Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Alanus de Insulis
De planctu naturae

IntraText CT - Text

  • 8 - Solutio primae quaestionis
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

8 - Solutio primae quaestionis

 

Tunc illa: Cum omnia lege suae originis meis legibus teneantur obnoxia, mihique debeant jus statuti vectigalis persolvere, fere omnia tributarii juris exhibitione legitima, meis edictis regulariter obsequuntur; sed ab hujus universitatis regula, solus homo anomala exceptione excluditur, qui pudoris trabea denudatus, impudicitiaeque meretricali prostibulo prostitutus, in suae dominae majestatem, litis audet excitare tumultum, imo etiam in matrem intestini belli rabiem inflammare. Caetera quibus meae gratiae humiliora munera commodavi, per suarum professionum conditionem subjectione voluntaria meorum decretorum sanctionibus alligantur; homo vero qui fere totum divitiarum mearum [0448D] exhausit aerarium, naturae naturalia denaturare pertentans, in me scelestae Veneris armat injuriam. Attende, quomodo fere quaelibet juxta mei promulgationem edicti, prout ratio nativae conditionis expostulat, mei juris statuta persolvant. Firmamentum quotidiana circuitione circumagens universa, juxta meae disciplinae doctrinam, non nugatoria volutionis identitate, unde procedit, regreditur, et quo vadit progreditur. Stellae ad ipsius firmamenti fulgurantes honorem, ipsum suis ornatibus vestiendo, breves sui itineris dietas explentes, varia gyratione ejusdem spatia metienda, meae militant majestati. Planetae, prout a me dispositionis [0449A] meae exivit edictum, firmamenti impetum refrenantes, ad ortum nisu contrario, peregrinant, postque ad suam occasus regionem repatriant. Aer meis disciplinatus doctrinis, nunc aura benevola gratulatur, nunc nubium fletibus quasi compatiens lacrymatur; nunc corrixationibus ventorum irascitur; nunc coruscationibus illuminatur; nunc tonitruum minaci mugitu concutitur; nunc clibano caloris decoquitur; nunc austeritate frigoris asperatur. Aves variis sigillata naturis, meae directionis regimine, sub alarum remigio fluctus aeris transfretantes, praecordialiter meis inhiant disciplinis; meae meditationis interventu aequor terrae firmis amicitiae nexibus glutinatum, conjuratae fidei sacramentum sorori violare non audens, ultra diffinitae [0449B] evagationis terminum, in terrae domicilia evagari formidat. Ad meae tantum voluntatis arbitrium, nunc tempestatis stomachatur in iram, nunc in tranquillitatis pacem revertitur, nunc elatum tumoris superbia, in montis evadit imaginem: nunc in aequatam lineatur planitiem. Pisces meae provisionis voto astricti, reformidant regularum mearum canonibus derogare. Meae etiam edictionis imperio, quodam nuptiali complexu, terris pluviae maritantur; quae prolis laborantes ad fabricam, indefessa parturitione, varias rerum species parentare non desinunt. Terrestria animalia sub meae districtionis examine, diversas suorum obsequiorum meo imperio profitentur militias. Terra enim nunc brumali albescit [0449C] canitie, nunc florum crinitur caesaria. Silva, nunc frondium crinibus capillatur, nunc acuta hiemis novacula decalvatur. Hiems semina sepulta gremio terrae matris inviscerat, ver inclusa excarcerat, aestas decoquit messes, autumnus suas exhibet ubertates. Et quid per singula meae narrationis curriculum evagari permitto? solus homo meae moderationis citharam aspernatur; et sub delirantis Orphei lyra delirat: humanum namque genus a sua generositate degenerans, in conjunctione generum barbarizans, venereas regulas immutando, nimis irregulari utitur metaplasmo: sicque homo a venere tiresiatus anomala, directam praedicationem in contrapositionem [0449D] inordinate convertit. A Veneris igitur orthographia homo deviando recedens, sophista falsigraphus invenitur. Consequenter etiam Dioneae artis analogiam devitans, in anastrophem vitiosam degenerat; dumque in tali quaestione me destruit, et in sua phraenesi, mihi themesim machinatur. Poenitet me tot venustatum praerogativis hominum plerumque privilegiasse naturas, qui decoris decus abusione dedecorant: qui formae formositatem venerea deformitate deformant, qui pulchritudinis colorem, fusco adulterini cupidinis colore decolorant: qui Florae florem in vitia efflorando [0450A] deflorant. Cur decore deifico vultum decoravi Tyndaridis, quae pulchritudinis usum in meretricationis abusum abire coegit, dum regalis tori foedus deserens, foede se Paridi foederavit? Pasiphae etiam hyperbolicae Veneris furiis agitata, sub facie bovis sophistice cum bruto bestiales nuptias celebrans, paralogismo sibi turpiori concludens, stupendo bovis conclusit sophismate. Mirrha etiam cupidinis aculeis stimulata in patris dulcore, a filiae amore degenerans, cum patre matris exemplavit officium. Medea vero proprio filio novercata, ut inglorium Veneris opus quaereret, gloriosum Veneris destruxit opusculum. Narcissus etiam sui umbra alterum mentita Narcissum, umbratiliter occupatus, seipsum credens esse alterum [0450B] se, de se sibi amoris incurrit periculum. Multi etiam alii juvenes mei gratia pulchritudinis honore vestiti, debriato amore pecuniae, suos Veneris malleos in incudum transtulerunt officia. Talis monstruosorum hominum multitudo, totius orbis amplitudine degrassatur, quorum fascinante contagio, castitas venenatur. Eorum siquidem hominum qui Veneris profitentur grammaticam, alii solummodo masculinum, alii feminum, alii commune, sive promiscuum genus familiariter amplexantur: quidam vero quasi heterocliti genere, per hiemem in feminino, per aestatem in masculino genere irregulariter declinantur. Sunt qui in Veneris logica disputantes, in conclusionibus suis, subjectionis, praedicationisque legem relatione mutua sortiuntur. Sunt, [0450C] qui vicem gerentes supposito, praedicari non norunt. Sunt, qui solummodo praedicantes, subjecti subjectionem legitimam non attendunt. Alii autem Diones regiam ingredi dedignantes, sub ejusdem vestibulo ludum lacrymabilem comitantur. Contra hos omnes conqueruntur jura, leges armantur, cum ultore gladio suas affectant injurias vindicari. Ne igitur mireris, si in has verborum profanas exeo novitates, cum profani homines profanius audeant debacchari. Talia enim indignanter eructo, ut pudici homines pudoris characterem revereantur; impudici vero ab impudentiae lupanaribus arceantur. Mali enim cognitio, expediens est cautela, quae culpabili nota inverecundiae cauteriatos puniat; et ab [0450D] ejusmodi immunes praemiet. Jam meae solutionis lima tuae quaestionis scrupulum eliminavit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License