Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Alanus de Insulis De planctu naturae IntraText CT - Text |
|
|
37 - Resumit Natura suam querulosam locutionem
Igitur Hymenaeo mysticae legationis mysteriis in
dulgente, Natura aerumnosae conquestionis elegiacam orationem contexens,
illorum recensebat injurias,
quorum ingruente flagitio, suae reipublicae majestas, profundi detrimenti
abundantem senserat laesionem. Inter quos, unum prae caeteris accuratius stimulis
reprehensionis arguebat, qui prae aliis incurialius certabat dedecorare
Naturam. Cum quaevis
gratia nobilitatis blandiretur naturae, cum suis muneribus amicaretur
prudentia, cumque magnanimitas erigeret, largitas erudiret, tamen, quia [0478B] universa massa modici fermenti
asperitate laborabat, unius virtutis occidens, caeterarum virtutum orientem
funditus nubilabat. Unius probitatis eclipsis, caeterarum probitatum sidera
recessu ecliptico mori cogebat. Cumque Largitas ad
suum alumnum ista spectare videret convitia, non audens defensionis pallio
ejusdem vitia colorare, cum humili capitis demissione decidua, ad lacrymarum
confugit remedia. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |