Tunc illa,
cum temperato capitis motu, verbisque increpationem spondentibus, ait: Credo te
in Cupidinis castris stipendiarie militantem, et quadam interfamiliaritatis
germanitate eidem esse connexum: inextricabilem etenim ejusdem labyrinthum
affectanter investigare conaris, cum potius meae narrationi sententiarum
locupletatae divitiis, mentis attentionem attentius adaptare deberes. Sed tamen antequam ad
sequentia meae orationis evadat excursus, quia tuae humanitatis imbecillitati
compatior, ignorantiae tuae tenebras, pro meae possibilitatis [0455A] volo
modestia exstirpare. Insuper, tuarum quaestionum solutionibus
ex voto promissionis astringor; idcirco sive certa descriptione describens,
sive legitima diffinitione diffiniens, rem immonstrabilem demonstrabo,
inextricabilem extricabo; quamvis ipsa nullis naturae obnoxialiter alligata
complexionibus, intellectus indaginem non exspectans, nullius posset
descriptionis signaculo designari. Ergo, circumscriptae rei haec detur
descriptio, inexplicabilis naturae haec exeat explicatio; haec de ignoto
habeatur notitia, haec de scibili comparetur scientia, styli tamen altitudine
castigata:
Pax odio, fraudique fides, spes juncta timori,
Est amor, et
mistus cum ratione furor.
Naufragium dulce, pondus leve, grata Charybdis,
[0455B] Incolumis languor, et
satiata fames.
Esuries satiens, sitis ebria, falsa voluptas,
Tristities laeta, gaudia plena malis.
Dulce malum, mala dulcedo, sibi dulcor amarus,
Cujus odor sapidus, insipidusque sapor.
Tempestas grata, nox
lucida, lux tenebrosa,
Mors vivens, moriens vita, suave malum.
Peccatum veniae, venialis culpa, jocosa,
Poena, pium facinus, imo, suave scelus.
Instabilis ludus, stabilis delusio, robur
Infirmum, firmum mobile, firma movens.
Insipiens ratio, demens prudentia, tristis
Prosperitas, risus flebilis, aegra quies.
Mulcebris
infernus, tristis paradisus, amoenus
Carcer, hiems verna, ver
hiemale, malum.
[0455C] Mentis
atrox tinea, quam regis purpura sentit,
Sed nec mendici praeterit illa togam.
Nonne per antiphrasim, miracula multa Cupido
Efficiens, hominum protheat omne genus.
Dum furit iste furor, deponit Scylla furorem,
Et pius Aeneas incipit esse Nero.
Fulminat ense Paris,
Tydeus mollescit amore,
Fit Nestor juvenis, fitque
Melincta senex.
Thersites Paridem forma mendicat, Adonim
Davus, et in Davum totus
Adonis abit.
Dives eget Crassus, Codrus et abundat egendo,
Carmina dat Bavius, musa Maronis hebet.
Ennius eloquitur, Marcusque silet; fit Ulysses
Insipiens, Ajax
desipiendo sapit.
[0455D] Qui
prius auctorum solvendo sophismata vicit,
Vincitur hoc monstro, caetera monstra domans.
Quaelibet in facinus mulier decurrit, et ultro,
Ejus si mentem morbidet
iste furor,
Nata patrem, fratremque soror, vel sponsa maritum
Fraude necat, fati praeveniendo manum.
Sicque per ascensum male syncopat illa mariti
Corpus, furtivo dum metit ense caput.
Cogitur ipsa parens nomen nescire parentis,
In partuque dolos, dum parit ipsa parens.
Filius in matre stupet invenisse novercam,
Inque fide fraudes, in pietate dolos.
Sic in Medea pariter duo nomina pugnant,
Dum simul esse parens, atque noverca cupit.
Nesciit esse soror, vel se servare sororem,
[0456A] Dum nimium Cauno Byblis amica fuit.
Sic quoque Myrrha suo nimium subjecta parenti,
In genitore parens, in patre mater erat.
Sed quid plura docebo, Cupidinis ire sub hasta
Cogitur omnis amans, juraque solvit ei.
Militat in cunctis, ullum vix excipit hujus
Regula, cuncta ferit fulmen et ira sui.
