Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Alanus de Insulis De planctu naturae IntraText CT - Text |
|
|
36 - Legatio Hymenaei cum Naturae litteris ad Genium
Tunc astantes a suae conquestionis lacrymis feriantes, profunda capitum demissione, submisse gratiarum actiones naturae abundanti professione solvunt; Hymenaeus vero in praesentiali Naturae conspectu sese genibus arcuatis humilians, destinatae legationi sese fatebatur obnoxium. Tunc illa schedulam papyream hujusmodi exemplaris carminis inscriptione signavit. Natura, Dei gratia, mundanae civitatis prima vicaria procreatrix, Genio sibi alteri similem, eique per omnia serenatis fortunae blanditiis amicari. [0476C] Quoniam similia dissimilium aspersione, et similium sociali habitudine gratulantur, in te velut in speculo Naturae radiante similitudine inveniendo me alteram, nodo dilectionis praecordialis astringor, aut in tuo profectu proficiens, aut in tuo defectu aequa lance deficiens, quare circularis debet esse dilectio, ut tu talione dilectionis respondeas. Patrati sceleris evidentia, clamoris gerens imaginem, humani generis naufragium tibi evidenter eloquitur. Vides enim qualiter homines originalis naturae honestatem bestialibus illecebris inhonestent, humanitatis privilegialem exuentes naturam, in bestias, morum degeneratione transmigrant, Veneris in consequentia affectus proprios [0476D] consequentes, gulositatis vorticibus naufragantes, cupiditatis vaporibus aestuantes, alis superbiae ficticiis evolantes, invidiae morsibus indulgentes, adulationis hypocrisi alios deaurantes. His vitiorum morbis nemo medicinalibus instat remediis; hunc scelerum torrentem nemo obice defensionis castigat: hos facinorum fluctus, nemo portus stabilitate refrenat. Virtutes etiam tantam hostilis conflictus ingruentiam sustinere non valentes, ad nos tantum defensionis asylum, et vitae remedium confugiunt. Quoniam ergo res nostra communi degrassatione vexatur, et precibus melliens, tibi obedientiae virtute praecipiens, et jubendo moneo, et monendo jubeo, quatenus omni excusationis sophismate relegato, ad nos matures accessum, ut mei [0477A] mearumque Virginum assistente praesentia, abominationis filios a sacramentali Ecclesiae nostrae communione sejungens, cum debita officii solemnitate, severa excommunicationis virga percutias. Post haec, illa epistolam sigillari signaculo consignatam, in quo nomen imaginemque Naturae peritia artificialis exsculpserat, legato tradidit delegandam. Tunc Hymenaeus solemniori vultu laetitiae gratiarum actiones epilogans, et legationem destinatam initians, suosque a sopore pigritiae excitans consodales, jussit ut suis invigilantes organicis instrumentis, a somno silentii eadem excitarent, et ad harmonici melodiomatis modulos invitarent. Tunc illi quibusdam prooemiis sua illicientes [0477B] instrumenta, vocem deformiter uniformem, dissimilitudine similem, multiformi modulo picturabant: Jam tuba terribili bellum
clangore salutans Intonuit, cognati loquens
praeludia belli,
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |