Textus
1
Aspiciebam in visu noctis et ecce: viri tres diverso tramite venientes coram me
astiterunt, quos ego statim iuxta visionis modum, cuius sint professionis vel
cur ad me venerint, interrogo.
"Homines",
inquiunt, "sumus diversis fidei sectis innitentes. Unius quippe Dei cultores esse nos omnes pariter
profitemur diversa tamen fide et vita ipsi famulantes. Unus quippe nostrum
gentilis ex his, quos philosophos appellant, naturali lege contentus est. Alii
vero duo Scripturas habent, quorum alter Iudaeus, alter dicitur
Christianus.Diuautem de diversis fidei nostrae sectis invicem conferentes atque
contendentes tuo tandem iudicio cessimus."
2
Ego
super haec itaque vehementer admirans, quis in haec ipsos induxerit vel
congregaverit, quaero, et maxime, cur in haec me iudicem elegerint.
3 Respondens autem Philosophus: "Mea", inquit,
"opera hoc est inceptum, quoniam id suum est philosophorum, rationibus
veritatem investigare et in omnibus non opinionem hominum, sed rationis sequi
ducatum. Nostrorum itaque scholis corde intentus et tam ipsorum rationibus quam
auctoritatibus eruditus ad moralem tandem me contuli philosophiam, quae omnium
finis est disciplinarum, et propter quam cetera omnia praelibanda iudicavi. Hic
de summo bono et de summo malo et de his, quae vel beatum hominem vel miserum
faciunt, quoad potui, instructus statim apud me diversas etiam fidei sectas,
quibus nunc mundus divisus est, studiose scrutatus sum et omnibus inspectis et
invicem collatis illud sequi decrevi, quod consentaneum magis sit rationi.
Contuli me igitur ad Iudaeorum quoque et Christianorum doctrinam et utrorumque
fidem et leges sive rationes discutiens. Comperi
Iudaeos stultos, Christianos insanos, ut cum salva pace tua, qui Christianus
diceris, ista loquar.
4 Contuli diu cum
utrisque et nostrae collationis altercatione nondum finem adepta partium suarum
rationes tuo committere decrevimus arbitrio. Te quippe nec philosophicarum rationum
vires nec utriusque legis munimenta latere novimus. Christiana namque professio
sic propria lege nititur, quam Novum nominant Testamentum, ut respuere tamen
non praesumat antiquum et utriusque lectioni maximum impendat studium. Aliquem
nobis iudicem oportebat eligere, ut altercatio nostra finem acciperet, nec
quemquam nisi in aliqua harum trium sectarum reperire potuimus."
5 Ac deinde tamquam adulationis oleum vendens et caput meum
hoc unguento demulcens statim intulit: "Quanto igitur ingenii te acumine
et quarumlibet scientia Scripturarum fama est praeeminere, tanto amplius in hoc
iudicio favendo sive defendendo constat valere et cuiuscumque nostrum
rebellioni satisfacere posse. Quod vero ingenii tui sit acumen, quantum philosophicis
et divinis sententiis memoriae tuae thesaurus abundet, praeter consueta
scholarum tuarum studia, quibus in utraque doctrina prae omnibus magistris
etiam tuis sive ipsis quoque repertarum scientiarum scriptoribus constat te
floruisse, certum se nobis praebuit experimentum opus illud mirabile
theologiae, quod nec invidia ferre potuit nec auferre praevaluit, sed
gloriosius persequendo effecit."
6 Tum ego: "Non
ambio" inquam, "huius honoris gratiam, quam mihi reservastis, ut
sapientibus scilicet omissis stultum pro iudice statueretis.Namet ego similis
vestri vanis huius mundi contentionibus assuetus non grave perferam audire,
quibus oblectari consuevi. Tu tamen, philosophe, qui nullam professus legem
solis rationibus cedis, non pro magno aestimes, si in hoc congressu praevalere
videaris. Tibi quippe ad pugnam duo sunt gladii, alii vero uno tantum in te
armantur. Tu in illos tam scripto quam ratione agere potes; illi vero tibi,
quia legem non sequeris, de lege nihil obicere possunt, et tanto etiam minus in
te rationibus possunt, quanto tu amplius rationibus assuetus philosophicam
uberiorem habes armaturam. Quia tamen hoc ex condicto et pari statuistis
consensu et de viribus vestris singulos vestrum confidere video, nequaquam
ausibus vestris nostra erubescentia inferet repulsam, praesertim cure ex his
aliquam percipere me credam doctrinam. Nulla quippe, ut quidam nostrorum
meminit, adeo falsa est doctrina, ut non aliqua intermisceat vera, et nullam
adeo frivolam esse disputationem arbitror, ut non aliquod habeat documentum.
Unde et ille maximus sapientum in ipso statim Proverbiorum suorum exordio
lectorem sibi attentum praeparans ait: Audiens sapiens sapientior erit,
intelligens gubernaculum possidebit. Et Iacobus apostolus: Sit, inquit, omnis homo
velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Assentiunt de nostro assensu
gratulantes.
7 Philosophus: "Meum est", inquit, "primum
ceteros interrogare, qui et naturali lege, quae prima est, contentus sum. Ad
hoc vos ipse congregavi, ut de superadditis inquirerem scriptis. Prima, inquam, non solum tempore, verum etiam natura.
Omne quippe simplicius naturaliter prius est multipliciori. Lex vero naturalis,
id est scientia morum, quam ethicam dicimus, in solis consistit documentis moralibus.
Vestrarum autem legum doctrina his quaedam exteriorum signorum addidit
praecepta, quae nobis omnino videntur superflua, de quibus etiam suo loco nobis
est conferendum." Annuunt utrique philosopho priorem in huius pugnae
congressu locum. Tum ille: "Unum", inquit, "primo vos simul
interrogo, quod ad vos pariter attinere video, qui maxime scripto nitimini,
utrum videlicet in has fidei sectas ratio vos induxerit aliqua an solam hic
hominum opinionem ac generis vestri sectemini amorem. Quorum quidem alterum, si
sit, maxime est probandum, sicut alterum penitus improbandum. Quod tamen verum
postremum esse nullius hominis discreti conscientiam credo negare. Ita namque
singulis hominibus proprii generis et eorum, cum quibus educantur, insitus est
amor, ut contra eorum fidem quidquid dicatur, abhorreant; et consuetudinem in
naturam vertentes, quidquid didicerunt pueri, obnixe tenent adulti, et antequam
ea, quae dicuntur, capere valeant, credere se affirmant, ut enim et poeta
meminit: Quo semel est imbuta recens, servabit odorem resta diu.
8
Quales
quidem philosophorum quidam arguit dicens: "Neve, si quid in puerilibus
disciplinis acceperint, id sacrosanctum iudicent, quoniam quidem res teneris
auribus accommodatas saepe philosophiae senior tractatus eliminat."
9 Quod enim mirabile est, cum per aetatum seriem et
temporum successionem humana in cunctis rebus ceteris intelligentia crescat, in
fide, cuius errori summum periculum imminet, nullus est profectus. Sed aeque minores
ut maiores, aeque rustici ut litterati de hac sentire asser untur, et ille
firmissimus in fide dicitur, qui communem populi non excedit sensum. Quod
profecto inde certum est accidere, quod nemini apud suos, quid sit credendum,
licet inquirere nec de his, quae ab omnibus dicuntur, impune dubitare.
10 Pudet namque homines de his se interrogari, de quibus
respondere non sufficiunt. Nemo quippe libenter ad conflictum accedit, qui de
propriis viribus diffidit, et ultroneus currit ad pugnam, qui victoriae sperat
gloriam. Hi etiam in tantam saepe
prorumpunt insaniam, ut, quod se non posse intelligere confitentur, credere se
profiteri non erubescant, quasi in prolatione verborum potius quam in
comprehensione animi fides consistat et oris ipsa sit magis quam cordis. Qui
hinc quoque maxime gloriantur, cum tanta credere videntur, quae nec ore disseri
nec mente concipi valeant.
11 Quos etiam adeo praesumptuosos et elatos facit propriae
sectae singularitas, ut, quoscumque a se viderint in fide divisos, a
misericordia Dei iudicent alienos et omnibus aliis condemnatis solos se
praedicent beatos.Diuitaque hanc ego generis humani caecitatem arque superbiam
considerans ad divinam me contuli misericordiam suppliciter et iugiter eam
implorans, ut de tanta errorum voragine et tam miserabili Charybdi me dignetur
educere atque ad portam salutis de tantis procellis dirigere. De quo etiam nunc
me videtis sollicitum et responsionum vestrarum documentis tamquam discipulum
vehementer intentum.
12 Iudaeus: Duos quidem simul interrogasti, sed duos simul
respondere non convenit, ne multitudo loquentium praepediat intellectum.
Respondebo, si placet, ego primus, quia primi nos in cultum Dei venimus vel
primam legis suscepimus disciplinam. Frater vero iste, qui se Christianum
profitetur, ubi me deficere vel minus sufficere conspexerit, imperfectioni
meae, quod defuerit, supplebit. Qui quasi duo cornua in duobus gerens
Testamentis, quibus armatus validius hosti resistere poterit et dimicare.
13 Philosophus: Assentio.
14 Iudaeus: Hoc autem unum ante collationis nostrae
conflictum praemonere te volo, ne, si forte simplicitatem meam philosophicarum
veritate rationum superare videaris, te nostros ideo vicisse glorieris nec
imbecillitatem unius homunculi ad populi totius convertas ignominiam nec ex
hominis vitio fidem redarguas nec eam calumnieris erroneam, quod ego eam
disserere minus sufficiam.
15 Philosophus: Et hoc quoque provide satis videtur esse
dictum, sed nulla est necessitate praemissum, cum me videlicet ad veritatis
inquisitionem, non ad elationis ostentationem laborare non dubitetis nec ut
sophistam corrixari, sed ut philosophum rationes scrutari, et (quod est maximum)
me salutem animae venari.