In quem non poterit probitas, prudentia, formae
Gratia, fluxus opum, nobilitatis apex.
Furta, doli, metus, ira, furor, fraus, impetus, error,
Tristities, hujus hospita regna tenent.
Hic ratio, rationis egere, modoque carere
Est modus, estque fides non habuisse fidem.
Dulcia proponens assumit amara, venenum
Infert, concludens optima fine malo.
[0456B] Allicit illiciens,
ridens deridet, inungens
Pungit, et afficiens inficit, odit amans.
Ipse tamen poteris ipsum frenare dolorem,
Si fugias, potior potio
nulla datur.
Si vitare velis Venerem, loca, tempora vita,
Nam locus et tempus, pabula donat ei.
Si tu persequeris, sequitur; fugiendo fugatur;
Si cedis, cedit; si fugis, illa fugit.
Jam ex hoc meae doctrinae artificio, cupidinariae artis
elucescit theorica, per librum vero experientiae, tibi practicam poteris
comparare. Nec mirandum, si in praefata
Cupidinis depictione notulas reprehensionis intersero, quamvis ipse mihi quadam
germanae consanguinitatis fibula connectatur; [0456C] non enim vel detractoriae
malignitatis caliginosa rubigo, vel incandentis odii fervor foras egrediens,
vel invidiae tyrannus extra desaeviens, ad has invectivas accusationis me
impulit, sed ne veritatis per se loquentis evidentiam videor silentio
strangulare. Non enim originalem Cupidinis naturam in honestate, redarguo, si circumscribatur frenis modestiae, si habenis temperantiae
castigetur; si non germen excursionis limites deputatos evadat, vel in nimium
tumorem ejus calor ebulliat, sed si ejus scintilla in flammam evaserit vel
ipsius fonticulus in torrentem excreverit, excrementi luxuries amputationis
falcem expostulat, exuberationis tumor solatium medicamenti desiderat. Quoniam omnis excessus, temperatae mediocritatis incessum
disturbat, [0456D] et abundantiae morbidae inflatio quasi in quaedam apostemata
vitiorum exuberat. Praevia igitur theatralis oratio joculatoriis evagata
lasciviis, tuae puerilitati pro ferculo propinatur; nunc stylus paululum
maturior ad praefinitae narrationis propositum
revertatur. Ut supra praelibando docui, terrestrium animalium materiandae
propagini Venerem destinavi, ut varias materias in rebus materiandis excudendo
substerneret, ego vero in naturarum purificatione multiplici, ut operibus manum
supremae expolitionis apponerem, et ut instrumentorum fidelitas pravae
operationis fermentum excluderet, ei duos legitimos malleos efformavi, quibus
et Parcarum caveret insidias, resque multimodas essentiae praesentaret. Incudum
etiam nobiles [0457A] officinas ejusdem artificio deputavi,
praecipiens ut his eosdem malleos adaptando, rerum effigiationi fideliter
indulgeret, ne ab incudibus malleos aliqua exorbitatione peregrinare
permitteret. Ad officium etiam scripturae, calamum praepotentem eidem fueram
elargita, ut in competentibus schedulis ejusdem calami scripturam poscentibus,
quarum meae largitionis beneficio fuerat compotita, juxta meae orthographiae
normulam, rerum genera figuraret, ne a propriae
descriptionis semita in falsigraphiae devio eumdem divagari sustineret. Sed cum
ipse genialis concubitus ordinatis complexionibus res diversorum sexuum opponi dissimiles ad exsequendam rerum propaginem,
connectere teneretur, ut in suis connexionibus artis grammaticae constructiones
[0457B] canonicas observaret, suique artificis nobilitas nullius artis
ignorantia suae ferret gloriae detrimentum, curialibus praeceptis sub
magistrali disciplina, eam videlicet disciplinam instruendam docui, quae artis
grammaticae regulas in suarum constructionum unionibus artificiosis admitteret;
alias vero extra ordinarias nullius figurae excusatione redemptas excluderet.
