Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Alanus de Insulis
De planctu naturae

IntraText CT - Text

  • 17 - Quaestionis solutio
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

17 - Quaestionis solutio

 

Tunc illa, cum temperato capitis motu, verbisque increpationem spondentibus, ait: Credo te in Cupidinis castris stipendiarie militantem, et quadam interfamiliaritatis germanitate eidem esse connexum: inextricabilem etenim ejusdem labyrinthum affectanter investigare conaris, cum potius meae narrationi sententiarum locupletatae divitiis, mentis attentionem attentius adaptare deberes. Sed tamen antequam ad sequentia meae orationis evadat excursus, quia tuae humanitatis imbecillitati compatior, ignorantiae tuae tenebras, pro meae possibilitatis [0455A] volo modestia exstirpare. Insuper, tuarum quaestionum solutionibus ex voto promissionis astringor; idcirco sive certa descriptione describens, sive legitima diffinitione diffiniens, rem immonstrabilem demonstrabo, inextricabilem extricabo; quamvis ipsa nullis naturae obnoxialiter alligata complexionibus, intellectus indaginem non exspectans, nullius posset descriptionis signaculo designari. Ergo, circumscriptae rei haec detur descriptio, inexplicabilis naturae haec exeat explicatio; haec de ignoto habeatur notitia, haec de scibili comparetur scientia, styli tamen altitudine castigata:

Pax odio, fraudique fides, spes juncta timori,

     Est amor, et mistus cum ratione furor.
Naufragium dulce, pondus leve, grata Charybdis,
     [0455B] Incolumis languor, et satiata fames.
Esuries satiens, sitis ebria, falsa voluptas,
     Tristities laeta, gaudia plena malis.
Dulce malum, mala dulcedo, sibi dulcor amarus,
     Cujus odor sapidus, insipidusque sapor.
Tempestas grata, nox lucida, lux tenebrosa,
     Mors vivens, moriens vita, suave malum.
Peccatum veniae, venialis culpa, jocosa,
     Poena, pium facinus, imo, suave scelus.
Instabilis ludus, stabilis delusio, robur
     Infirmum, firmum mobile, firma movens.
Insipiens ratio, demens prudentia, tristis
     Prosperitas, risus flebilis, aegra quies.
Mulcebris infernus, tristis paradisus, amoenus
     Carcer, hiems verna, ver hiemale, malum.
[0455C] Mentis atrox tinea, quam regis purpura sentit,
     Sed nec mendici praeterit illa togam.
Nonne per antiphrasim, miracula multa Cupido
     Efficiens, hominum protheat omne genus.
Dum furit iste furor, deponit Scylla furorem,
     Et pius Aeneas incipit esse Nero.
Fulminat ense Paris, Tydeus mollescit amore,
     Fit Nestor juvenis, fitque Melincta senex.
Thersites Paridem forma mendicat, Adonim
     Davus, et in Davum totus Adonis abit.
Dives eget Crassus, Codrus et abundat egendo,
     Carmina dat Bavius, musa Maronis hebet.
Ennius eloquitur, Marcusque silet; fit Ulysses
     Insipiens, Ajax desipiendo sapit.
[0455D] Qui prius auctorum solvendo sophismata vicit,
     Vincitur hoc monstro, caetera monstra domans.
Quaelibet in facinus mulier decurrit, et ultro,
     Ejus si mentem morbidet iste furor,
Nata patrem, fratremque soror, vel sponsa maritum
     Fraude necat, fati praeveniendo manum.
Sicque per ascensum male syncopat illa mariti
     Corpus, furtivo dum metit ense caput.
Cogitur ipsa parens nomen nescire parentis,
     In partuque dolos, dum parit ipsa parens.
Filius in matre stupet invenisse novercam,
     Inque fide fraudes, in pietate dolos.
Sic in Medea pariter duo nomina pugnant,
     Dum simul esse parens, atque noverca cupit.
Nesciit esse soror, vel se servare sororem,
[0456A] Dum nimium Cauno Byblis amica fuit.
Sic quoque Myrrha suo nimium subjecta parenti,
     In genitore parens, in patre mater erat.
Sed quid plura docebo, Cupidinis ire sub hasta
     Cogitur omnis amans, juraque solvit ei.
Militat in cunctis, ullum vix excipit hujus
     Regula, cuncta ferit fulmen et ira sui.
In quem non poterit probitas, prudentia, formae
     Gratia, fluxus opum, nobilitatis apex.
Furta, doli, metus, ira, furor, fraus, impetus, error,
     Tristities, hujus hospita regna tenent.
Hic ratio, rationis egere, modoque carere
     Est modus, estque fides non habuisse fidem.
Dulcia proponens assumit amara, venenum
     Infert, concludens optima fine malo.
[0456B] Allicit illiciens, ridens deridet, inungens
     Pungit, et afficiens inficit, odit amans.
Ipse tamen poteris ipsum frenare dolorem,
     Si fugias, potior potio nulla datur.
Si vitare velis Venerem, loca, tempora vita,
     Nam locus et tempus, pabula donat ei.
Si tu persequeris, sequitur; fugiendo fugatur;
     Si cedis, cedit; si fugis, illa fugit.


