Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Alanus de Insulis
De planctu naturae

IntraText CT - Text

  • 1 - De curru, auriga et comitatu naturae
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

1 - De curru, auriga et comitatu naturae

 

Haec vestium ornamenta quamvis plenis suae splendicitatis flammarent ardoribus, earumdem tamen splendor sub puellaris splendoris sidere patiebatur eclipsim. In lateritiis vero tabulis arundinei styli ministerio, virgo varias rerum picturales sociabat imagines; pictura tamen subjacenti materiae familiariter non cohaerens, velociter evanescendo moriens, nulla imaginum post se relinquebat vestigia. Quas cum saepe suscitando puella crebro vivere [0439D] faciebat, tamen in scripturae proposito, imagines perseverare non poterant. Virgo igitur ut praetaxavimus a coelestis regionis emergens confinio, in mundi passibilis tugurium, curru vitreo ferebatur, qui Junonis alitibus, nullius jugi ministerio disciplinatis, sed sibi spontanea voluntate conjunctis, trahebatur; homo vero virginis capiti supereminens, cujus vultus non terrenitatis, sed potius deitatis redolebat arcanum; impotentiam sexus supplendo feminae, modesto directionis ordine, currus aurigabat incessum. Ad cujus contemplandam pulchritudinem dignitatis, dum tanquam manipulos, oculorum radios conlegarem [0440A] visibiles, ipsi tantae majestatis non audentes obviare decori, splendoris hebetati verberibus, nimis meticulosi ad palpebrarum contubernia refugerunt. In praefatae autem virginis adventu, quasi suas renovando naturas, omnia solemnizare crederes elementa. Firmamentum quasi suis cereis virgineum iter illuminans, ut solito plenius radiarent, suis imperavit sideribus. Unde et ipsa lux divina tantam eorum admirari videbatur audaciam, quod in ejus conspectu quasi nimis insolenter auderent apparere. Phoebus etiam vultum solito laetiorem in occursum virginis ostendens, totas sui luminis effundebat divitias. Sororem etiam quam sui splendoris depauperaverat ornamentis ei veste jucunditatis reddita [0440B] reginae venienti jubet occurrere. Aer vultus nubium exuens lacrymosos, sereni vultus benevolentia, virgineis ardebat incessibus: qui primum aquilonaris irae vexatus insania, nunc in Favonii favorabili gremio conquiescebat. Aves, quasi naturae inspiratione, alarum ludo plausibili joculantes, virgini venerationis faciem exhibebant. Juno, quae jampridem joviales tactus fuerat dedignata, tanta fuit inebriata laetitia, ut crebro oculum praeludio, maritum ad venereas incitaret illecebras. Mare, tumultuosis prius fluctibus debacchatum, nunc puellaris adventus feriando solemnia, tranquillitatis pacem spondebat perpetuam. Eolus namque tempestatis ventos ne in conspectu virginis amplius civilia bella [0440C] moverent in suis vinculavit ergastulis. Pisces in aquarum superciliis enatantes, in quantum sensualitatis patiebatur inertia, quadam festivitatis hilaritate, suae dominae ornabant adventum. Thetis, etiam nuptias agens cum Nereo, Achillem alterum concipere destinabat. Puellae vero aquarum pulchritudo non solum hominibus suam furaretur rationem, verum etiam coelestes suae deitatis cogeret oblivisci, locis fluvialibus emergentes, quasi tributariae reginae venienti, pigmentarii nectaris praesentabant munuscula; quibus favorabiliter susceptis a virgine, jugi complexuum innexione, crebraque repetitione osculi, virgo virginibus suum intimabat amorem. Terra, jampridem hiemis latrocinio suis ornamentis denudata, [0440D] a veris prodigalitate, spirantem florum tunicam usurpavit, ne vestibus pannosis ingloria, adolescentulae aspectui indecenter compareret. Ver etiam quasi artifex peritus in arte textoria, ut virginis applauderet incessibus, vestimenta texebat arboribus, quae demissione comarum, sub quadam adorationis specie, quasi flectendo genua, virgunculae supplicabant. E quibus egressae virgines, suae pulchritudinis die materialis diei locupletantes divitias, ex antonomasticis herbarum confecta speciebus, in cedrinis vasculis ferebant aromata, quae tanquam suos redditus puellulae persolvendo, ejus favorem suis emebant muneribus. Napae, floribus [0441A] saturantes regium currum, quandoque roseis floribus sanguinabant; aliquando florum foliis liliabant albentibus. Flora, camisiam byssinam quam marito texuerat, ut ejus mereretur amplexus, prodigaliter virgini praesentavit. Proserpina, toro mariti fastidito tartarei, ad superna repatrians, suae imperatricis noluit defraudari praesentia. Terrestria etiam animalia, nescio qua docente natura, jocis indulgendo lascivius, virginalem didicere praesentiam. Sic rerum universitas ad virginis fluens obsequium, miro certamine laborabat sibi virginis gratiam comparare.

Floriger horrentem Zephyrus laxaverat annum,

Exstinguens Boreae praelia pace sui.
Grandine perfusus florum, pluit ille ligustrum,
[0441B] Et pratis horum jussit inesse nives.
Ver, quasi fullo novus, reparando pallia pratis
     Horum succendit muricis igne togas.
Reddidit arboribus crines quos bruma totondit;
     Vestitum reparans, quem tulit ipsa prius.
Tempus erat quo larga suas expandit in agris,
     Applausu Dryadum, gratia veris opes.
Quo dum major inest virtus infantia florum,
     Altius emergens, matre recedit humo.
Quo violae speculum terrae cunabula lingens,
     Aeris afflatus postulat ore novo.
Tempus erat quo terra caput stellata rosarum,
     Contendit coelo sidere plena suo.
Quo vexilla gerens aetatis amygdalus ortum
[0441C] Praedicat, et veris gaudia flore vocat.
Quo vitis gemmata sinus, amplexa maritos
     Ulmi, de partu cogitat ipsa suo.
Proscribit brumae solaris cereus umbram
     Cogens exsilium frigora cuncta pati
Altis cum bruma latuit phantastica silvis,
     Quam silvae foliis fecerat umbra recens.
Jam flori parvo Juno dedit ubera roris,
     Quo primum partus lactet alumna suos.
Tempus erat Phoebi quo mortua gramina virtus
     Suscitat, et tumulis surgere cuncta jubet.
Quo mundum facies vernalis laeta serenat,
     Et lacrymas hiemis tergit ab ore suo.
AÎris ut fidei se flos committere possit,
     Nec florem primum frigoris urat hiems.
[0441D] Quo mundum Phoebus hiemis torpore gementem
     Visitat, et laeta luce salutat eum.
Proxima quo senium deponit temporis aetas,
     Et mundus senior incipit esse puer.
Quo Phoebus noctem propriis depauperat horis,
     Pigmaeusque dies incipit esse gigas.
Quo parat hospitium Phoebo, solvitque tributum
     Grex ovium, gaudens hospite sole pecus
Quo Philomela sui celebrat solemnia veris,
     Odam melliti carminis ore canens:
In cujus festo sua gutturis organa pulsat,
     Ut proprio proprium praedicet ore deum.
[0442A] Quo dulci sonitu citharam mentitur alauda,
     Cum volat ad superos, colloquiturque Jovi.
Splendor lascivas argenteus edidit aves,
     In fluviisque diem jusserat esse suum.
Discursus varii fontis garrire videres,
     Prologus in somnum murmur euntis erat.
Splendorisque sui facie fons ille rogabat,
     Ut sua defessus pocula sumat homo.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License