Cum enim attestante grammatica, duo genera specialiter,
masculinum et femininum, ratio naturae cognoverit, quamvis dum quidam homines
depauperati signaculo, juxta meam opinionem, possent neutri generis
designatione censeri, tamen Cypridi sub intimis admonitionibus minarum tonitru
ingessi, ut in suis conjunctionibus ratione exigentiae, naturalem
constructionem solummodo [0457C] masculini femininique generis celebraret. Cum
enim masculinum genus suum femininum exigentia habitudinis genialis adsciscat, si eorumdem generum constructio anomale celebretur, ut res
ejusdem sexus sibi invicem construantur, illa quidem constructio nec
evocationis remedio, vel conceptionis suffragio, apud me veniam poterit
promereri. Si enim genus masculinum genus consimile
quadam irrationabilis rationis deposcat injuria, nulla figurae honestate illa
constructionis junctura vitium poterit excusare, sed inexcusabilis soloecismi
monstruositate turpabitur. Praeterea, Cypridi mea indixit praeceptio, ut ipsa
in suis constructionibus, suppositiones appositionesque [0457D] ordinarias
observando, rem feminini sexus charactere praesignitam, suppositionis
destinaret officio; rem vero specificatam masculini generis, sede collocaret appositi, ut nec appositum in vicem suppositi valeat declinare,
nec suppositum possit in regionem appositi transmigrare; etiam cum utrumque
regatur ab altero, appositum sub adjectiva proprietate, suppositum subjectivae
proprietatis proprium retineret, exigentiae legibus invitatum. Praeterea, adjunxi, ne Dyonea conjunctio in transitivae
constructionis habitum uniformem, vel reciprocationis curriculum, vel
retransitionis anfractum reciperet, solius transitionis recta directione
contenta, vel alicujus etiam disgressantis naturae nimia intercisione
sufferret, ut genus activum in [0458A] passivum valeat usurpativa assumptione,
vel idem in activum suae proprietatis dispositione redire, vel sub passivi
litteratura activi retinendo naturam, sibi legem termini deponentis assumere:
Nec mirandum, si pleraeque maximae, titulo grammaticae facultatis adscriptae, a
venereae artis domicilio patiantur repulsam, cum ipsa eas quae suae
praeceptionis regulis obsequuntur, in sinum suae familiaritatis admittat; eas
vero quae eloquentissimae contradictionis insultibus ejus leges expugnare
conantur, aeterni anathematis exclusione suspendat, cum philosophicae
assertionis auctoritas maximarum plerasque diversis facultatibus fateatur esse
communes; quasdam vero ultra suarum disciplinarum domicilia, nullam habere
licentiam excursandi. [0458B] Sed quia tantas
Parcarum argutas oppositiones Venerem novi agonistae disputationis ingressuram
conflictum, alicujus tergiversatione fallaciae Venus ab Atropos coarctantes
conclusionis subtimeret argutias, ipsam disciplinam docendo juxta quae
dissertivae disciplinae praecepta suarum argutionum formas excederet. Et quomodo in adversarii argutionibus fraudulentis, fallaciae
latibulum inveniret, ut disputationis agoniam contra adversariae partis insidias
posset securius celebrare, et per instantiam similia oppositionum argumenta
refellere. Injunxi etiam ut syllogistica ejus complexio
duorum terminorum contenta compendio, nullis Aristotelicis figuris obnoxia,
trium propositionum ordinatione congrua texeretur, in tantum, ut in
singulis propositionibus, [0458C] major extremitas praedicationis fungeretur
officio, minor vero subjiciendi legibus teneretur. In prima
vero propositione nullo verae inhaerentiae modo, sed sola ratione contractus
intrinseci, subjecto inhaereat praedicatum; in assumptione vero
relativorum oculorum, reciprocis impressionibus, expressius minori major
annectatur extremitas. Sed in conclusione expressissimae
inhaerentiae, vinculo veriori subjecti praedicatique carnalis celebretur
connexio. Hoc etiam mei fuit consilii, ut nullius
conversionis retrogradatione pestifera, venereae complexionis termini
analogicae praedicationis jura servantes, suarum vices sedium
alternarent. Et ne consequentis fallacia, ex similium
conformatione [0458D] progenita, posset industriam Veneris impedire, terminos
specialibus specificavi signaculis, ut familiari liberae agnitionis intuitu,
audenter agnosceret quos terminos subjectionis gradus inferior, quos vero
praedicationis apex superior ex suae habitudinis jure deposceret, ne si
complexio terminorum inconsequens proportionatam habitudinem non teneret in
commune, nugationis uniformis deformitas nasceretur. Sicut autem quasdam
grammaticae dialecticaeque observantias inimicantissimae hospitalitatis incursu
volui a Veneris anathematizare gymnasiis; sic metonymicas rhetorum propositiones,
quas in suae amplitudinis gremio rhetorica mater amplectens, multis suas
rationes conflat honoribus, Cypridis artificii interdixi, ne
si nimis durae translationis [0459A] excursu a suo reclamante subjecto,
praemium alienet in aliud, in facinus facetia, in rusticitatem urbanitas,
tropus in vitium, in decolorationem color nimius convertatur. His apparatuum
nobilitatisque praesignibus Veneris, terrestris incolatus transivit in patriam.
Quae cum suffraganeis instrumentis ad humanae geneseos
seriem contexandam, desudando laborans, Parcarumque manibus interfecta subtili
resarciens acu, subtilius haec renodat. Sicque stipendiariae administrationis
jura, officiosissima curiositate persolvit. Sed quoniam ex
maternae satietatis identitate fastiditus animus indignatur, quotidianique
laboris ingruentia exsequendi propositum appetitus exstinguitur. Unitas
operis toties repetita Cytheream [0459B] infestat fastidiis, continuataeque
laborationis effectus, laborandi excludit affectum. Illa
igitur magis appetens otii effeminari sterilibus, quam fructuosis exerceri
laboribus, ferialis operationis exercitatione, negotiali praeposita, nimiae
otiositatis desideriis coepit infantibiliter juvenisci. Et quoniam apud quem desidiae torpor castrametatur, ab eo
omnis virtutis militia relegatur, otiique sterilitas, pravae sobolis, solet
fecunditatem efficere. Potus etiam inundans diluvium, in
nimias despumat libidines, cibique effrenis ingurgitatio consimiles nauseas
superfluitatis eructat. Venus his furiis aculeata lethalibus, in suum
conjugem hymenaeum, tori castitatem peste adulterationis incestans, cum
Antigamo coepit concubinarie fornicari, suique adulteri suggestionibus [0459C]
irretita lethiferis, liberale opus in mechanicum, regulare in anomalum, civile
in rusticum inciviliter immutat, meumque inficiata praeceptum, malleos ab
incudis exhaeredans consortio, adulterinis damnat incudibus. Ipsae
etiam incudes nativae, suorum malleorum deplorantes absentiam, eosdem
lacrymabiliter videntur deposcere. Et, quae gladio Atropos universa
demetenti solebat clypeum defensionis opponere, jam eidem stabilitate
conciliationis mutuo foedere ligatur, fatique falcem in messem humani generis
nimium excursare permittens, damnum nulla novi seminis pensat origine; sed
potius se grammaticis constructionibus destruens, dialecticis conversionibus
[0459D] invertens, rhetoricis coloribus decoloratis suam artem in figuram,
figuramque in vitium transfert: dumque fornicariis excessibus cum adultero
perpetuat concubinatus illecebras, ab eodem suscipiens, pro filio, spurio
compotitur. Qui dum nullius delectationis amoenitate gaudet,
nullius jocosae jucunditatis vult meridiari deliciis, ut quasi per antiphrasim,
jocus a jocasitate dicatur, ei nomen usus impressit. Duo igitur Dionae dati sunt filii,
discrepantia generis disparati, nascendi lege dissimiles, mox titulis
discrepantes, artificio deformes. Hymenaeus namque uterinae fraternitatis in affinis confinio quem
excellentioris dignitatis extollit prosapia, ex Venere sibi Cupidinem propagat
in filium; Antigamus vero scurrilis vel ignobilitatis genere derivatus, [0460A]
adulterando, adulterinum filium jocum sibi joculatorie parentat. Illius
nativitatem, matrimonii excusat solemnitas; hujus propaginem divulgati
concubinatus accusat vulgaritas. In illo, paternae
civilitatis elucescit urbanitas; in hoc, paternae inurbanitatis tenebrescit
rusticitas. Iste inargentatos nitoribus argenteos fontes inhabitat; hic
loca perenni ariditate damnata indefesse concelebrat. Iste in
grata planitie fixit tentoria; huic vallium complacent nemorosa. Iste in
tabernaculis indeficienter pernoctat, hic sub dio dies noctesque continuat. Iste aureis venabulis vulnerat quem venatur; hic, quem ferit,