16 Iudaeus: Dominus ipse, qui hunc zelum tibi visus est
inspirasse, ut pro salute animae tuaetantaeum inquiras sollicitudine, nobis
hanc conferat collationem, per quam eum salubriter possis invenire. Nunc me ad
interrogata, prout ipse concesserit, superest respondere.
17 Philosophus: Sic profecto convenit iuxta propositi
nostri condictum.
18 Iudaeus: Omnes quidem homines, dum parvuli sunt nec
adhuc discretionis aetate pollent, constat eorum hominum fidem vel
consuetudinem sequi, cum quibus conversantur, et eorum maxime, quos amplius
diligunt. Postquam vero adulti sunt, ut proprio regi possint arbitrio, non
alieno, sed proprio committi iudicio debent, nec tam opinionem sectari quam
veritatem scrutari convenit. Haec autem ideo praelibavi, quia fortasse primo ad
hanc fidem nos carnalis originis affectus induxerit et consuetudo, quam primo
novimus. Sed iam nos hic ratio detinet potius quam opinio.
19 Philosophus: Hanc nobis obsecro rationem aperi, et
sufficit.
20 Iudaeus: Lex ista, quam sequimur, si, ut credimus, a Deo
nobis data sit, arguendi non sumus ei obtemperando, immo de obedientia
remunerandi, et qui eam contemnunt, vehementer errant; quod si vos eam cogere
non possumus a Deo datam fuisse, nec vos hoc refellere valetis. Ut autem ex humanae consuetudine vitae sumamus
exemplum, da mihi, obsecro, consilium!
21 Servus sum cuiusdam domini, et eum offendere vehementer
timeo et multos habeo conservos eodem timore sollicitos. Dicunt illi mihi
dominum nostrum quiddam praecepisse omnibus servis suis me absente, quod ego
ignoro, quod et illi operantur et ad cooperandum me hortantur.
22 Quid mihi laudas faciendum esse, si de eo dubitaverim
praecepto, cui ego non interfui? Non credo vel te vel alium mihi consulere, ut
servorum omnium consilio spreto sensum proprium sequens unum me sequestrem ab
eo, quod illi communiter agunt et quod omnes praecepisse dominum testantur,
maxime cum tale videatur praeceptum, quod nulla possit ratione refelli. Quid
mihi necesse est de periculo dubitare, a quo possum securus existere? Si hoc
Dominus praeceperit, quod multorum testimonio confirmatur et plurimum habet
rationis, inexcusabilis omnino sum, qui non obedio. Si autem consilio vel
exhortatione et exemplo conservorum deceptus, quod praeceptum non sit, operor,
etsi operandum non fuerit, illis potius quam mihi est imputandum, quem ad hoc
reverentia domini traxit.
23 Philosophus: Certe tu ipse consilium aperuisti, quod
requisisti, nemoque contra hoc discretus senserit, sed apta propositae
similitudinis exemplum ad hoc, quod tendimus!
24 Iudaeus: Multae, sicut ipse nosti, generationes
praecesserunt, ex quo populus noster hoc Testamentum, quod sibi datum esse a
Deo autumant, oboediendo custodierunt, et omnes pariter de observatione ipsius
tam verbo quam exemplo posteros instruxerunt, et fere in hoc universus consentit
mundus, quod haec nobis a Deo lex data sit. De qua, si quos forte non possumus
incredulos cogere, nemo tamen est, qui hoc, quod credimus, ratione possit
aliqua refellere. Pium quippe est sentire et omnino rationi consentaneum et tam
divinae bonitati quam humanae congruum saluti Deum in tantum curam hominum
gerere, ut eos quoque legis scripto dignaretur instruere et timore saltem
poenarum nostram malitiam reprimere. Si enim salubriter ad hoc saecularium principum
leges institutae sunt, quis summum omnium benignissimumque principem
contradicat de hoc quoque curam suscepisse? Quomodo
enim quis sine lege subiectum populum gubernare poterit, si videlicet quisque
suo dimissus arbitrio, quod elegerit, sequatur? Aut quomodo iuste puniendo
malos eorum malitiam compescet, nisi prius lex statuta sit, quae mala fieri
vetet?
25 Hac ratione liquidum esse credo divinam legem in
hominibus praecessisse, ut huius quoque boni mundus exordium et auctoritatem a
Deo sumeret, cum aliquarum legum institutione malitiam refrenare vellet?
Alioquin facile videri posset Deum res humanas non curare et ipsum mundi statum
fortuitu potius agi quam providentia regi. Si qua vero lex a Deo data esse
creditur mundo, de qua magis est sentiendum quam de nostra, quae tantam ex
vetustate et communi hominum opinione nacta est auctoritatem? Sit denique dubium
mihi sicut et tibi, quod hanc Deus legem instituerit, quod tot tamen
testimoniis et ratione confirmatur, cogeris tamen secundum suppositae
similitudinis inductionem id mihi consulere, ut ipsi oboediam, maxime cum ad
hoc propria me invitet conscientia. Fidem
tecum de unius Dei veritate communem habeo, aeque ipsum fortassis, ut tu,
diligo et ex operibus, quae tu non habes, id insuper exhibeo. Quid mihi haec
opera, si non prosint, officiunt, etiam si non sint praecepta, quia non sunt
prohibita? Quis me etiam arguere possit, si nullo etiam constrictus praecepto
amplius pro Domino laboro? Quis hanc arguerit fidem, quae divinam bonitatem
maxime, ut dictum est, commendat et plurimum nostram in eum caritatem accendit,
qui adeo de nostra sollicitus sit salute, ut nos etiam scripto legis dignetur
instruere? Aut igitur aliquid in hac lege argue aut, cur eam sequamur, inquirere
desiste! Crudelissimum Deum astruit esse,
quisquis huius zeli nostri perseverantiam tanta sustinentem a mercede vacuam
esse censet. Nulla quippe gens umquam tanta pro Deo pertulisse noscitur aut
etiam creditur, quanta nos iugiter pro ipso sustinemus; nullaque rubigo peccati
esse potest, quam non consumere fornacem huius afflictionis concedi debeat.
26 Nonne in omnes dispersi nationes soli sine rege vel
principe terreno tantis exactionibus gravamur , ut singulis fere diebus vitae
nostrae miserae redemptionem exsolvamus intolerabilem? Tanto quippe nos contemptu
et odio digni censemur ab omnibus, ut quisquis nobis aliquam inferat iniuriam,
id maximam credat iustitiam et summum deo sacrificium oblatum. Non enim tantae
captivitatis calamitatem nisi ex summo Dei odio nobis autumant accidisse, et
iustae imputant ultioni, quamcumque in nos exercent saevitiam tam gentiles quam
Christiani. Gentiles quidem antiquarum memores oppressionum, quibus eorum primo
terram possedimus et diuturnis eos postmodum persecutionibus attrivimus atque
delevimus, quidquid nobis ingerunt, debitae imputant ultioni.
27 Christiani vero, quia, ut aiunt, eorum Deum
interfecimus, maiorem in nos persecutionis causam habere videntur. Ecce inter
quales nostra exsulat peregrinatio et de quorum nobis est patrocinio confidendum!
Summis inimicis nostris vitam nostram committimus et infidelium fidei nos
credere cogimur. Somnus ipse, qui laxatam maxime fovet ac recreat
naturam,tantanos inquietat sollicitudine, ut dormientes etiam non nisi de
iuguli nostri periculo liceat cogitare. Nusquam nisi ad coelum tutus
nobis patet ingressus, quibus ipse etiam habitationis locus est periculosus. Egressuri
ad quaelibet proxima loca ipsum, de quo parurn confidimus, conductum non modico
pretio conducimus.Principes ipsi, qui nobis praesunt et quorum graviter emimus
patrocinium, tanto amplius mortem nostram desiderant, quanto licentius ea, quae
possidemus, diripiunt. Quibus etiam
constrictis et oppressis, quasi in nos solos coniurasset mundus, hoc ipsum
mirabile est, si vivere licet; nec agros aut vineas aut terrenas aliquas
possessiones habere conceditur, quia non est, qui eas nobis ab infestatione
manifesta vel occulta protegere possit. Unde nobis praecipue superest lucrum,
ut alienigenis faenerantes hinc miseram sustentemus Vitam, quod nos quidem
maxime ipsis efficit invidiosos, qui se in hoc plurimum arbitrantur gravatos.
De hac autem vitae nostrae miseria summa, et quibus incessanter periculis
laboramus, ipse magis status noster omnibus loqui sufficit, quam lingua possit.
28 Ipsa quoque legis praecepta, quanta difficultate sint
implicita, neminem, qui eam attigerit, latet, ut tam hominum oppressione quam
iugo legis intolerabiliter affligamur. Quis non ipsum circumcisionis nostrae
sacramentum cum ex erubescentia tum ex poena suscipere non abhorreat aut
trepidet? Quae tam tenera humani corporis portio quam illa, cui hanc plagam in
ipsis quoque infantulis lex infligit? Quaetantaest agrestium lactucarum
amaritudo, quas in condimento paschalis sacrificii sumimus? Quis non videat etiam
omnes fere delicatos cibos et eos maxime, qui facile comparari possunt, nobis
esse prohibitos? Carnes quaelibet a bestiis praegustatae nobis immundae sunt et quaelibet
morticina vel suffocata nobis sunt interdicta. Nec de bestiis nobis edere
licet, nisi quas nos ipsi mactaverimus et diligenter adipe et venis
purgaverimus, quod nos etiam non modice gravat, et tunc maxime, cum integrum
pecus emere non sufficimus. Sicut enim nos carnes a gentibus mactatas, sic illi
a nobis procuratas abhorrent. Vino quoque ab aliis procurato omnes pariter
abstinemus. Ex quo liquidum esse constat,
quam difficile inter vos nostra propter Deum vivat peregrinatio. Quis denique
legalium poenarum austeritatem non solum sufferre, sed etiam reis inferre non
abhorreat? Quis fratri suo dentem pro dente, oculum pro oculo, animam quoque
pro anima tollere sustineat, nedum etiam in semetipso haec tolerare consentiat,
ne videlicet legi contrarius existat? Ex quibus profecto et innumeris aliis
observationibus liquet unumquemque nostrum legi obtemperantem illud Psalmistae
Deo recte profiteri: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras.
