Cum inter has virgines dragmaticae collocutionis
intercalaris celebraretur collatio, ecce Genius, organicorum instrumentorum
applaudente laetitia, [0479C] nova
apparitionis resultatione comparuit. Cujus statura
mediocritatis canone modificata decenter, nec de diminutione querebatur
apheresis, nec de superfluitatis prothesi tristabatur, cujus caput
pruinosis canitiei crinibus investitum, hiemalis senii gerebat signaculum:
facies tamen juvenili expolita planitie, nulla erat senectutis exaratione
sulcata. Vestes vero opere sequente naturam, hujus vel illius
nescientes inopiam, videbantur nunc serenari hyacintho, nunc colore succendi
coccineo; nunc bysso expressius candidari: in quibus, rerum imagines
momentanee viventes, toties exspirabant, ut a nostrae cognitionis laberentur
indagine. Ille vero calamum papyreae fragilitatis nunquam a suae inscriptionis
ministerio feriantem manu ferebat in dextera; [0479D] in sinistra vero, pellem
novaculae demorsione pileorum caesarie denudatam, in qua styli obsequentis
subsidio, imagines rerum ab umbra picturae ad veritatem
essentiae transmigrantes, vita sui generis donabantur; quibus deletionis morte
sopitis, novae nativitatis ortu, aliae revocabantur ad vitam. Illic Helena, suo decore semidea, quae mediante pulchritudine sua,
pulchritudo poterat nuncupari. Illic in Turno fulmen audaciae, vigor regnat in
Hercule. Illic in Capaneo gigantea ascendebat proceritas; in
Ulysse vulpina vigebat calliditas. Illic Cato pudicae sobrietatis
nectare debriabatur mirabili. Plato ingenii splendore rutilabat sidereo. Illic
stellata cauda Tulliani pavonis rutilabat. Illic Aristoteles
sententias aenigmaticarum locutionum latibulis [0480A] involvebat. Post hujus inscriptionis solemnitatem, dexterae manui continuae
depictionis fatigatae laboribus, sinistra manus tanquam sorori fessae
subveniens, picturandi officium usurpabat; dextera manu pugillaribus potita;
quae ab orthographiae semita falsigraphiae claudicatione recedens, rerum
figuras, imo, figurarum larvas umbratiles semiplena picturatione creabat.
Illic Thersites turpitudinis pannositate vestitus, peritioris fabricae
solertiam postulabat. Illic Paris incestuosae cupidinis mollitie figurabatur. Illic Ennii versus a sententiarum venustate jejuni, artem metricam
effreni transgrediebantur licentia. Illic Pacuvius
nesciens narrationis modificare curriculum, in retrograda serie sui tractatus
locabat initium. [0480B]
|