Jam ex hoc meae doctrinae artificio, cupidinariae artis elucescit theorica, per librum vero experientiae, tibi practicam poteris comparare. Nec mirandum, si in praefata Cupidinis depictione notulas reprehensionis intersero, quamvis ipse mihi quadam germanae consanguinitatis fibula connectatur; [0456C] non enim vel detractoriae malignitatis caliginosa rubigo, vel incandentis odii fervor foras egrediens, vel invidiae tyrannus extra desaeviens, ad has invectivas accusationis me impulit, sed ne veritatis per se loquentis evidentiam videor silentio strangulare. Non enim originalem Cupidinis naturam in honestate, redarguo, si circumscribatur frenis modestiae, si habenis temperantiae castigetur; si non germen excursionis limites deputatos evadat, vel in nimium tumorem ejus calor ebulliat, sed si ejus scintilla in flammam evaserit vel ipsius fonticulus in torrentem excreverit, excrementi luxuries amputationis falcem expostulat, exuberationis tumor solatium medicamenti desiderat. Quoniam omnis excessus, temperatae mediocritatis incessum disturbat, [0456D] et abundantiae morbidae inflatio quasi in quaedam apostemata vitiorum exuberat. Praevia igitur theatralis oratio joculatoriis evagata lasciviis, tuae puerilitati pro ferculo propinatur; nunc stylus paululum maturior ad praefinitae narrationis propositum revertatur. Ut supra praelibando docui, terrestrium animalium materiandae propagini Venerem destinavi, ut varias materias in rebus materiandis excudendo substerneret, ego vero in naturarum purificatione multiplici, ut operibus manum supremae expolitionis apponerem, et ut instrumentorum fidelitas pravae operationis fermentum excluderet, ei duos legitimos malleos efformavi, quibus et Parcarum caveret insidias, resque multimodas essentiae praesentaret. Incudum etiam nobiles [0457A] officinas ejusdem artificio deputavi, praecipiens ut his eosdem malleos adaptando, rerum effigiationi fideliter indulgeret, ne ab incudibus malleos aliqua exorbitatione peregrinare permitteret. Ad officium etiam scripturae, calamum praepotentem eidem fueram elargita, ut in competentibus schedulis ejusdem calami scripturam poscentibus, quarum meae largitionis beneficio fuerat compotita, juxta meae orthographiae normulam, rerum genera figuraret, ne a propriae descriptionis semita in falsigraphiae devio eumdem divagari sustineret. Sed cum ipse genialis concubitus ordinatis complexionibus res diversorum sexuum opponi dissimiles ad exsequendam rerum propaginem, connectere teneretur, ut in suis connexionibus artis grammaticae constructiones [0457B] canonicas observaret, suique artificis nobilitas nullius artis ignorantia suae ferret gloriae detrimentum, curialibus praeceptis sub magistrali disciplina, eam videlicet disciplinam instruendam docui, quae artis grammaticae regulas in suarum constructionum unionibus artificiosis admitteret; alias vero extra ordinarias nullius figurae excusatione redemptas excluderet. Cum enim attestante grammatica, duo genera specialiter, masculinum et femininum, ratio naturae cognoverit, quamvis dum quidam homines depauperati signaculo, juxta meam opinionem, possent neutri generis designatione censeri, tamen Cypridi sub intimis admonitionibus minarum tonitru ingessi, ut in suis conjunctionibus ratione exigentiae, naturalem constructionem solummodo [0457C] masculini femininique generis celebraret. Cum enim masculinum genus suum femininum exigentia habitudinis genialis adsciscat, si eorumdem generum constructio anomale celebretur, ut res ejusdem sexus sibi invicem construantur, illa quidem constructio nec evocationis remedio, vel conceptionis suffragio, apud me veniam poterit promereri. Si enim genus masculinum genus consimile quadam irrationabilis rationis deposcat injuria, nulla figurae honestate illa constructionis junctura vitium poterit excusare, sed inexcusabilis soloecismi monstruositate turpabitur. Praeterea, Cypridi mea indixit praeceptio, ut ipsa in suis constructionibus, suppositiones appositionesque [0457D] ordinarias observando, rem feminini sexus charactere praesignitam, suppositionis destinaret officio; rem vero specificatam masculini generis, sede collocaret appositi, ut nec appositum in vicem suppositi valeat declinare, nec suppositum possit in regionem appositi transmigrare; etiam cum