De superbia
vero, filia nascitur, quae
maternae malignitatis haereditate potitur. Haec est invidia, quae continuae
detractionis rubiginosa demorsione, hominum animos demolitur. Haec est vermis, cujus morsu morbi data mentis sanitas contabescit
in saniem; mentis sinceritas computrescit in cariem; mentis requies liquatur in
[0468C] laborem. Haec est hospes, qui apud
suum hospitem hospitio exceptus, ejus labefactat hospitium. Haec est possessio, pessime possidens suum possessorem, quae dum
alios detractionis latratibus vexat, sui possessoris animum intestino morsu
perfodiens, inquietat. Haec est invidia, quae in illos
quos vitiorum absorbet infernus, a quibus corporis dotes ratio naturae
proscribit, quos in paupertatem insanae fortunae evomit, indignantis suae
detractionis aculeos facit otiari. Sed, si quis in torrente divitiarum natat
cum Croeso, opes spargit cum Cyro, in specie disputat cum Narcisso, animositate
tonat cum Turno, Herculi colludit in robore, cum Platone facie ad faciem
philosophiam speculatur, cum Hippolyto castitatis speculo sigillatur, in hunc
[0468D] omnes suarum detractionum aculeos expendit. Nam
audaciam furori temeritatis assignat, prudentiam animi in fraudis versutias,
aut in verbositatis ampullositatem obliquat. Per hujus
etiam detractionem, pudor in hypocrisim degenerat. Haec invidiae tabes plerosque
tabefacit, qui dum alienae famae nitorem detrahere conantur, primi suae
probitatis sentiunt detrimenta.
His aliena prosperitas adversa, aliena adversitas
prospera judicatur. Hi in aliena gratulatione tristantur, in aliena tristitia
gratulantur. Isti suas in aliena paupertate divitias, [0469A]
suam paupertatem in alienis divitiis metiuntur. Isti
aut alienae famae serenitatem detractionis nubilo nubilare conantur, aut
ejusdem gloriam sola taciturnitate furari. Isti aut pravis
interpretationibus alienae probitatis sinceritatem fermentant, aut veris
fermenta falsitatis maritant. Proh dolor, invidia quod monstruosius monstrum? quod damnosius damnum? quae
culpabilior culpa? quae poenalior poena? haec est erroneae caecitatis abyssus, humanae mentis infernus,
contentionis stimulus, anxietatis aculeus. Qui sunt invidiae motus, nisi
humanae tranquillitatis hostes, mentalis depraedationis satellites? animi laborantis vigiliae hostiles, alienae felicitatis
excubiae? Quid prodest alicui, si ei serenitas fortunae
prosperantis applaudat, corpus [0469B] etiam purpuramento pulchritudinis
hilarescat, mens insuper sapientiae splendore praefulgeat, cum liventis
invidiae latrocinium, mentis depraedatur divitias? fortunae
prosperantis serenitatem adversitatis vertat in nubila? decoris
aurum turpitudinis convertat in scoriam? prudentiae
gloriam degloriet livor inglorius?
|