Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Alanus de Insulis De planctu naturae IntraText CT - Text |
|
|
7 - Ratio naturae
Praefata igitur virgo hujus
quaestionis solutionem in vestibulo excubare demonstrans, ait: An ignoras, quod
terreni orbis exorbitatio, quod mundani ordinis inordinatio, quod mundialis
curiae incuria, quod juris injuria, ab internis penetralibus coelestis arcani,
in vulgaria terrenorum lupanaria me declinare coegit? Si in affectuoso mentis affectu colligere, et in pectoris
armario thesaurizare velles quod dicerem, tuae dubitationis labyrinthum
evolverem. Ad haec, ergo sub castigato vocis
moderamine, responsionis reddidi talionem: Nihil, inquam, o regina coelestis,
affectuosiori desiderio, quam hujus quaestionis enodationem esurio. [0448C] |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |