Cumque Natura eidem
festivitate collocutionis applauderet, ecce matrona regulari modestia
disciplinans incessum, ad nos videbatur sui itineris
tramitem lineare. Hujus statura mediocritatis erat circumscripta limitibus.
Aetas vero meridianam [0473D] tendebat ad horam, vitae
tamen meridies in nullo pulchritudinis obviabat amori; ruina etiam senectutis,
crinem suis nivibus tentabat aspergere, quem ipsa virgo humerorum spatio
inordinaria fluctuatione non permiserat juvenari, sed sub disciplina ejus
cogebat excessum. Vestes nec nobilis materiae superbire gloria, nec vilitatis
videbantur deflere jacturam; sed mediocritatis obedientes canonibus, nec nimiae
brevitatis decurtatione truncatae, a terrae superficie peregrinantes evaserant,
nec portionibus superfluis terrae faciem tunicabant, sed eam brevi osculi
degustatione libabant: zona namque tunicae moderando decursum, enormitatem
revocabat [0474A] in regulam. Monile autem sinus
excubando vestibulis, manui negabat ingressum. In vestibus,
pictura suarum litterarum fidelitate docebat, quae in hominum verbis debeat
esse circumcisio, quae in factis circumspectio, quae in habitu
mediocritas, quae in gestu severitas, quae in cibis refrenatio oris, quae in
potu castigatio gutturis. Praefatam igitur virginem
pedissequarum paucitate vallatam, festinae obviationis applausu natura
suscipiens, multiplici osculorum epilogo, specificataeque salutationis
auspicio, suae dilectionis cumulum figuravit; expressaque proprii nominis
expressio, Temperantiae favorabilem ingessit adventum.
|