Mutua gratulatione expletionis termino consummata, Genius induxit silentium, manu postulante
silentia, consequenter vero in hanc locutionis formam suae vocis monetavit
materiam: O Natura, non sine internae spirationis afflatione divina, a tuae
discretionis libra istud imperiale processit edictum, [0481A] ut omnes qui
abusiva desuetudine, nostras leges aboletas reddere moliuntur, et in nostrae solemnitatis
feria feriantes, anathematis gladio feriantur. Et quia lex
hujus promulgationis legitimae, legem justitiae non oppugnat, tuique libra
judicii meae discretionis sedet examini, tuae edictionis regulam ocius
roborare maturo. Quamvis enim mens mea hominum vitiis angustiata deformibus, in
infernum tristitiae peregrinans, laetitiae nesciat paradisum, tamen in hoc
amoenantis gaudii odorat primordia, quod te mecum videat ad
debitae vindictae suspiria suspirare. Nec mirum, si
nostrarum voluntatum unione conformi, concordiae reperio melodiam, cum unius
ideae exemplaris notio nos in nativum esse produxerit, unius officialis
administrationis [0481B] conformet conditio, cum nostras mentes non
superficiali dilectionis vinculo amor jungat hypocrita, sed interna animorum
nostrorum latibula, casti amoris pudor inhabitet. Dum hoc verborum compendio
Genius suae orationis formaret excursum, suae exclamationis quasi aurora
nascente, tristitiae tenebras paulisper abstractans, salvo suae dignitatis
honore, Natura Genio gratiarum jura persolvit.
|