Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Alanus de Insulis De planctu naturae IntraText CT - Text |
|
|
3 - Quomodo Alanus loquatur naturae
Cum per haec verba, mihi natura suam faciem develaret, suaque admonitione quasi clave praeambula, cognitionis suae mihi januam reseraret, a meae mentis confinio stuporis evaporat nubecula, et per hanc admonitionem velut quodam potionis remedio, omnes phantasiae reliquias quasi nauseans, stomachus mentis evomuit. A meae mentis igitur peregrinatione ad me reversus, ex integro, ad naturae devolutus vestigia, salutationis vice, pedes osculorum multiplici impressione signavi. Tum [0446D] me explicans erigendo, cum reverenti capitis humiliatione velut majestati divinae, ei voce viva salutis obtuli libamentum. Consequenter vero ad excusationis auxilium confugiens, precibus humilitatis melle conditis, ejus benevolentiam exorabam (ne vel meae tenuitatis assignaretur errori, vel indignationis supercilio deputaret, vel ingratitudinis venenis adscriberet, quod ejus adventui nullam hilaritatis festivitatem persolveram, sed potius ejus apparentia velut monstruosi phantasmatis anomala apparitione percussus, adulterina exstasis morte fueram soporatus), [0447A] dicens non esse mirandum, si in tantae dignitatis praesentia, meae umbra mortalitatis expalluit, si in tantae majestatis meridie, meae discretionis radiolus in vesperem exorbitationis evanuit; si in tantae felicitatis apparentia, mea parvitas erubuit, cum humanae fragilitatis ignorantiae tenebrosa caligo, admirationis impotens hebetudo, frequensque stuporis concussio, quodam germanitatis foedere socientur, ut ex horum sociabili contubernio, humanae naturae fragilitas sit quasi discipulus a disciplinante convictus suorum mores informante, qui in novorum primitiis, in magnorum stipendiis, etiam ignorantia tenebrari, et stupore percuti, et admiratione saepe solet vulnerari. Dum haec excusatione via reginae aditum mihi pararet favorabilem, [0447B] ejusque gratiam favorabilius mereretur, insuper majora audiendi mihi compararet fiduciam, cujusdam meae dubitationis ambiguum, quod nimiae inquietationis impulsu meae mentis conturbabat hospitium, ejus exponens examini, in haec verba quaestionis exivi:
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |