Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Alanus de Insulis
De planctu naturae

IntraText CT - Text

  • 42 - Alloquitur Genius Naturam
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

42 - Alloquitur Genius Naturam

 

Mutua gratulatione expletionis termino consummata, Genius induxit silentium, manu postulante silentia, consequenter vero in hanc locutionis formam suae vocis monetavit materiam: O Natura, non sine internae spirationis afflatione divina, a tuae discretionis libra istud imperiale processit edictum, [0481A] ut omnes qui abusiva desuetudine, nostras leges aboletas reddere moliuntur, et in nostrae solemnitatis feria feriantes, anathematis gladio feriantur. Et quia lex hujus promulgationis legitimae, legem justitiae non oppugnat, tuique libra judicii meae discretionis sedet examini, tuae edictionis regulam ocius roborare maturo. Quamvis enim mens mea hominum vitiis angustiata deformibus, in infernum tristitiae peregrinans, laetitiae nesciat paradisum, tamen in hoc amoenantis gaudii odorat primordia, quod te mecum videat ad debitae vindictae suspiria suspirare. Nec mirum, si nostrarum voluntatum unione conformi, concordiae reperio melodiam, cum unius ideae exemplaris notio nos in nativum esse produxerit, unius officialis administrationis [0481B] conformet conditio, cum nostras mentes non superficiali dilectionis vinculo amor jungat hypocrita, sed interna animorum nostrorum latibula, casti amoris pudor inhabitet. Dum hoc verborum compendio Genius suae orationis formaret excursum, suae exclamationis quasi aurora nascente, tristitiae tenebras paulisper abstractans, salvo suae dignitatis honore, Natura Genio gratiarum jura persolvit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License