29
Philosophus:
Revera zelus hic, quem in Deum habere videmini, multa et magna quacumque
intentione sustinet. Sed plurimum refert, utrum haec intentio recta sit an
erronea. Nulla quippe est fidei secta,
quae se Deo famulari non credat et ea propter ipsum non operetur, quae ipsi
placere arbitratur. Non tamen ideo sectas omnium approbatis, qui solam vestram
defendere aut longe ceteris nitimini praeferre. Quod tamen, quantum a ratione
sit dissonum, volo te perpendere et ex ipso quoque scripto legis, quam
sequeris, arguere.
30 Iudaeus: Et hoc ego libenter suscipio.
31 Philosophus: Constat ante ipsam legis traditionem vel
sacramentorum legalium observationes plerosque lege naturali contentos, quae
videlicet in dilectione Dei consistit et proximi, iustitiam coluisse et
acceptissimos Deo exstitisse, utpote Abel, Henoch, Noe, et filios eius, Abraham
quoque,Lotatque Melchisedech, quos lex etiam vestra commemorat et plurimum
commendat. Quorum quidem Henoch in tantum Deo placuisse refertur, ut eum Dominus
vivum in paradisum intulisse dicatur, sicut et quidam ex vobis his astruit
verbis: Henoch placuit Deo et translatus est in paradisum, ut det gentibus
poenitentiam.
32 Sed et Noe, sicut scriptum est, virum iustum atque
perfectum in generationibus suis, quantum dilexerit Dominus, manifestis
exhibuit factis, cum videlicet universis aliis diluvio submersis ipsum solum et
domum eius pro humani generis semine reservavit. His quoque insignes illos
patriarchas vestros adiunge, Abraham videlicet, Isaac et Iacob, in quibus et
eorum semine omnium gentium benedictio futura promittitur, qui etiam legem
praecesserunt, et vide, quam sit excellentior eorum praerogativa quam
ceterorum, qui post legem exstiterunt. Unde et specialiter Deus eorum esse
dicitur, et ipse legislator Moyses per eorum merita et ad ipsos promissiones
lactas iratum populo Dominum conciliat. Scriptum est enim: Moyses autern orabat
Dominum dicens: Quiescat ira tua et esto placabilis super nequitiam populi tui.
Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum,
quibus iurasti per temetipsum dicens: Multiplicabo semen tuum sicut stellas
coeli et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et
possidebitis eam semper. Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod
locutus fuerat.
33 Ex quo liquide colligitur, quam accepta Deo fuerint illa
priorum patrum obsequia gratuita, ad quae nondum eos aliqua lex constringebat,
in qua nos adhuc ei libertate deservimus. Quod si in Abraham legem quodammodo
dicas incepisse propter circumcisionis scilicet sacramentum, nullam profecto
reperies eum ex hoc remunerationem apud Deum obtinere, ne qua sit vobis ex lege
gloriatio, nec quidquam iustificationis adeptum esse nec de hoc etiam ipsum a
Domino commendatum esse. Scriptum quippe est ipsum nondum circumcisum per fidem
sicut priores patres iustificari, cum dicitur: Credidit Abraham Deo, et
reputatum est illi ad iustitiam. Cuius
etiam religio antea promissionem terrae vel multiplicationis futurae tam sibi
quam semini suo susceperat. Qui et postea circumcisus, cum audit a Domino in se
vel in semine suo gentes omnes benedicendas, non hoc ex circumcisione, sed ex
illa meruit oboedientia, qua voluit filium immolare. Denique si universam
Testamenti vestri revolvas historiam, nullam reperies circumcisionis
remunerationem promissam, sed id tantum a Domino constitutum esse, ut quisquis
de semine Abrahae circumcisus non fuerit, in populo suo, id est inter filios
Abrahae, non connumeretur. Sic quippe scriptum est Domino Abraham dicente:
Statuam pactum meum inter me et te, et semen tuum post te, etc. Hoc est pactum,
quod observabitis. Circumcidetur ex vobis omne masculinum, infans octo dierum
circumcidetur in vobis. Masculus, cuius
praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo, etc.
34 Quod quidem perire, si de damnatione quoque animae
intelligendum esse dixeritis, tanto minus habet rationis institutio
circumcisionis, quanto periculosius est eam non habere, sine qua prius nihil
officiebat esse. Quae etiam sententia regnum coelorum praestruit infantibus
ante diem octavum morientibus, qui nullam tamen adhuc commiserunt noxam, qua
damnari meruerint. Quod etiam diligenter attendas, quam remunerationem observantiae totius
legis Dominus promittat ac praefigat. Nihil
utique inde ab eo nisi terrenam prosperitatem potestis exspectare, cum nihil
aliud ibi promissum esse videatis. Qui cum n ec ostendat, utrum hanc saltem
obtineatis, qui vestro quoque iudicio super omnes mortales affligimini, qua spe
in hac legis oboedientia tot et tanta sustineatis, non mediocriter est
mirandum, cum illo videlicet commodo praecipue frustrati sitis, quod
specialiter ex ipso promissionis debito vobis est exspectandum. Aut igitur non
impletis legem et per hoc maledictum legis incurritis damnandi, aut qui haec
implentibus legem promisit, verax in suis non existit promissis.
35 Quodcumque autem horum eligatis, nihil de lege video
vobis confidendum esse, parum etiam ad beatitudinem mereatur. Quid rogo,
exstitit, quod cum ad legis observantiam ex eius remuneratione vos Deus
invitatet, quod minimum est, promisit, et quod est maximum, penitus reticuit?
36 Non discrete profecto peroravit, si utrumque ad legis
oboedientiam sufficere novit, cum id videlicet, quod suasione plurimum valebat,
omnino praeteriit. Nihil quippe, ut
dictum est, de vera illa et aeterna beatitudine ibi est in remuneratione
commemoratum, sed in tantum terrena prosperitas intimatur, ut hoc tantum in
causa oboedientiae constituatur; et in tantum commendatur, ut per huius
responsionem omni posterorum inquisitioni satisfieri censeatur. Sic quippe
scriptum est ipso legislatore Moyse populum instruente adversus quamlibet legis
impugnationem atque dicente: Audi, Israel; custodi praecepta Domini, Dei tui,
ac testimonia et caeremonias, quae praeceperit, et fac, quod placitum est et
bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi et ingressus possideas terram
optimam, de qua iuravit patribus tuis, ut deleret omnes inimicos tuos coram te,
sicut locutus est. Cum interrogaverit te filius tuus cras dicens, quid sibi
volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia, quae praecepit Dominus,
Deus noster, nobis, dices ei: Servi eramus Pharaonis in Aegypto, et eduxit nos
Dominus de Aegypto in manu forti, fecitque signa, prodigia atque magna et
pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro,
et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua iuravit patribus
nostris. Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia legitima haec et
timeamus Dominum, Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae,
sicut est hodie.
37
Item:
Te elegit Dominus, Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis,
qui sunt supra terram. Custodi ergo
praecepta et caeremonias atque iudicia, quae ego mando tibi hodie, ut facias.
Si custodieris ea et feceris, custodiet et Dominus, Deus tuus, tibi pactum et
misericordiam, quam iuravit patribus tuis, et diliget te ac multiplicabit,
benedicetque fructui ventris tui et fructui terrae tuae, frumento atque
vindemiae, oleo et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua
iuravit patribus tuis, ut daret eam tibi. Benedictus eris inter omnes
populos; non erit apud te sterilis utriusque sexus tam in hominibus quam in
gregibus tuis. Auferet a te omnem languorem et infirmitates Aegypti pessimas,
quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis. Devorabis omnes
populos, quos Dominus, Deus tuus, daturus est tibi.
38 Et rursum: Dabit pluviam terrae nostrae temporaneam et
serotinam, ut colligatis frumenta, vinum et oleum, fenum ex agris ad pascenda
iumenta, et ut ipsi comedatis et saturemini. Venientque super te universae
benedictiones istae et apprehendent te, si tantum praecepta eius audieris.
Benedictus tu in civitate et benedictus in agro. Benedictus fructus ventris tui
et fructus terrae tuae, fructusque iumentorum tuorum, greges armentorum tuorum,
et caulae ovium tuorum. Benedicta horrea tua et benedictae reliquiae.
Benedictus eris ingrediens et egrediens. Benedicet cuntis operibus manuum
tuarum et faenerabis gentibus multis et ipse a nullo faenus accipies.
39 Ecce in remuneratione implendae legis sicut hominibus,
ira et fructui iumentorum tuorum, gregi armentorum tuorum, et caulis ovium
benedictio promittitur, et nulla spiritualis benedictionis animae fit mentio,
nec quidquam, quod ad salutem animae vel damnationem attinet, oboedientibus vel
transgredientibus promittitur, sed sola commoda vel incommoda terrena
memorantur his, quae maxima sunt, omnino praetermissis. Quaero etiam, si nunc
quoque post legem nobis datam, sicut et antea, lex naturalis ad salutem
aliquibus sufficere possit absque videlicet exterioribus illis et propriis
legis operibus. Quod quidem nulla ratione negare potestis, cum legem hanc
constet tantum vobis esse datam, non aliis populis, nec circumcisiones nisi
Abrahae et semini eius esse iniunctas. Ad
cuius quidem semen soli pertinent illi, qui de Isaac nascuntur, Domino ad ipsum
dicente: Quia in Isaac vocabitur tibi semen. Qui etiam postea, quam
circumcisionis pactum instituisset, inferius adiecit: Pactum vero meum statuam
ad Isaac.
