Cum Hymenaeus, praetaxataeque
virgines in Naturae facie, intestinae conquestionis faciem exemplarent,
internique doloris ideas in forinsecae lacrymationis icones producere
molirentur, ecce Natura verbis verba praeveniens, ait: O sola humanae
tenebrositatis luminaria, occidentis mundi sidera matutina, naufragorum tabulae
speciales, Portus [0475D] mundialium fluctuum
singulares! radicatae cognitionis maturitate cognosco
quae sit vestri conventus ratio, quae adventus occasio, quae lamentationis
causa, quae doloris exordia. Homines etenim sola humanitatis
specie figurati, interius vero belluinae enormitatis deformitate
dejecti, quos humanitatis chlamide doleo investisse, a terrenae inhabitationis
patrimonio vos exhaeredare conantur, sibi terrenum funditus usurpando dominium,
vos ad coeleste domicilium repatriare cogentes. Quoniam ergo
res mea agitur, cum familiaris paries inflammatur incendio, vestrae compassioni
compatiens, vestro dolori condolens, in vestro gemitu meum lego gemitum, in
vestra adversitate meum invenio detrimentum. De
contingentibus igitur nihil omittens, [0476A] in me finem proprium consecuta,
prout valeo brachium meae potestatis extendere, eos vindicta vitio
respondente percutiam. Sed quia excedere limitem meae
virtutis non valeo, nec meae facultatis est, hujus pestilentiae virus
omnifariam exstirpare, meae possibilitatis regulam prosecuta, homines
praedictorum vitiorum anfractibus irretitos anathematis cauteriabo charactere. Genium vero qui mihi in sacerdotali ancillatur officio, decens est
suscitari, qui eos a naturalium rerum catalogo, a meae jurisdictionis confinio,
meae judiciariae potestatis assistente praesentia, vestrae assensionis
conveniente gratia, pastorali virga excommunicationis eliminet. Cujus
legationis Hymenaeus erit probatissimus exsecutor; penes quem [0476B]
stellantis elocutionis astra lucescunt, penes quem examinatoris consilii
locatur armarium.
|