utrumque regatur ab altero, appositum sub adjectiva proprietate, suppositum subjectivae proprietatis proprium retineret, exigentiae legibus invitatum. Praeterea, adjunxi, ne Dyonea conjunctio in transitivae constructionis habitum uniformem, vel reciprocationis curriculum, vel retransitionis anfractum reciperet, solius transitionis recta directione contenta, vel alicujus etiam disgressantis naturae nimia intercisione sufferret, ut genus activum in [0458A] passivum valeat usurpativa assumptione, vel idem in activum suae proprietatis dispositione redire, vel sub passivi litteratura activi retinendo naturam, sibi legem termini deponentis assumere: Nec mirandum, si pleraeque maximae, titulo grammaticae facultatis adscriptae, a venereae artis domicilio patiantur repulsam, cum ipsa eas quae suae praeceptionis regulis obsequuntur, in sinum suae familiaritatis admittat; eas vero quae eloquentissimae contradictionis insultibus ejus leges expugnare conantur, aeterni anathematis exclusione suspendat, cum philosophicae assertionis auctoritas maximarum plerasque diversis facultatibus fateatur esse communes; quasdam vero ultra suarum disciplinarum domicilia, nullam habere licentiam excursandi. [0458B] Sed quia tantas Parcarum argutas oppositiones Venerem novi agonistae disputationis ingressuram conflictum, alicujus tergiversatione fallaciae Venus ab Atropos coarctantes conclusionis subtimeret argutias, ipsam disciplinam docendo juxta quae dissertivae disciplinae praecepta suarum argutionum formas excederet. Et quomodo in adversarii argutionibus fraudulentis, fallaciae latibulum inveniret, ut disputationis agoniam contra adversariae partis insidias posset securius celebrare, et per instantiam similia oppositionum argumenta refellere. Injunxi etiam ut syllogistica ejus complexio duorum terminorum contenta compendio, nullis Aristotelicis figuris obnoxia, trium propositionum ordinatione congrua texeretur, in tantum, ut in singulis propositionibus, [0458C] major extremitas praedicationis fungeretur officio, minor vero subjiciendi legibus teneretur. In prima vero propositione nullo verae inhaerentiae modo, sed sola ratione contractus intrinseci, subjecto inhaereat praedicatum; in assumptione vero relativorum oculorum, reciprocis impressionibus, expressius minori major annectatur extremitas. Sed in conclusione expressissimae inhaerentiae, vinculo veriori subjecti praedicatique carnalis celebretur connexio. Hoc etiam mei fuit consilii, ut nullius conversionis retrogradatione pestifera, venereae complexionis termini analogicae praedicationis jura servantes, suarum vices sedium alternarent. Et ne consequentis fallacia, ex similium conformatione [0458D] progenita, posset industriam Veneris impedire, terminos specialibus specificavi signaculis, ut familiari liberae agnitionis intuitu, audenter agnosceret quos terminos subjectionis gradus inferior, quos vero praedicationis apex superior ex suae habitudinis jure deposceret, ne si complexio terminorum inconsequens proportionatam habitudinem non teneret in commune, nugationis uniformis deformitas nasceretur. Sicut autem quasdam grammaticae dialecticaeque observantias inimicantissimae hospitalitatis incursu volui a Veneris anathematizare gymnasiis; sic metonymicas rhetorum propositiones, quas in suae amplitudinis gremio rhetorica mater amplectens, multis suas rationes conflat honoribus, Cypridis artificii interdixi, ne si nimis durae translationis [0459A] excursu a suo reclamante subjecto, praemium alienet in aliud, in facinus facetia, in rusticitatem urbanitas, tropus in vitium, in decolorationem color nimius convertatur. His apparatuum nobilitatisque praesignibus Veneris, terrestris incolatus transivit in patriam. Quae cum suffraganeis instrumentis ad humanae geneseos seriem contexandam, desudando laborans, Parcarumque manibus interfecta subtili resarciens acu, subtilius haec renodat. Sicque stipendiariae administrationis jura, officiosissima curiositate persolvit. Sed quoniam ex maternae satietatis identitate fastiditus animus indignatur, quotidianique laboris ingruentia exsequendi propositum appetitus exstinguitur. Unitas operis toties repetita Cytheream [0459B] infestat fastidiis, continuataeque laborationis effectus, laborandi excludit affectum. Illa igitur magis appetens