40 Iob quoque gentilem, quem post Abraham sine lege
extitisse non dubitatis, in tantum Dominus commendavit, ut diceret: Quod non
sit ei similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a
malo. Qui per semetipsum suam nobis exponens iustitiam, quam imitemur, nihil de
illis legis operibus commemorat, sed tantum legis naturalis opera, quae
unicuique ipsa ratio naturalis persuadet. Si ambulavi, inquit, in vanitate, aut
festinavit in dolo pes meus, si negavi, quod volebant, pauperibus et oculos
viduae exspectare feci, etc. Quae ipse nobis gentilibus tam verbis quam exemplis
tamquam legem instituit. Quod si haec vel ante legem vel etiam nunc aliquibus
ad salutem sufficiant, quid necesse fuit iugum legis addere et multiplicatis
praeceptis transgressiones augere. Ubi
enim non est lex, nec eius praevaricatio accidere potest.
41 Quomodo vos peculiarem populum lege data constituit et
qua ratione Israel primogenitum suum nominat, quem tanta sarcina sine causa
gravat? Quis etiam vos a maledicto legis excusare possit, qui vestris
exigentibus peccatis, sicut ipsi profitemini, terram promissionis amisistis,
extra quam implere legem nullatenus valetis? Quibus nec vestras permittitur
iustitiarum exercere vindictas nec licet ipsa celebrare sacrificia vel
oblationes ad peccatorum purgationem institutas nec ipsa etiam divinarum laudum
persolvere cantica. Quod quidem et vos ipsi profitemini, dicentes: Quomodo cantabimus
canticum Domini in terra aliena? Ex quo tam opera legis quam verba sicut et
eius remunerationem constat amisisse, nec iam vos ut uxores vestras hostiis vel
oblationibus amissis mundari posse vel Domino consecrari sacerdotio pariter et
templo privatos, ut nec terrenae dignitatis solatium habeatis, qui numquam a
Domino nisi terrena postulatis, nec nisi in terrenis promissionem
remunerationis, ut dictum est, accepistis.
42 Iudaeus: Multa continue obiecisti, quae non est facile
recordari, ut singulis ordine respondeam. Prout tamen haec mihi occurrerint,
respondere conabor.
43 Etsi concederemus nunc quoque more priorum sanctorum
homines salvari posse sola naturali lege absque videlicet circumcisione aut
ceteris legis scriptae carnalibus observantiis, non tamen haec superflue
adiuncta esse concedendum est, sed plurimum utilitatis habere ad amplificandam
vel tutius muniendam religionem et ad malitiam amplius reprimendam. Unde et ex
his, quae ipse induxisti, nonnullas accipe rationes! Quamdiu fideles passim
infidelibus permixti vixerunt nec adhuc Dominus eis terram concesserat
propriam, nulla legis observantia fuerunt ab eis divisi, cum quibus vivere
cogebantur, ne videlicet ipsa vitae dissimilitudo pareret inimicitias. Postquam
vero Dominus Abraham de terra et cognatione sua eduxit, ut ei et semini eius
terram in hereditatem daret, per quam a gentibus segregarentur, corporalibus
quoque legis operibus eos penitus separare decrevit, ut tantominus fideles ab
infidelibus corrumpi possent, quanto amplius ab ipsis tam loco quam corporibus
disiungerentur.
44 Unde bene Abrahae et semini eius facta huius terrae
promissione, in qua sibi Dominus populum aggregaret et quasi civitatem propriam
sibi constitueret, legem coepit instruere, secundum quam ibi essent victuri, a
circumcisione inchoans.
45 Sciebat quippe Dominus duram populi nostri cervicem
futuram et eum ad idolatriam quoque pravosque gentilium mores facile inclinari,
sicut re ipsa poste a probatum est. Unde legalibus observantiis quasi maceria
quadam interpositis decrevit eorum ritus ita disiungere, ut nulla
conversationis vel familiaritatis coniungerentur societate, immo perpetuas hinc
adversus se conciperent inimicitias. Maximam vero inter homines familiaritatem
copula matrimonii et communio mensae contrahere solet. Unde ad haec maxime
removenda et circumcisionem instituit Dominus et delicatorum ciborum esum
interdixit. Adeo namque circumcisionis signum gentibus abominabile videtur, ut,
si nos eorum feminas affectaremus, nullatenus nobis in hoc consentirent. Unde,
etsi aliae essent rationes, has in praesenti credo sufficere.
46 Quod tamen circumcisionis seu legis meritum evacuare vel
extenuare laboras ex ipsa scilicet auctoritate Scripturae, per ipsam credo
refelli posse, si ea videlicet, quae de serie Scripturae furatus esse reticendo
videris, diligenter attendas, quae tibi ‚ credo ‚ nocitura videbas. Cure enim pactum,
quod per circumcisionem cum Domino initur, ipse institueret, dixit Abrahae:
Statuam pactum meum inter me et te et semen tuum post te in generationibus
suis, foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui. Cum enim foedere
sempiterno ait "ut sim Deus tuus et seminis tui", patenter edocet nos
ex circumcisione Deo perenniter esse foederandos et per haec nos eum promereri
Deum, ut nec in hac vita scilicet nec in futura disiungamur ab ipso. Quod etiam
ipse repetens, ut magis memoriae commendet, adiecit: Eritque pactum meum in
carne vestra in foedus aeternum, ut quemadmodum scilicet circumcisio in carne
semel facta aboleri iam non potest, sic nequaquam a Deo ulterius disiungi, qui
nos specialiter confortans ait: Eritis mihi in populum et ego vobis ero in
Deum.
47 Unde et Deum specialiter Hebraeorum, non tantum Deum
Abraham, Isaac et Iacob se ipse nominat. In
tantum vero ex circumcisione Deus Abrahae sive filiorum eius fieri innuitur,
qui ante circumcisionem nec horum nec hominum Deus sit appellatus. Congruum
autem foederis signum inter se et nos circumcisionis instituit, ut, qui illo
membro scilicet generantur, quod specialiter post susceptae circumcisionis
oboedientiam consecratur, ex ipso quoque suae generationis instrumento se
sanctificari Domino admoneantur, ut sic videlicet interius a vitiis
circumcidantur in corde, sicut iam exterius circumcisi sunt in carne; et a
praecedente sua Chaldeorum infidelium origine ita moribus se amputent, sicut
primam illius membri partem a se removerunt, non tam ab eis cum Abraham corpore
quam mente egredientes, sicut David commemorat fidelem animam invitans sic:
Obliviscere populum tuum et domum patris tui etc. Unde et Dominus populum vineae
comparans electae conqueritur se expectasse, ut faceret uvas, et fecit
labruscas. Sicut autem totus eius populus vineae comparatur, sic singuli
fideles vitibus et eorum genitalia propaginibus congrue conferuntur. Palmes
autem vitis, nisi in se praecidatur, labruscas potius quam uvas affert et
incultus remanet. Ad hanc itaque
similitudinem divinae circa nos culturae diligentiam praeputium signat
amputatum, ex quo nos Deus excolere incipit.
48 Quod si etiam humanae culpae in primis parentibus
exordia revolvas et Dominicam in mulierem sententiam poenae prolatam, cum ei
videlicet dicitur: In dolore paries filios, videbis quoque virum participem
peccati in genitali praecipue membro recte fieri poenae consortem, ut in illo
videlicet membro recte patiatur, per quod vitae praesentis exsilio filios
generat morituros de paradiso se et nos pariter propria transgressione in huius
vitae deiciens aerumnas. Nam et mulier in partu laborans recte ex illo, quo
concipit et generat, membro patitur, et ipsam concupiscentiae voluptatem, quam
habet in conceptu, plectitur in partu, et poenam insuper solvit, quam peccando
acquisivit. Quae quoniam prior peccavit et virum postmodum ad peccatum traxit,
non incongrue in hac etiam poena ipsa praecessit. Nec tamen Deus omnino virum
ipsum punire distulit, cui statim in poena constitutum est et dictum a Domino:
Maledicta terra in opere tuo, in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae
tuae. Spinas et tribulos germinabit tibi, etc. At ubi opulentiam promissae
terrae adepti sumus non iam spinas et tribulos germinantis, quod de poena ibi
est diminutum, in circumcisione non incongrue est recompensatum. Quae tamen post
ipsius terrae promissionem, antequam ipsa obtineretur, a patriarchis statim est
inchoata, ut firmiorem ad posteros auctoritatem transmitteret. Haec de
circumcisione in praesentiarum satis arbitror.
49 Qui vero ex Scriptura convincere niteris, eam his tantum
esse iniunctam, qui ex semine ducuntur Abrahae, non animadvertis, quod ibidem
scriptum est de his etiam, qui de hac stirpe non sunt. Cum enim Dominus
praemisisset: Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in
generationibus vestris, tam vernaculus quam emptitius circumcidetur, statim
adiecit: Et quicumque non fuerit de stirpe vestra. Quod itaque Isaac solum et
semen eius ad circumcisionem pertinere astruis, vide, quantam habeat
dissonantiam, et ex ipso quoque Abrahae facto te corrige. Ipse quoque ex
Dominico praecepto Ismaelem quoque secum et omnes viros domus suae tam
vernaculos quam emptitios et alienigenas pariter circumcidisse memoratur:
Statim, ait Scriptura, in ipso die, sicut praeceperat ei Dominus, antequam
adhuc Isaac natus fuisset, ut a vobis eam accepisse sciatis et tanto vobis eam
quasi magis naturalem vindicetis. Nunc ergo, si placet, ipsa etiam Scripturae
verba ponamus, quae sunt huiusmodi: Tulit autem Abraham Ismaelem filium suum et
omnes vernaculos domus suae, et circumcidit carnem praeputii eorum, statim in
ipso die, sicut praeceperat ei Dominus. Et iterum: Eadem die circumcisus est
Abraham et Ismael filius eius, et omnes viri domus eius tam vernaculi quam emptitii
et alienigenae pariter circumcisi sunt.
