Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Alanus de Insulis De planctu naturae IntraText CT - Text |
|
|
30 - De vestibus Hymenaei
Vestes vero
nunc grossioris materiae vulgari artificio plebescere, nunc subtilioris
materiae artificiosissima contextione crederes superbire. In quibus picturarum fabulae,
nuptiales somniabant eventus. Picturatas tamen imagines vetustatis fuligo
fere coegerat aspirare. Ibi tabulam sacramentalem testimonii,
finem matrimonii, connubii pacificam unitatem, nuptiarum inseparabile jugum,
nubentium indissolubile vinculum, lingua picturae fatebatur intextum. In
picturae etenim libro umbratiliter legebatur, quae nuptiarum exsultationis
applaudit [0472C] solemnitas, quae in nuptiis melodiae solemnizet suavitas,
quae connubiis convivarum arrideat generalitas specialis, quae matrimonia
citharae concludat jucunditas generalis. Organicorum
quoque artificum decuriata pluralitas, praedicti hominis decorabat incessum. Ipsi vero artifices in se sui magistri figurantes tristitiam, suis
silentium indixerant instrumentis. Unde,
instrumentorum officinae quas silentii torpor faciebat elingues, aspirare
videbantur in gemitum. Igitur, postquam naturae
vicinitati eum localis viciniat affinitas, haec illum signans ex nomine, cum
salutis libamine, ei osculi libamen apposuit. Ex
ipsius autem nominis signaculo, caeterarumque circumstantiarum loquentibus
signis, Hymenaeum qui venerat recognovi, quem natura [0472D] sua locans
in dextra, suae dextrae dignitate donavit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |