Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Alanus de Insulis
De planctu naturae

IntraText CT - Text

  • 39 - Adventus Genii
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

39 - Adventus Genii

 

Cum inter has virgines dragmaticae collocutionis intercalaris celebraretur collatio, ecce Genius, organicorum instrumentorum applaudente laetitia, [0479C] nova apparitionis resultatione comparuit. Cujus statura mediocritatis canone modificata decenter, nec de diminutione querebatur apheresis, nec de superfluitatis prothesi tristabatur, cujus caput pruinosis canitiei crinibus investitum, hiemalis senii gerebat signaculum: facies tamen juvenili expolita planitie, nulla erat senectutis exaratione sulcata. Vestes vero opere sequente naturam, hujus vel illius nescientes inopiam, videbantur nunc serenari hyacintho, nunc colore succendi coccineo; nunc bysso expressius candidari: in quibus, rerum imagines momentanee viventes, toties exspirabant, ut a nostrae cognitionis laberentur indagine. Ille vero calamum papyreae fragilitatis nunquam a suae inscriptionis ministerio feriantem manu ferebat in dextera; [0479D] in sinistra vero, pellem novaculae demorsione pileorum caesarie denudatam, in qua styli obsequentis subsidio, imagines rerum ab umbra picturae ad veritatem essentiae transmigrantes, vita sui generis donabantur; quibus deletionis morte sopitis, novae nativitatis ortu, aliae revocabantur ad vitam. Illic Helena, suo decore semidea, quae mediante pulchritudine sua, pulchritudo poterat nuncupari. Illic in Turno fulmen audaciae, vigor regnat in Hercule. Illic in Capaneo gigantea ascendebat proceritas; in Ulysse vulpina vigebat calliditas. Illic Cato pudicae sobrietatis nectare debriabatur mirabili. Plato ingenii splendore rutilabat sidereo. Illic stellata cauda Tulliani pavonis rutilabat. Illic Aristoteles sententias aenigmaticarum locutionum latibulis [0480A] involvebat. Post hujus inscriptionis solemnitatem, dexterae manui continuae depictionis fatigatae laboribus, sinistra manus tanquam sorori fessae subveniens, picturandi officium usurpabat; dextera manu pugillaribus potita; quae ab orthographiae semita falsigraphiae claudicatione recedens, rerum figuras, imo, figurarum larvas umbratiles semiplena picturatione creabat. Illic Thersites turpitudinis pannositate vestitus, peritioris fabricae solertiam postulabat. Illic Paris incestuosae cupidinis mollitie figurabatur. Illic Ennii versus a sententiarum venustate jejuni, artem metricam effreni transgrediebantur licentia. Illic Pacuvius nesciens narrationis modificare curriculum, in retrograda serie sui tractatus locabat initium. [0480B]




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License