ferreis jaculis lanceat. Iste suos hospites debriat
nectare subamaro, hic suos absynthii potu perimit acetoso. Jam mea
oratio chartulae tuae [0460B] mentis inscripsit, qualiter otii damnosa
pernicies Venerem educavit emphaticam, qualiter diluviosi potus inundatio
venenosum patrat incendium; qualiter ex cibi ingurgitatione ducens originem,
plerosque luxuriae elephantina lepra percussit. Ecce, super hominibus acuta
Veneris febre languentibus, aerumnosae lamentationis carmen
cecini querulosum; nunc similiter aliis quos aliorum vitiorum morbida turba
conturbat, sub cantu elegiaco querimoniosae orationis citharam temperemus. Multi enim dum Charybdis ingluviosae hiatus
voraginosos subterfugiendo devitant, in Scyllae malignantis abysso inopinata
periclitatione naufragantur. Plerique etiam dum impetuosi torrentis occursus
tumidos evadunt, [0460C] stagni limositate viscantur. Alii dum dependentis montis praecipitia, cautela consulente
declinant, in coaequata planitie praecipitatione spontanea colliduntur. Ea igitur quae disseram, tuae menti clavo memoriae tenacis affigas,
animique vigilantia somnum torporis excutias, ut mecum maternis excitatus
visceribus, periclitantium hominum naufragiis compatiendo condoleas, et
praeambulae admonitionis clypeo loricatus, monstruoso exercitui vitiorum
occurras, et si quae prava semina in horto tuae mentis audeant pullulare, falce
maturae sectionis exstirpes. Tunc ego: Jam pridem mea mens
exhilarata tuae disciplinationis compendio, tuis correctionibus libentissimam
aurem inclinat. Tunc illa:
[0460D]
Heu, quam praecipiti passu ruinam
Virtus sub vitio victa laborat?
Virtutis species exsultat omnis,
Laxantur vitio frena furoris,
Languet justitiae Lucifer, hujus
Vix umbrae remanet umbra superstes
Exstinctumque sui sidus honoris
Deflet, lucis egens, noctis abundans
Dum fulgur scelerum fulminat orbem,
Nox fraudis fidei nubilat austrum:
Virtutumque tamen sidera nulla
Istius redimunt noctis abyssum,
Incumbit fidei vespera mundo
Nocturnumque chaos fraudis abundat.
Languet
fraude fides, fraus quoque fraudem
[0461A] Fallit fraude, dolo sic dolus instat,
Mores moris egent moribus orbi,
Leges lege carent, jusque tenoris
Perdunt jura sui; jam sine jure
Fit jus omne, viget lex sine lege.
Mundus degenerat, aurea mundi
Jam jam degenerant saecula, mundum
Ferri pauperies vestit, eumdem
Olim nobilitas vestiit auri,
Jam jam hypocrisis pallia quaerunt
Fraudes, et scelerum fetor odorus
Ut pravo chlamidem donet odori
Virtutum sibimet balsama quaerit.
Sic urtica rosis, alga hyacinthis,
Argento scoria, murice fucus
[0461B] Formae pauperiem palliat, ut sic
Interdum redimant crimina vultus.
Sed crimen phaleras exuit omnes,
Nec se justitiae luce colorat:
Nam sese vitium
glossat aperte,
Fit fraus ipsa sui lingua furoris,
Quid tuti superest, cum dolus armat
Ipsas in propria viscera matres?
Cum fraternus amor fraude laborat,
Mentiturque manus dextra sorori?
Censetur reprobum jus probitatis,
Observare probos, et pietatis
Lex, est improbitas, esse pudicum
Jam cunctis pudor est.
Absque pudor[0461C]
Humanos hominis exuit usus
Non humanus homo.
Degener ergo
Bruti degeneres induit actus,
Et sic exhominans exhominandus.
|