50 Quod etiam induxisti: Pactum vero meum statuam ad Isaac,
volens hoc tantum de pacto circumcisionis, non terrenae promissionis
intelligere, nihil etiam impedit, si annuatur, sicut paulo ante praemissum est,
quod dicitur: Constituam pactum meum illi in foedus sempiternum; et semini eius
post eum. Etsi enim Ismael quoque ex
praecepto Domini circumcisus sit, non in eo Dominus circumcisionem statuit, in
cuius posteritate non perseveravit.
51 Quod vero Iob gentilem in exemplum duxisti, cum eum
incircumcisum non possis convincere aut post institutionem circumcisionis
exstitisse: Sicut enim Ismaelem ab Abraham, sic Esau et Iacob et reprobos
quoque filios sicut electos a patriarchis secundum praeceptum Domini constat
esse circumcisos, ut hinc etiam ipsorum posteri, si qui Deo adhaererent,
circumcisionis exemplum sumerent, sicut et vos ipsi usque hodie servatis, qui
Ismaelem patrem vestrum imitantes anno duodecimo circumcisionem accipitis.
Scimus et populum nostrum multos ex gentibus ad legem conversos habuisse
proselytos, non tam videlicet ex parentum imitatione quam ex cognata virtute.
Quod de Iob quoque potuit accidere, quem etiam more nostro accepta Deo
sacrificia tam pro filils quam amicis videmus obtulisse.
52 Quod etiam obiectum est nec observationi totius legis
remunerationem fuisse promissam nisi temporalem atque terrenam nec Dominum ad
persuasionem sive commendationem legis provide perorasse, si non legalium
praeceptorum impletio vitam mereatur aeternam, facile est refelli, cum ex ipsa
quoque circumcisione, quam lex praecepit, Domino in perpetuum foederati sumus,
ut dixi. Ad quid etiam nos ex universis gentibus in populum peculiarem sibi
elegit et legem, per quam sancti efficeremur, dedit, si praesentis tantum vitae
gaudia, quae magis reprobi quam electi possident, ex superaddita legis
observantia deberentur? Si sanctitas vobis vel quibuslibet hominibus beatam et
immortalem vitam acquirit, constat praecipue et hanc ex lege nobis deberi, si
nos eius observantia sanctificat.
53 Sanctificat autem profecto, sicut et ipse Dominus nobis
per Moysen loquitur dicens: Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis
pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis, mea est enim omnis
terra, et eritis vos mihi in regnum sacerdotale et gens sancta. Quomodo igitur
nos populum peculiarem et propr ium sibi elegit et per legem sanctificat, si
vos vel alios beatiores efficit? Et post aliqua, cum nos ad oboedientiam legis
adhortaretur, ait: Ego enim sum Deus tuus faciens misericordiam in milia his,
qui diligunt me et custodiunt praecepta mea. Quid autem est "faciens
misericordiam in milia" nisi faciens misericordiam perfectam atque consummatam,
supra quam nulla extendi possit, sicut nulla nova numerorum nomina millenarium
excedunt; et alibi: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus, Deus vester.
Item infra: Sanctificamini et sancti estote, quia ego sum sanctus, Dominus,
Deus vester. Custodite praecepta mea et facite ea. Ego Dominus, qui sanctifico
vos. Et post aliqua: Eritis sancti mei, quia sum sanctus, Dominus, et separavi
vos a ceteris populis, ut essetis mei. Et
iterum: Ego Dominus, qui sanctifico vos et eduxi de terra Aegypti, ut essem
vobis in Deum. Et rursum: Si in praeceptis meis ambulaveritis, ponam
tabernaculum meum in medio vestri, et non abiciet vos anima mea. Et alibi: Quis
det, inquit, talem eos habere mentem, ut timeant me et custodiant universa
mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis, et filiis eorum in sempiternum.
54 Ecce aperte Dominus profitetur ex oboedientia legum
sempiternam remunerationem, non quae finem habet. Moyses etiam post illam, quam
supra meministi, remunerationem terrenam his, qui legem custodiunt, adiunxit
misericordiam eis insuper a Deo implendam patenter aliam nobis quam terrenam
remunerationem pollicens. Cum enim praemiserit: Et bene sit vobis cunctis
diebus vitae vestrae sicut est hodie, statim adnexuit: Eritque nostri
misericors, si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius, sicut mandavit
nobis. Et
quibusdam interpositis, cum dixisset: Te elegit Dominus, ut sis ei populus
peculiaris de cunctis populis, adiecit inferius: Et scies, quia Dominus, Deus
tuus, ipse est Deus fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam
diligentibus se et his, qui custodiunt praecepta eius, in mille generationes.
55 Quam perfectam autem Dei aut proximi dilectionem, in
quibus legem naturalem consistere dicis, lex ipsa praecipiat, non te reor
latere. Legem quippe Moyses in novissimo consummans ait: Et nunc, Israel, quid
Dominus, Deus tuus, petit a te, nisi ut timeas Dominum, Deum tuum, et ambules
in viis eius et diligas eum ac servias Domino, Deo tuo, in toto corde tuo et in
tota anima tua, custodiasque mandata Domini et caerimonias eius, quas ego hodie
praecipio, ut bene sit tibi? En Domini, Dei tui, caelum est et caelum caeli,
terra et omnia, quae in eis sunt, et cum patribus tuis conglutinatus est
Dominus et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est vos de cunctis
populis, sicut hodie comprobatur.
56 In tantum vero
dilectionem Dei, ut perfecta sit, diligenter lex exprimit atque amplificat, ut
Deum diligendum ex toto corde et ex tota anima et ex tota fortitudine nostra
praecipiat. Proximum vero tamquam nos diligere iubemur, ut videlicet amor Dei
supra nos etiam extensus nulla mensura concludatur. Ipsos quoque advenas apud
nos commorantes quasi nosmetipsos amare praecipimur, in tantumque dilectionis
sinum lex ipsa laxat, ut nec ipsis inimicis vel iniuriosis desint ipsius
beneficia.
57 De quibus nunc aliqua proferamus: Si occurreris bovi
inimici tui aut asino erranti, reduc ei. Si videris asinum odientis te iacere
sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. Peregrino molestus non
eris, et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. Non quaeras ultionem nec
memor eris iniuriae civium tuorum. Si habitaverit advena in terra vestra et
moratus fuerit inter vos, ne exprobretis ei, sed sit inter vos quasi indigena
et diligetis eum quasi vosmet ipsos; fuistis enim et vos advenae in terra
Aegypti. Ego, Dominus, Deus vester. Et alibi: Non deerunt pauperes in terra
habitationis vestrae, idcirco praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo et
egeno et pauperi, qui tecum versantur in terra.
58 Ex his itaque perpende, obsecro, quantum extendat lex
tam ad homines quam ad Deum dilectionis affectum, ut tuam etiam legem, quam
naturalem appellas, in nostra oncludi cognoscas, ut, si alia quoque cessarent
praecepta, haec, quae perfectae dilectionis sunt, nobis etiam sicut et vobis ad
salvationem sufficerent. Quibus et priores patres nostros salvari non
denegatis, ut tanto magis nobis salvationis securitas relinquatur, quanto superaddita
cetera legis praecepta arctiorem nobis vitam instituerint. Quae quidem additio
non tam ad sanctorum morum religionem quam ad eam tutius muniendam mihi
pertinere videtur. Ad omnem quippe animi virtutem vera Dei et hominum dilectio
sufficit. Et si desint opera, tamen bona ac perfecta voluntas merito nequaquam
minuitur.
59 Sed sicut loco nos Dominus ab infidelibus separare
voluit, ne per ipsos scilicet corrumperemur, ita et operum ritibus, ut dixi,
faciendum esse decrevit. Cum ergo dilectionis perfectio ad beatitudinem veram
promerendam sufficiat, profecto arctioris vitae superaddita praecepta vel in
hac vita saltem aliquid insuper obtinere debuerunt, ut terreni quoque beneficii
solatio alacriores et securiores in Deum efficeremur, et cum augerentur erga
nos eius dona, cresceret in eum devotio nostra et infidelium populus externus,
qui haec videret, commodis nostris ad cultum Dei facilius invitaretur.
60 Quod vero Dominus in remuneratione legis saepius vel apertius
terrena beneficia quam aeterna commemorare videtur, maxime propter carnalem
adhuc rebellemque populum, quem de opulentia Aegypti, super qua iugiter
murmurabat, ad asperrimam solitudinem educebat, factum esse intelligas.
Superfluum quoque quicquam in promissione commemorari videbatur de aeterna
scilicet beatitudine, quam etiam sine legis traditione priores antea constabat
adeptos esse. Denique, quanta legis sit perfectio, hoc uno collige fine, de quo
in novissimis Moyses his scribit verbis: Et nunc,Israel, audi praecepta et
iudicia, quae ego doceam te, etc. Non addetis ad verbum, quod loquor vobis,
neque auferetis ex eo. Et rursum: Quod praecipio tibi, hoc tantum facito
Domino, nec addas quidquam nec minuas.
61
Perfectum quippe est, cui nihil addendum est. Aut si quid perfectionis
deesset, mala haec esset prohibitio, quae, quod deest, prohibet et beatitudinis
iter nobis obstruit. Quid etiam ad purificationem vel emundationem nostram
atque indulgentiam peccatorum nostrorum lex aliqua in sacrificiis vel ceteris
observationibus fieri iubet, si hoc ad veram beatitudinem nihil attineat? Nihil quippe illos excludit a vera beatitudine, quibus
peccata dimittuntur. Alioquin nec vobis illa esset speranda. Cur etiam peccata
nobis per legem interdicit, nisi ut nobis illud reservet, quod peccata, si
desint, conferunt, si adsint, praepediunt?
62 Philosophus: Miror te legis peritum tam inconsiderate
loqui, ut adeo circumcisionem extollas, ne mentiri verearis dicendo scilicet post
circumcisionem tantum et non antea Deum appellari hominum, et eorum tantum, qui
circumcisi iam fuerint, veluti ipse Deus Abraham et Isaac et Iacob appellatur. Unde te aperte ipsa
legis Scriptura reprehendit Noe antea longe dicente: Benedictus Dominus, Deus
Sem, sit Chanaan servus eius, Ecce ‚ etenim Noe Deum Sem nominat.
63 Unde et cum dicitur Deus Abraham, Deus Isaac sive Iacob,
non incongrue addi solet: et Deus patrum nostrorum.
64 Quod si etiam divina beneficia penses, ex quibus vos
maxime gloriamini tamquam eius populus peculiaris, vide, quia Enoch in
paradisum felicius translatus est, quam vos in terram Chanaan introducti. Et
hoc ille meruisse refertur, cum videlicet dicitur: Ambulavitque Enoch cum Deo
et non apparuit, quia tulit eum Deus. Vos autem illud obtinuisse meritis omnino
Moyses denegat dicens: Ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus:
Propter iustitiam meam introduxit me, ut terram hanc possiderem, cum propter
impietates suas istae deletae sint nationes, ut compleret verbum suum, quod
pollicitus est patribus tuis. Scito igitur, quod non propter iustitias tuas
Deus dederit tibi hanc terram optimam, cum durissimae cervicis sis populus.
65 Noe vero propter iustitiam suam universis hominibus
praeter domum suam subversis universorum, quae in terra vel in mari sunt,
constitutus est dominus, et omnia ei in esum praeter sanguinem concessa sunt,
ut iuxta Dei beneficia terrena, quae vos desiderastis, tanto priorum fidelium
vita fuerit felicior quanto liberior et universis terrenae habitationis
dominans creaturis. Quanto autem illa Noe
et suorum vita liberior exstitit quam vestra, nondum videlicet iugo legis
vestrae oppressa, tanto et nostra liberior est illa antiquiore vita, quam nullis
exterioribus dirae legis operibus constringi potestis convincere.
66 Quae quidem ab ipso Noe inchoantes, cui de abstinentia
sanguinis prior lex instituta est, diligenter consideremus.
67 Novitamen legis quaedam praecepta usque etiam ad
alienigenas extendi, scilicet illos tantum, quos vernaculos vel servos
haberetis vel qui intra portas vestras vel in terra vestra vobiscum habitarent.
Quos quidem in pluribus locis Scriptura diligenter determinat, et quos tu ipse
superius ex ipso legis praecepto tamquam indigenas misericorditer tractandos
esse ostendisti. Quos et vobis in pluribus observantiis lex aggregat et a ceteris
peregrinis advenis aperte distinguit.
68 Unde cum ait quodam loco: Septimo anno facies
remissionem, quae hoc ordine celebratur: Cui debetur aliquid ab amico vel
proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini;
a peregrino et advena exiges, aperte docet peregrinum et advenam non tam
misericorditer tractandum esse sicut indigenam. Hunc quoque peregrinum supra intellexerat, ubi ait: Omne, quod mundum
est, comedite; quidquid morticinum est, nemo vescatur ex eo. Peregrino , qui
intra portas tuas est, da, ut comedat, aut vende ei, quia tu populus sanctus
Domini, Dei tui, es. Longe namque antea in alio libro: Advenam etiam, qui intra
vos habitando, non transeundo, peregrinatur sicut ea, quae ibi proxima
praemittuntur insinuat a morticino comedendo, sicut vos inhibuit dicens: Anima,
quae comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis quam et de
advenis, lavabit vestimenta sua et se ipsum aqua et contaminatus erit usque ad
vesperum, et hoc ordine mundus fiet. Quod si non laverit vestimenta sua et
corpus, portabit iniquitatem suam. Quem vero uno loco peregrinum et advenam
dicit, quandoque alibi nominat alienum; veluti cum dicitur: Non faenerabis
fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem, sed alieno.
69 De his autem advenis, qui peregrinantur inter vos, non
vos inter eos, alio loco scriptum est, cum dicitur: Homo quilibet de domo Israel
et de advenis, qui peregrinantur inter vos, si comederit sanguinem, obfirmabo
faciem meam contra animam illius, et dispergam eum de populo suo. Nullo quippe
legis praecepto alium advenam comprehenderis, nisi qui apud vos habitat, ac per
hoc subiacet vestro dominio et disciplinae. Unde divina nobis providente
gratia, quae vobis omnino omnem terrae possessionem abstulit, ut nullus
videlicet apud vos, sed vos apud omnes peregrinemini, nullis nos legitimis
vestris sciatis obnoxios.
70 Quod vero praecepto circumcisionis et exemplo Abrahae
nos ad circumcisionem urgere niteris, ut eos quoque legis sacramento includas,
quibus tamen nullatenus legem esse datam concedis aut etiam promissionem terrae
fieri, quae in pacto circumcisionis statuitur, vide, quam sit invalidum, quod
obicis. Cum enim praemisisset Dominus: Circumcidetur ex vobis omne masculinum,
atque adiecisset: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus
quam emptitius et quicumque non fuerit de stirpe vestra: prorecto per hoc, quod
ait "ex vobis" non tantum Abraham et posteros eius comprehendit, sed
insuper eos, quicumque ad familiam et possessionem eorum pertinent, ut eis
videlicet imperare possent et ad circumcisionem cogere. Unde etiam postquam
dixit "et vobis", et postea subdidit, in generationibus vestris tam
vernaculus quam emptitius, et deinde adiecit: et quicumque non fuerit de stirpe
vestra, per hoc quod dixit: in generationibus vestris et quicumque non erit de
stirpe vestra, diligenter expressit, quod superius comprehenderat, cum dixit
"ex vobis", non solum videlicet suorum generationes posteriorum, sed
etiam familiam, quam possident alienigenarum. Qui etiam sententiam dicendo:
Eritque pactum meum in carne vestra, sic dixit generaliter, "in carne
vestra", sicut antea dixerat "in vobis".
71 Alioquin multum incongrue esset promissum, quasi non
pactum Dei in carne ipsorum appareret, nisi et advenae sicut et ceteri circumciderentur.
Unde et per hoc, quod dicitur, "in carne vestra", ipsos quoque
advenas comprehendi constat. Illud quoque, quod novissime additam sententiam
consummat: Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima
illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit. Quomodo ad praemissa,
quibus et advenae iam sunt comprehensi, refertur, nisi et cum advenis pactum
suum sit; saltem cum dicitur: Circumcidetur ex vobis, etc.?
72 Quod vero aeternam quoque animarum beatitudinem ex
legitimis vestris vobis esse promissam astruere laboras, vilissimae coniecturae
esse ex ipsa lege potest ostendi. Per hoc quippe, quod dicitur cum foedere
sempiterno vel in foedus aeternum eos, qui ex praecepto Dei circumcidentur, ei
in perpetuum ita foederatos intelligis, ut nec in futuro ab eius gratia
disiungantur. Unde et Israelem seu Esau vel plerosque reprobos nullatenus
ambigendum est esse salvandos.
73 Miror etiam, quod non attendis aeternum sive sempiternum
frequenter in lege sic accipi, ut vitae praesentis perseverantiam non excedat.
Unde etiam ipso pacto circumcisionis cum praemittitur: Daboque tibi et semini
tuo terram peregrinationis tuae et omnem terram Chanaan in possessionem
aeternam, non credo te adeo delirare, ut aeternitatis vocabulo vitae quoque
futurae beatitudinem includas, de qua hic superfluum est quidquam praecipere.
Saepe etiam, sicut nosti, in ipsis legis operibus, quae in hac tantum vita
celebrantur, lex adiungere solet: Legitimum sempiternum erit nobis in cunctis
generationibus et habitationibus vestris. Sic enim, ut ex pluribus aliquid
afferamus, exemplum de celebranda festivitate tabernaculorum adiecit. Cum enim
praemisisset: Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae
spatulasque palmarum et ramos ligni diversarum frondium et salices detorrente,
et laetamini in Domino, Deo vestro, celebrabitisque solemnitatem eius septem
diebus per annum; statim adiunxit: legitimum sempiternum erit in generationibus
vestris. Qui etiam celebrationem Sabbati septimo die quodam loco instituens
ait: Pactum est sempiternum inter me et filios Israel, signumque perpetuum. Sed
et cum ait Dominus de Hebraeo servo, qui non vult egredi liber, quod erit
servus in saeculum, tempus tantum vitae eius comprehendit. Non enim Hebraei
servi secundum legem transmittuntur ad posteros, sicut illi, qui de nationibus
assumpti sunt. Unde scriptum est: Servus et ancilla sint vobis de nationibus,
qui in circuitu vestro sunt, et de advenis, qui peregrinantur apud vos vel qui
ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos, et haereditario
iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum; fratres autem
vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam.
74 Sufficiebat quippe Domino in remuneratione carnalis
populi, qui non nisi terrena sciebat, eam ad tempus vitae tantum praesentis
accommodare. Quod vero perfectionem legis commendans asseruisti, ea tantum,
quae Moyses praecepit, esse facienda, miror, quod oblitus sis te quidem
superius astruxisse laudabiliter multa praeceptis ex gratia superaddi. Quod
omnibus esse verissimum pater. Unde et vos nonnullas primas traditiones post
legem accepistis, quas utilissimas iudicatis, veluti cum exemplo Danielis cibos
regios et vinum respuentis, ne in eis scilicet contaminaretur, vos quoque a
nostro abstinetis vino. Sed et Rechabitae praecepto Ionadab, patris sui, vino
in perpetuum abstinentes tam praecepta Moysis quam omnes patrum vestrorum
traditiones supergressi sunt. Ad quos etiam Ieremias a Domino missus, ut vinum
biberent, non est ab eis exauditus. Unde in tantum voce Domini eorum
oboedientia commendatur, ut eis promitteret dicens: Pro eo, quod oboedistis
praecepto Ionadab, patris vestri, et custodistis omnia mandata eius, no n
deficiet vir de stirpe Ionadab, filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis
diebus.
75 Numquid et rex Ezechias confringendo serpentem aeneum
legis transgressor exstitit videlicet eo laudabiliter destructo sine praecepto,
quod utiliter factum fuerat ex praecepto? David etiam cum psalmos ad honorem
Dei composuit vel arcam Domini solemniter in Ierusalem adduxit vel Salomon
templum Domini construxit atque dedicavit, id profecto egerunt, quod nequaquam
Moyses praeceperat. Omnes quoque prophetiae absque praecepto Moysis conscriptae
sunt et legis sibi traditae, et innumera post Moysen a sanctis patribus vel ex
praecepto Domini vel pro manifesta utilitate sunt acta, quae nequaquam in
praeceptis Moysis continentur. Non enim in his, quae manifestam habent
utilitatem, praecepta Domini sunt exspectanda nec peccatum est facere, quod non
est praeceptum, sed facere contra praeceptum. Alioquin nec diem unam praesentis
vitae possetis transigere nec domesticam curam uno die peragere, cum multa nos
agere opus sit vel emendo vel negotiando vel de hoc loco ad illum transeundo
vel denique comedendo sive dormiendo, quae non habentur in praecepto. Praeterea
quis non videat, si plus vel minus, quam Moyses praecepit, non sit faciendum,
omnes, qui legem custodiunt, aequalis esse meriti nec inter eos alterum altero
meliorem existere, quorum merita non possunt inaequalia esse.
76 Patet igitur ex praemissis, quod nullo modo perfectionem
legis per hoc potes commendare, quod intelligis contra legem agi, si quid, quod
in ea praeceptum non sit, superaddatur. Nec te satis Dominum excusare agnoscas,
quod cum legis oboedientiam suaderet, id, ut dixi, quod maximum est in eius
remuneratione, praetermisit, si ad illud etiam promerendum eam sufficere
iudicaverit. Quod vero spirituale bonum peccatorum purificatione per sacrificia
vel quaelibet legis opera exteriora consequi confiditis, miror, si, ut ipse
professus es et manifesta veritas habet, vestra Dei et proximi dilectio ad
iustificationem sanctitatis sufficiat.
77 Neque enim sine istis quidquam illa proderit, quantum ad
animae salutem pertineat, nec dubium est, cum ista quemlibet iustum effecerint,
iam non in eo reatu peccati esse, ut spirituali egeat purificatione. Unde et de
peccatore poenitente scriptum habetis: Sacrificium Deo spiritus contribulatus,
etc.; et rursum: Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino, et tu
remisisti impietatem peccati mei. Ecce quomodo sacrificium hoc contriti cordis
commendat, qui illud exterius omnino alibi reprobat ex persona Domini dicens:
Audi, populus, et loquar;Israel, non accipiam de domo tua vitulos neque de
gregibus tuis hircos. Si esuriero, non dicam tibi: Meus est enim orbis terrae
et plenitudo eius. Numquid manducabo carnes taurorum ac sanguinem hircorum
potabo. Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua et invoca me
in die tibi, etc., tribulationis, eruam te et honorificabis me.
78 Cordis sacrificium, non animalium esurit Dominus, et
illo reficitur, et cum istud invenit, illud non quaerit, et cum istud non
invenit, illud omnino superfluit, quantum inquam ad animae iustificationem, non
ad legalium poenarum circuitionem, secundum quas tamen peccata vobis condonari
dicuntur.
79 Lex quippe vestra, quae tantum in hac vita vel
impletionis vel transgressionis suae persolvit merita et hic solummodo in
utroque remunerationem habet, sic ad hanc vitam corporalem accommodat cuncta,
ut nihil secundum animare mundum vel immundum censeat nec purificationes
aliquas ad immunditiam animarum, quas proprie peccata nominamus, ipsa referat.
Unde et similiter cibos mundos vel immundos nominat sicut et homines, lectos
etiam, sedes, et totam suppellectilem domus seu etiam vestes et pleraque alia
inanimata immunda seu polluta frequenter appellat. Quod si immunditias hominum,
quarum purificationes institutae sunt, his, qui inquinantur, peccatis
connumeres, numquid feminam post partum per sacrificium mundatam ex hoc ipso,
quod peperit, peccatum incurrisse iudicas, cum illam potius maledictam
censeatis, quae non reliquerit semen in Israel? Quod etiam peccatum vir, qui
patitur fluxum seminis, ex hoc contrahit? Quem tamen adeo abominabilera censet
lex, ut lectus, in quo dormierit, immundus sit, et ubicumque sederit. Vas etiam
fictile, quod contigerit, confringetur, ligneum vero lavetur. Si quis hominum
tetigerit lectum eius vel sederit, ubi ille sederat, lavabit vestimenta sua, et
ipse etiam lotus aqua immundus erit usque ad vesperare. Mulier quoque, cum
naturaliter accidentem menstruorum patitur fluxum, adeo immunda censetur, ut id
quoque, in quo dormierit vel sederit, in tantum polluatur, ut suo tactu
quaelibet polluat, sicut et de viro patiente fluxum seminis supra dictum est.
80
Quid
vero haec, obsecro, ad inquinationem animae, ut lectus videlicet cuiusquam
contactu etiam polluatur? Quae sunt
istae, oro, immunditiae vel pollutiones? Certe illae, quae et ciborum, ut sicut
illi vobis vitandi sunt in esu, sic ista in tactu, et sicut illa immunda, quia
non edenda, sic ista immunda vel polluta, quia non tangenda, et qui ea tangunt,
etiam si compulsi vel ignorantes id faciunt, immundi similiter decernuntur,
quia in familiaritate conversationis vitandi usque ad praefixum purificationis
terminum.
81 Quae vero manifesta sunt peccata, sicut homicidium vel
adulterium et similia, morte potius multantur, quam sacrificiis expiantur. Nec
eis talium purificationum indulgetur remedium, quibus salvari, qui ea
commiserunt, valeant. Ex quo magis has purificationes ad quandam vitae
praesentis honestatem quam ad animae salutem intelligas accommodari. Et cum
talium peccata condonari dicuntur, poenas illas corporales, quae pro ipsis
institutae sunt, his, qui a conversatione communi separantur, relaxari constat.
Numquid enim et aliud intelligendum est peccatum condonari, quam poenam ei
debitam relaxari, sive illa sit corporalis sive perpetua? Animae vero reatus,
sicut voluntate ipsius committitur, per eius cor contritum ac veram
poenitentiae compunctionem statim ita condonatur, ut ulterius pro ipso
nullatenus damnetur, sicut dictum est: Dixi: Confitebor adversum me. Postquam
enim peccator poenitens apud se constituit se ipsum inde per confessionem
accusare, iam in hoc ipso, quod culpa perversae voluntatis, per quam deliquerat,
caret reatu, admittit, et poena eius perpetua condonatur, etsi adhuc temporalis
ad correctionem servetur, sicut idem alibi commemorat vester Propheta dicens:
Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me.
82 Haec me super animae meae salute inquirendo de fide tua
seu fide mea consuluisse te satis arbitror. In qua quidem nostrae
consultationis collatione id actum esse perpendo, ut nec auctoritate legis
tuae, etsi eam a Deo datam recipias, cognoscere possis ad eius sarcinam me
debere submittere, tamquam illi, quam nobis exemplo sui Iob praescribit, legi
quidquam necessarium sit addi aut illi morum disciplinae, quam de virtutibus ad
beatitudinem sufficientibus posteris philosophi nostri reliquerunt. De quo nunc
superest praesentis iudicis sententiam audire vel, quod mihi superest, nostrae
inquisitionis operam ad Christianum transferre.
83 Iudex Asserunt ambo nostri iudicii sententiam excipere.
Ego vero cupidus discendi magis quam iudicandi, omnium prius rationes me velle
audire respondeo, ut tanto essem discretior in iudicando, quanto sapientior
fierem audiendo, iuxta illud, quod supra memini, secundum summi sapientis
proverbium: Audiens sapiens sapientior erit et intelligens gubernacula
possidebit.
84 In quo omnes pariter assenserunt eodem accensi desiderio
discendi.
85 Philosophus: Te nunc, Christiane, alloquor, ut tu
inquisitioni meae secundum propositi nostri conditionem respondeas. Cuius
quidem lex tanto debet esse perfectior et remuneratione potior eiusque doctrina
rationabilior, quanto ipsa est posterior. Frustra quippe populo priores leges
scriberentur, si quid ad doctrinae perfectionem eis non adderetur. Quod quidam
nostrorum in secundo Rhetoricae diligenter considerans, cum de contrariis
legibus causam formaret, attendendum esse praecepit, utra lex posterior lata
sit.Nampostrema quaeque, inquit, gravissima est.
86
Christianus: Miror te ab his, quae in exordio professus es, ita impudenter
dissonare. Cum enim praemisisses te inquisitionibus tuis reperisse Iudaeos
stultos, Christianos insanos, postmodum dixeris te non ad concertationem
contendere, sed ad inquirendam veritatem conferre: qua ratione nunc ab his,
quos etiam insanos reperisti, tandem veritatis doctrinam exspectes? Numquid iam post
inquisitiones tuas eorum insaniam arbitraris cessare, ut iam ad eruditionem
tuam possint sufficere? Certe si Christianae fidei sectare arbitraris insaniam
et eos, qui hanc sectantur, deputas insanos, vide, tu Philosophus, de summis
illis Graecorum philosophis quid aestimandum sit, qui illa rudi et inculta
virorum simplicium praedicatione, id est apostolorum, omnes ad hanc conversi
facti sunt insanissimi. In tantum vero
apud Graecos haec nostra, ut dicis, insania radicata est et confirmata, ut ibi
tam evangelica quam apostolica doctrina conscripta ac postmodum magna concilia
celebrata omnem inde mundum repleverint et universas haereses represserint.
87 Philosophus: Nonnumquam conviciis et improperiis
facilius homines provocantur, quam supplicationibus et obsecrationibus
flectuntur, et qui sic provocantur, studiosius satagunt de pugna, quam qui
orantur, moventur ex gratia.