otii effeminari sterilibus, quam fructuosis exerceri laboribus, ferialis operationis exercitatione, negotiali praeposita, nimiae otiositatis desideriis coepit infantibiliter juvenisci. Et quoniam apud quem desidiae torpor castrametatur, ab eo omnis virtutis militia relegatur, otiique sterilitas, pravae sobolis, solet fecunditatem efficere. Potus etiam inundans diluvium, in nimias despumat libidines, cibique effrenis ingurgitatio consimiles nauseas superfluitatis eructat. Venus his furiis aculeata lethalibus, in suum conjugem hymenaeum, tori castitatem peste adulterationis incestans, cum Antigamo coepit concubinarie fornicari, suique adulteri suggestionibus [0459C] irretita lethiferis, liberale opus in mechanicum, regulare in anomalum, civile in rusticum inciviliter immutat, meumque inficiata praeceptum, malleos ab incudis exhaeredans consortio, adulterinis damnat incudibus. Ipsae etiam incudes nativae, suorum malleorum deplorantes absentiam, eosdem lacrymabiliter videntur deposcere. Et, quae gladio Atropos universa demetenti solebat clypeum defensionis opponere, jam eidem stabilitate conciliationis mutuo foedere ligatur, fatique falcem in messem humani generis nimium excursare permittens, damnum nulla novi seminis pensat origine; sed potius se grammaticis constructionibus destruens, dialecticis conversionibus [0459D] invertens, rhetoricis coloribus decoloratis suam artem in figuram, figuramque in vitium transfert: dumque fornicariis excessibus cum adultero perpetuat concubinatus illecebras, ab eodem suscipiens, pro filio, spurio compotitur. Qui dum nullius delectationis amoenitate gaudet, nullius jocosae jucunditatis vult meridiari deliciis, ut quasi per antiphrasim, jocus a jocasitate dicatur, ei nomen usus impressit. Duo igitur Dionae dati sunt filii, discrepantia generis disparati, nascendi lege dissimiles, mox titulis discrepantes, artificio deformes. Hymenaeus namque uterinae fraternitatis in affinis confinio quem excellentioris dignitatis extollit prosapia, ex Venere sibi Cupidinem propagat in filium; Antigamus vero scurrilis vel ignobilitatis genere derivatus, [0460A] adulterando, adulterinum filium jocum sibi joculatorie parentat. Illius nativitatem, matrimonii excusat solemnitas; hujus propaginem divulgati concubinatus accusat vulgaritas. In illo, paternae civilitatis elucescit urbanitas; in hoc, paternae inurbanitatis tenebrescit rusticitas. Iste inargentatos nitoribus argenteos fontes inhabitat; hic loca perenni ariditate damnata indefesse concelebrat. Iste in grata planitie fixit tentoria; huic vallium complacent nemorosa. Iste in tabernaculis indeficienter pernoctat, hic sub dio dies noctesque continuat. Iste aureis venabulis vulnerat quem venatur; hic, quem ferit, ferreis jaculis lanceat. Iste suos hospites debriat nectare subamaro, hic suos absynthii potu perimit acetoso. Jam mea oratio chartulae tuae [0460B] mentis inscripsit, qualiter otii damnosa pernicies Venerem educavit emphaticam, qualiter diluviosi potus inundatio venenosum patrat incendium; qualiter ex cibi ingurgitatione ducens originem, plerosque luxuriae elephantina lepra percussit. Ecce, super hominibus acuta Veneris febre languentibus, aerumnosae lamentationis carmen cecini querulosum; nunc similiter aliis quos aliorum vitiorum morbida turba conturbat, sub cantu elegiaco querimoniosae orationis citharam temperemus. Multi enim dum Charybdis ingluviosae hiatus voraginosos subterfugiendo devitant, in Scyllae malignantis abysso inopinata periclitatione naufragantur. Plerique etiam dum impetuosi torrentis occursus tumidos evadunt, [0460C] stagni limositate viscantur. Alii dum dependentis montis praecipitia, cautela consulente declinant, in coaequata planitie praecipitatione spontanea colliduntur. Ea igitur quae disseram, tuae menti clavo memoriae tenacis affigas, animique vigilantia somnum torporis excutias, ut mecum maternis excitatus visceribus, periclitantium hominum naufragiis compatiendo condoleas, et praeambulae admonitionis clypeo loricatus, monstruoso exercitui vitiorum occurras, et si quae prava semina in horto tuae mentis audeant pullulare, falce maturae sectionis exstirpes. Tunc ego: Jam pridem mea mens exhilarata tuae disciplinationis compendio, tuis correctionibus libentissimam aurem inclinat. Tunc illa:

[0460D] Heu, quam praecipiti passu ruinam

Virtus sub vitio victa laborat?
Virtutis species exsultat omnis,
Laxantur vitio frena furoris,
Languet justitiae Lucifer, hujus
Vix umbrae remanet umbra superstes
Exstinctumque sui sidus honoris
Deflet, lucis egens, noctis abundans
Dum fulgur scelerum fulminat orbem,
Nox fraudis fidei nubilat austrum:
Virtutumque tamen sidera nulla
Istius redimunt noctis abyssum,
Incumbit fidei vespera mundo
Nocturnumque chaos fraudis abundat.
Languet fraude fides, fraus quoque fraudem
[0461A] Fallit fraude, dolo sic dolus instat,
Mores moris egent moribus orbi,
Leges lege carent, jusque tenoris
Perdunt jura sui; jam sine jure
Fit jus omne, viget lex sine lege.
Mundus degenerat, aurea mundi
Jam jam degenerant saecula, mundum
Ferri pauperies vestit, eumdem
Olim nobilitas vestiit auri,
Jam jam hypocrisis pallia quaerunt
Fraudes, et scelerum fetor odorus
Ut pravo chlamidem donet odori
Virtutum sibimet balsama quaerit.
Sic urtica rosis, alga hyacinthis,
Argento scoria, murice fucus
[0461B] Formae pauperiem palliat, ut sic
Interdum redimant crimina vultus.
Sed crimen phaleras exuit omnes,
Nec se justitiae luce colorat:
Nam sese vitium glossat aperte,
Fit fraus ipsa sui lingua furoris,
Quid tuti superest, cum dolus armat
Ipsas in propria viscera matres?
Cum fraternus amor fraude laborat,
Mentiturque manus dextra sorori?
Censetur reprobum jus probitatis,
Observare probos, et pietatis
Lex, est improbitas, esse pudicum
Jam cunctis pudor est.
Absque pudor[0461C]
Humanos hominis exuit usus
Non humanus homo.
Degener ergo
Bruti degeneres induit actus,
Et sic exhominans exhominandus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License