Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Alanus de Insulis De planctu naturae IntraText CT - Text |
|
|
23 - De arrogantia
Nunc intuendum est qualiter
insolentis arrogantiae ampullositas humanas mentes erigat in tumorem, cujus
infirmitatis contagione funesta vitiata [0467B]
hominum multitudo, dum se supra se insolenter extollit, infra se ruinosa
descendit, sibi derogans arrogando, se deprimens erigendo, se sibi auferens
efferendo. Horum autem hominum aut verborum solemnis pompositas,
aut suspicionis mater taciturnitas, aut quaedam actus specificatio, aut
insolens gestus exceptio, aut nimia corporis corruptio exterius interiorem
arguit superbiam. Alii namque quos servilis
conditionis demittit humilitas, augustam jactitant libertatem; alii, dum scurrilis
generis vilitate plebescunt, verbo tenus se sanguinis generositate exaltant.
Alii, dum in artis grammaticae vagientes cunabulis, ejusdem
lactantur uberibus, Aristotelicae subtilitatis apicem profitentur. [0467C] Alii, dum leporinae timiditatis gelicidiis torpescunt, solo
verbositatis remedio, animositatem efferunt leoninam. Sunt alii, qui ea quae internae indignationis
supercilium claudit interius, exteriori evidenter eloquuntur silentio: Nam
aliis inferiori morum gradu jacentibus, vel eis parilitate probitatis
comparibus, vel etiam elatiori fastigio dignitatis pollentibus, mutuae
collocutionis communicare participium dedignantur: a quibus, si
quis interrogationis suffragio verbum expostulet, tanta taciturnitatis
intercapedine a quaestione omittetur responsio, ut eidem haec nulla cognatione
videatur affinis. Alii, suos actus specificare gaudentes, in
multitudine singulares, in generalitate speciales, in universalitate adversi,
in unitate diversi [0467D] omnifariam esse laborant. Dum
alii namque exercentur colloquiis, isti indulgent silentiis, dum alii lasciviis
solvuntur, isti seriis implicari videntur; dum alii seriis implicantur
negotiis, isti otiantur lasciviis. Dum alii quadam
serenitatis festivitate hilarantur in facie, isti in vultu quamdam malevolae
severitatis praeferunt tempestatem. Alii interioris
superbiae gestus, exterioris gestus exceptione figurant: qui tanquam terrena
omnia despiciant, supini coelestia suspiciunt, oculos indignanter
obliquant; supercilia exaltant, mentum superciliose [0468A] supinant, brachia
in arcus exemplant. Horum etiam pedes terram sola articulorum contractione
delibant. Alii vero sua corpora femineis
compositionibus nimis effeminant, qui suorum capillorum conciliorum pectinis
subsidio in tanta pace conciliant, ut ne lenis aura in eis possit suscitare
tumultum: luxuriantis etiam supercilii fimbrias forficis patrocinio demetunt,
aut ab ejusdem silva superflua exstirpando decerpunt; pullulanti etiam barbae
crebras novaculae apponunt insidias, ut nec eadem paululum audeat pullulare:
brachia manicarum angustias conqueruntur; pedes in angustis calceorum
ergastulis carcerantur. Heu! homini unde isti fastus,
ista superbia? cujus aerumnosa est nativitas, cujus
vitam laboriosa demolitur poenalitas, [0468B] cujus poenalitatem poenalior
mortis concludit necessitas; cujus omne esse, momentum, vita est naufragium,
mundus exsilium: cujus vita aut abest, aut spondet absentiam, mors autem
instat, aut minatur instantiam. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |