Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Alanus de Insulis De planctu naturae IntraText CT - Text |
|
|
34 - Adventus Humilitatis
Dum Natura Largitati
primitivae salutationis, amicaeque applausionis jura persolveret, ecce puella
lentitudine pigritantis gressus morosior, columbini vultus placiditate
serenior, modicitate staturae castigatioris humilior, ad
nos divertere testudinei gressus modestia, videbatur. Staturae
tamen humilitati, gratia pulchritudinis venerat in patronum: quae mechanicis
humani artificii usurpata fallaciis, sed vivo fonte naturae
scaturientis, totum corpus decoris afflaverat ornamento. Hujus crinis tanta [0475B] fuerat forficis demorsione succisus, ut apocopationis
figura fere in vitium transmigraret. Capillos vero quodam
exorbitationis diversiclinio devagantes, inexplicabili intricatione
complicitos, inter se crederes litigare. Caput demissione profunda
dejectum, humiliter encleticabat in terram. Vestes non a
nativo colore materiae appositivi coloris adulteratione degeneris, suburbanae
materiae vulgaritatem artificiosae operationis defendebant subsidio. Ibi
fabulosis picturae commentis legebatur inscriptum, qualiter in virtutum
catalogo Humilitas insignitatis vexillo praefulgeret; Superbia
vero sacramentali virtutum synodo excommunicationis suspensa charactere,
extremae relegationis damnaretur excidio. Huic igitur
adventanti, Natura enixiori [0475C] festinatione veniens in occursum,
salutationis suae ferculum osculorum melliniens condimento, vultum
dilectionis exhibuit medullatae. In specificationis vero personae idiomatibus,
mihi Humilitatis resultavit adventus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |