Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Alanus de Insulis De planctu naturae IntraText CT - Text |
|
|
40 - Quomodo Veritas comitabatur Genium
His
ergo picturae solertiis Genio solemniter operam impendenti, Veritas tanquam
patri filia verecunda ancillatione obsequens assistebat, quae non pruritu
aphrodites promiscuo propagata, sed hoc solo Naturae natique geniali osculo
fuerat derivata, cum Ilem speculum formarum meditantem, aeternalis salutavit
idea, eam iconiae interpretis interventu vicario osculata. Hujus
in facie divinae pulchritudinis deitas legebatur, nostrae mortalitatis
aspernata naturam. Vestes vero coelestis artificis
dexteram eloquentes, indefessae rutilationis splenditatibus inflammatae, nullis
poterant vetustatis tineis cancellari: quae virgineo corpori tanta
fuerant [0480C] connexione conjunctae, ut nulla exuitionis diaeresis eas
aliquando faceret virginali corpori pharisaeas. Aliae autem
tanquam adventitiae naturae, praecedentibus appendiciis, nunc oculis visus
offerebant libamina, nunc oculorum sese figurabantur indagini. Ex opposito, veritati falsitas inimicans stabat attentior, cujus
facies turpitudinis nubilata fuligine, nulla in se naturae munera fatebatur,
sed senectus faciem rugarum vallibus submittens, eam universaliter implicans
collegerat. Caput nec crinis vestimento videbatur indutum,
nec pepli velamentum excusabat calvitiem, sed panniculorum infinita pluralitas,
quos filiorum pluralis infinitas ei texuerat vestimentum. Haec autem, picturae veritatis latenter insidians, quidquid illa
conformiter [0480D] informabat, ista informiter deformabat. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |