Tunc astantes a suae conquestionis lacrymis feriantes,
profunda capitum demissione, submisse gratiarum actiones naturae abundanti professione
solvunt; Hymenaeus vero in praesentiali Naturae conspectu sese genibus arcuatis
humilians, destinatae legationi sese fatebatur obnoxium. Tunc illa schedulam papyream hujusmodi exemplaris
carminis inscriptione signavit. Natura, Dei gratia, mundanae civitatis prima
vicaria procreatrix, Genio sibi alteri similem, eique per omnia serenatis
fortunae blanditiis amicari. [0476C] Quoniam similia
dissimilium aspersione, et similium sociali habitudine gratulantur, in te velut
in speculo Naturae radiante similitudine inveniendo me alteram, nodo
dilectionis praecordialis astringor, aut in tuo profectu proficiens, aut in tuo
defectu aequa lance deficiens, quare circularis debet esse dilectio, ut tu
talione dilectionis respondeas. Patrati sceleris evidentia, clamoris
gerens imaginem, humani generis naufragium tibi evidenter eloquitur. Vides enim
qualiter homines originalis naturae honestatem bestialibus illecebris
inhonestent, humanitatis privilegialem exuentes naturam, in bestias, morum
degeneratione transmigrant, Veneris in consequentia affectus proprios [0476D]
consequentes, gulositatis vorticibus naufragantes, cupiditatis vaporibus
aestuantes, alis superbiae ficticiis evolantes,
invidiae morsibus indulgentes, adulationis hypocrisi alios deaurantes. His
vitiorum morbis nemo medicinalibus instat remediis; hunc scelerum torrentem
nemo obice defensionis castigat: hos facinorum fluctus, nemo portus stabilitate
refrenat. Virtutes etiam tantam hostilis conflictus ingruentiam sustinere non
valentes, ad nos tantum defensionis asylum, et vitae
remedium confugiunt. Quoniam ergo res nostra communi degrassatione vexatur, et precibus melliens, tibi obedientiae virtute praecipiens,
et jubendo moneo, et monendo jubeo, quatenus omni excusationis sophismate
relegato, ad nos matures accessum, ut mei [0477A] mearumque Virginum assistente
praesentia, abominationis filios a sacramentali Ecclesiae nostrae communione
sejungens, cum debita officii solemnitate, severa excommunicationis virga
percutias. Post haec,
illa epistolam sigillari signaculo consignatam, in quo nomen imaginemque
Naturae peritia artificialis exsculpserat, legato tradidit delegandam. Tunc Hymenaeus solemniori
vultu laetitiae gratiarum actiones epilogans, et
legationem destinatam initians, suosque a sopore pigritiae excitans consodales,
jussit ut suis invigilantes organicis instrumentis, a somno silentii eadem
excitarent, et ad harmonici melodiomatis modulos invitarent. Tunc illi quibusdam prooemiis sua illicientes [0477B] instrumenta, vocem deformiter uniformem, dissimilitudine
similem, multiformi modulo picturabant:
Jam tuba terribili bellum
clangore salutans
Intonuit, cognati loquens
praeludia belli,
Mugitu simili similem signando tumultum.
Aera laedebat mendaci vulnere cornu,
Devia vox hujus, vox hujus anormala nescit
Organicis patere modis, artique favere
Spernit, et effrenem miratur musica cantum.
Grataque vox citharae serenans gratius istis
Mellitae tribuit auri convivia vocis,
Quae cantus varii faciem variando colorans,
Nunc lacrymas in voce parit, mentita dolorem;
Nunc falsi risus, sonitu mendacia pingit,
[0477C] Et lyra quae semper cantu philomenat amoeno,
Dulcius alliciens, oculisque prooemia somni
Lectitat, et sepelit offensae murmura mentis
Fistula, quae noctu solers vigil excubat, imo
Excubiis voce compensat damna soporis:
Auribus arrisit per quem fit caetera cordis
Saxea durities, mentisque liquescere durae
Cogitur asperitas, propriumque fugare rigorem.
Hunc vocis cursum, tantumque volucris acumen
Obtusae vocis tardabant tympana gressu.
Nec tamen omnino cantus fraudatur honore,
Verbere si quis ea subtili verberet ictu,
Suscitet atque manus tractu delibet amico,
Aeris exhausti tractu sociata profundo.
[0477D] Cum dulci strepitu ructabant organa ventum,
Dividitur juncta, divisaque jungitur horum
Dispar comparitas cantus, concordia discors,
Imo dissimilis similis dissensio vocum.
Plebaeo sonitu mendica voce sonabant,
Cymbala, quae nostris nunquam clamando perorant
Auribus, auditus hominum vix digna mereri.
Nullus erat major, melior, vel gratior illo,
Quo concludebat praedictis cantibus unus,
Dulcis pentasonae cantus, vestigia cujus,
Cujus adorabat vocem plebs aemula cantum.
Et quae cum cithara discordi disputat ore,
Psalterii condita favo, mellita sapore,
Insonuit vox grata ferens munuscula cantus.
Sistra puellaris tactum poscentia dextrae,
[0478A] Linguae femineae, Martis bellique prophetae,
Vocis inauditae miracula voce canebant.
|