Cui illa:
Si turpissimae pestis originem velis agnoscere, altius mentis accendas
igniculum, appetentius intelligendi reperies appetitum: hebetudinem ingenii
depellat subtilitas, cogitationum fluctus, attentionis compescat stabilitas. Ab altiori enim sumens initium, excellentiori
quaesito meae volo narrationis seriem contexere. Nolo enim ut prius plana
verborum planitie explanare proposita, vel profanis verborum novitatibus
profanare profana; verum, pudenda aureis pudicorum verborum phaleris inaurare,
variisque venustorum verborum coloribus investire. Consequens est enim,
praedictorum vitiorum scoriam [0453A] deauratis lectionibus purpurare,
vitiosumque fetorem verborum imbalsamare mellifluo, ne
si tanti sterquilinii fetor in nimiae promulgationis aures evaderet, populum ad
indignationis stomachum, et nauseantis vomitum invitaret. Sed
tamen aliquando, ut superius libavimus, quia rebus, de quibus loquimur,
cognatos oportet esse sermones, rerum informitati locutionis debet
deformitas conformari. In sequenti vero tractatu, ne
locutionis cathephaton lectorum offendat auditum, vel in ore virginali locum
collocet turpitudo, praedictis vitiorum monstris euphoniae orationis volo
pallium elargiri. Tunc ego: Jam mei intellectus esuries,
ingenii flagrantis acies, mentis inflammatae flagrantia, attentionis stabilitas
et constantia, ea [0453B] postulant quae promittis. Tunc
illa: Cum Deus ab ideali praeconceptionis thalamo mundialis palatii fabricam
voluit enotare, etiam mentale verbum quod ab aeterno de mundi constitutione
conceperat, reali ejusdem existentia, velut materiali verbo depingere, tanquam
mundi elegans architectus, tanquam aureae fabricae faber aurarius, velut
stupendi artificii artifex artificiosus, velut admirandi operis opifex, non
exterioris instrumenti laborante suffragio, non materiae praejacentis auxilio,
non indigentiae stimulantis flagitio, sed solius arbitrariae voluntatis imperio,
mundialis regiae admirabilem speciem fabricavit Deus, qui mundiali palatio
varias rerum species ascribendo, quas discrepantium generum litigio disparatas,
legitimi ordinis [0453C] congruentia temperavit, leges indidit, sanctionibus
alligavit: sicque res generum oppositione contrarias, inter quas, locus ab
oppositis locum posuerat, cujusdam reciprocae habitudinis relativis osculis
foederando in amicitiae pacem, litem repugnantiae commutavit. Subtilibus
igitur invisibilis juncturae catenis concordantibus universis, ad unitatem
pluralitas, ad identitatem diversitas, ad consonantiam
dissonantia, ad concordiam discordia, unione pacifica remeavit. Sed postquam universalis artifex universa suarum vultibus naturarum
investivit, omniaque sibi invicem legitimis proportionum connubiis maritavit,
volens ut nascendi, occidendique mutuae relationis circuitu per instabilitatem
[0453D] stabilitas, per finem infinitas, per temporabilitatem aeternitas rebus
occiduis donaretur, rerumque series seriata reciprocatione nascendi jugiter
texeretur, statuit, ut expressae conformationis monetata sigillo, sub
derivandae propagationis calle legitimo, ex similibus similia educerentur. Me
igitur tanquam sui vicariam, rerum generibus sigillandis monetariam destinavit,
ut ego in propriis incudibus rerum effigies commonetans, ab incudis forma
conformatum deviare non sinerem, sed mei operante solertia, ab exemplaris
vultu, nullarum naturarum dotibus defraudata exemplati facies nullatenus
deviaret. Imperantis igitur imperio ego obtemperans, [0454A] operando quasi varia rerum sigillans cognata ad exemplaris rei imaginem
exempli exemplans effigiem, ex conformibus conformando conformia, singularum
rerum reddidi vultus sigillatos. Ita tamen sub divinae potestatis imperio
ministerium hujus operationis exercui, ut meae attentionis manum dextera
supernae majestatis dirigeret, quia meae scripturae calamus exorbitatione
subita deviaret, nisi supremi dispositoris digito regeretur. Sed quia sine
subministratorii artificis artificio suffragante, tot rerum species expolire
non poteram, mihique in aethereae regionis amoenante palatio placuit commorari,
ubi ventorum rixa serenitatis pacem non perimit, ubi accidentalis nox nubium
aetheris indefessum non sepelit, ubi nulla [0454B]
tempestatis saevit injuria, ubi nulla debacchantis tonitru minatur insania,
Venerem ineffabili scientia peritam, meaeque operationis subvicariam in
mundiali suburbio collocavi, ut meae praeceptionis sub arbitrio, hymenaei
conjugis, filiique Cupidinis industria suffragante, in terrestrium animalium
varia effigiatione desudans, fabriles malleos suis regulariter adaptans
incudibus, humani generis seriem indefessa continuatione contexeret,
Parcarumque manibus intercisorum injurias repararet. Dum in
hoc narrationis contextu sermo de Cupidine nasceretur, praefatae narrationi,
meorum verborum parenthesi syncopatae, tenorem hujus quaestionis
inserui.
|