Quoniam
tuae postulationis rationem emeritam indecens est adimpletionis merito
defraudari, tibi [0461D] singula vitia aequum est sigillatim notulis singularibus adnotari. Quia ergo jam dictum
est, quomodo totus orbis impurae Veneris fere generali periclitatur incendio,
nunc restat dicendum qualiter idem generalissimo gulositatis naufragatur
diluvio. Quoniam gulositas est quasi quoddam Venereae exsecutionis prooemium,
et quasi quoddam antecedens ad venereum consequens.
Nota ergo quasdam filias idololatriae veteris
medullitus exstirpatae, in praesenti instanti suae matris imperium reparare
conari, et eam quibusdam praesagiosis carminibus redivivam a mortuis excitare;
[0462A] quae meretricali officio, vultu phantasticae dilectionis faciem
dealbantes, amasios alliciendo, fraudulenter illiciunt: quae sub tristi
laetitia, sub amica saevitia, sub hostili amicitia, tanquam Syrenes usque ad
exitium dulces, delectationis melodiam facie tenus praeferentes, suos amatores
ad idololatriae perducunt naufragium: harum una, ut ficto loquar vocabulo,
congruentia proprietatis, bacchilatria poterit nuncupari.
|