88 Christianus: Ignoscendum tibi est, si hac intentione hoc
egisti. Nunc vero, ne ex diffidentia pugnam hanc differre videar, tam mihi quam
tibi orandus est, ut quid tibi quaerendum, quid mihi respondendum sit, ipse
Dominus inspirer, qui vult omnes homines salvos fieri et ad cognitionem sui venire.
Nunc igitur, si placet, cum ad perfectionem nostrae legis, tam evangelicae
scilicet quam apostolicae doctrinae, sis exsors, hanc primum inspiciamus et cum
ceteris conferamus omnibus doctrinis, ut, si hanc in illis, quae iustificant,
praeceptis vel exhortationibus perfectiorum videris, eam, sicut oportet, magis
eligas. Quod et supra memorat rhetor vester de contrariis, ut dixisti, legibus
agens consulit dicens: "Si leges duae vel plures servari non possunt, quia
discrepant inter se, ea maxime conservanda putetur, quae ad maximas res
pertinere videtur."
89
Philosophus:
Nihil hoc consilio probabilius, et nihil stultius, quam ab antiquis ad novas
recedere leges nisi doctrina potiores. Quas videlicet novas leges, qui
composuerunt, tanto eas cautius ac perfectius scribere potuerunt, quanto iam
priorum legum disciplina et ipsa necessariarum rerum experientia instructi
facile, quae deerant, ex proprio addere potuerunt ingenio, sicut etiam in
ceteris contingit philosophiae disciplinis. Tum autem de perfectione
posteriorum scriptorum maxime est confidendum, si moderni scriptores aequare
ingeniis antiquos potuerint. Sed quid, si forte ipsos etiam longe transcendant,
sperandum est?
90 Quod profecto de
legislatore, videlicet Christo, quem ipsam Dei sapientiam dicitis, nequaquam
dubitatis. De quo etiam Iob nostrum antea cecinisse asseritis: Ecce Deus
infortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. Cuius et Apostolus
vester praeferens doctrinam et primae legis imperfectionem manifeste profitens
ait: Multifarie multisque modis Deus olim loquens patribus in prophetis
novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, etc. Et iterum idem infra de
veteris et novae legis discretione iudicans: Reprobatio, inquit, fit praecedentis
mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem. Nihil enim ad perfectum
adduxit lex. Introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
91 Christianus: Certe, ut video, non te ignorantia fidei
nostrae, sed magis tuae infidelitatis obstinatio damnat. Qui et nostrae legis
perfectionem ex scriptis ipsius didicisti et adhuc, quod sequaris, inquiris,
quasi perfectum ibi et omnibus aliis excellentius non habeas documentum
virtutum, quas ad beatitudinem sufficere nullatenus dubitas. De qua quidem perfectione, quae deerant, id est veteri
suo complente, cum ipse Dominus Novum traderet Testamentum, statim exorsus
discipulis ait: Nisi abundaverit iustitia vestra, etc. Et statim per singula
novae legis abundantiam prosecutus, quae morali deerant perfectioni, diligenter
expressit et veram ethicam consummavit. In cuius comparatione, quidquid tam
antiquis patribus quam prophetis de disciplina morum ac discretione virtutum
traditum fuerat, nihil esse facile convincetur, si diligenter haec conferamus
cum prioribus.
92
Philosophus: Harum me, ut nosti, collationum tantummodo desiderium huc adduxit,
et hac nos intentione congregati sumus.
93 Christianus: Nunc prorecto, quantum percipio, ad omnium
disciplinarum finem et consummationem proficiscimur. Quam quidem vos ethicam,
id est moralem, nos divinitatem nominare consuevimus. Nos illam videlicet ex
eo, ad quod comprehendendum tenditur, id est Deum, nuncupantes, vos ex illis,
per quae illuc pervenitur, hoc est moribus bonis, quas virtutes vocatis.
94 Philosophus: Assentio, quod clarum est, et novam
nuncupationem nominis vestri non mediocriter approbo. Quia enim ad quod
pervenitur his, per quae venitur, dignius aestimatis et pervenisse felicius
quam venire, hoc vestri nominis insigniorum est nuncupatio ex origine propriae
divinationis lectorem plurimum alliciens. Quae,
si ita ex documento sicut ex vocabulo praeemineat, nullam ei disciplinam
comparandam censeo. Nunc igitur, si placet, praefinire te volumus, in quo verae
ethicae summa consistat, et quid ex hac spectandum sit nobis disciplina et quo
cum perventum fuerit, eius sit intentio consummata.
95 Christianus: Huius, ut arbitror, disciplinae in hoc tota
colligitur summa, ut, quod summum bonum sit et qua illuc via nobis sit
perveniendum, aperiat.
96
Philosophus:
Placet utique vehementer tam paucis verbis tantae rei summam exprimi et totius
ethicae tam diligenter intentionem comprehendi. Quae quidem intentionis verba
ista in se statim rapiunt auditorem et huius disciplinae studium commendant, ut
in eius comparatione omnium artium vilescant doctrinae. Quo enim summum bonum
ceteris omnibus est excellentius, in cuius fruitione vera consistit beatitudo,
constat procul dubio eius doctrina ceteris tam utilitate quam dignitate longe
praecedere. Longe quippe aliorum studia infra summum bonum remanent nec
beatitudinis contingunt eminentiam, nec ullus in eis fructus apparet, nisi
quantum huic summae deserviunt philosophiae tamquam circa dominam occupatae
pedissequae. Quid enim ad studium
grammaticae vel dialecticae vel ceterarum artium de vera hominis beatitudine
vestiganda? Longe omnes inferius ab hac eminentia iacent nec ad tantum se
attollere valent fastigium. Sed quaedam genera locutionum tradunt vel rerum
aliquas exercent naturas, quasi quosdam gradus ad hanc celsitudinem parantes,
cum de ipsa nobis disserendum et aliquas rerum naturas in exemplum vel
similitudinem quasi fuerit afferendum, ut per illas quasi quodam pedissequarum
ducatu pertingamus ad dominam in illis quidem progressionis nostrae transitum
habentes, in hac requiem et nostrae fatigationis finem adepti.
97
Christianus: Gaudeo te huius philosophiae excellentiam tam diligenter attigisse
et a ceteris distinxisse, ex quo te in eius studio maxime occupatum intelligo.
98 Philosophus: Recte, inquam, occupatum. Haec quippe sola
est naturalis disciplina, quae praeceptis moralibus tanto amplius philosophis
congruit, quanto magis eos lege uti et rationibus constat inhaerere, sicut ille
vir doctor meminit.
99 Namet Iudaei, inquit, signa petunt, et Graeci sapientiam
quaerunt. Iudaei quippe tantum, quod animales sunt et sensuales, nulla imbuti
philosophia, qua rationes discutere queant, solis exteriorum operum mÏraculis
moventur ad fidem, quasi haec facere solius Dei sit et nulla in eis daemonum
illusio fieri possit. Quod quam sit stultum recipere, et magi in Aegypto
docuerunt et vos Christus praecipue instruxit, qui de pseudophilosophis
Antichristi praemonens eos in seductione hominum tanta operari miracula
testatur, Ut in errorem, inquit, ducantur, si fieri potest, etiam electi.
100 Quasi ergo haec signa quaerere stultitia sit, e
contrario per adiunctum praedictus meminit Apostolus, cum adiecit, et Graeci
sapientiam quaerunt, hoc est rationes a praedicatoribus exigunt, quae sunt
certa sapientiae instrumenta. Unde maxime vestra, id est Christiana,
praedicatio commendatur. Quod eos ad fidem convertere potuit, qui rationibus
plurimum nitebantur et abundabant, omnium videlicet liberalium artium studiis
imbuti, rationibus armati. Quorum quidem
ipsi non solum inquisitores, verum etiam inventores exstiterunt et ex eorum fontibus
in universum mundum rivuli manaverunt. Ex quo praecipue et nunc de vestra
confidimus disciplina, ut, quo iam amplius solidata convaluit, in conflictu
rationum plurimum possit.
101 Christianus: Immo post tantorum conversionem philosophorum
nec tibi nec posteris de fide nostra ambigere licet, nec iam tali conflictu
opus esse videtur, cur in saecularibus disciplinis eorum omnia credatis
auctoritati et non eorum exemplis ad fidem moveamini dicentes cum Propheta:
Neque meliores sumus quam patres nostri.
102
Philosophus: Nec eorum auctoritati ita concedimus, ut dicta ipsorum ratione non
discutiamus, antequam approbemus. Alioquin philosophari desisteremus, si
videlicet rationum inquisitione postposita locis auctoritatis, qui
inartificiales iudicantur et a re ipsa omnino disiuncti sunt in opinione potius
quam in veritate consistentes, plurimum uteremur; nec ipsos maiores nostros ad
fidei vestrae confessionem tam ratione ductos quam vi tractos esse crederemus,
sicut et vestrae consentiunt historiae. Ante
imperatorum quippe vel principum ad fidem vestram per miracula, ut dicitis,
conversionem paucos sapientum vel nullos vestra praedicatio acquisivit, quamvis
tum facile a patentissimis idolatriae erroribus gentes possent avelli et in
quemcumque unius Dei cultum transferri. Unde et provide Paulus vester
invectionis suae in Athenienses occasionem sumens sic exorsus ait: Viri
Athenienses, per omnia vos superstitiosos esse video, etc.
103 Iam tunc enim legis naturalis et divini cultus scientia
evanuerat et errantium multitudo paucitatem sapientum omnino deleverat vel
oppresserat, atque ut ex nostra loquamur conscientia et praedicationis
Christianae non modicum approbemus fructum, per hanc maxime idolatriam in mundo
non ambigimus deletam tunc fuisse.
104 Christianus: Adiunge et quod patet et legem naturalem
suscitatam esse et perfectam morum disciplinam, qua vos, ut dicitis, sola
nitimini et ad salvandum sufficere creditis, nonnisi ab ipso traditam fuisse, a
quo tamquam vera sophia, id est sapientia Dei, quicumque instructi sunt, veri
sunt dicendi philosophi.
105 Philosophus: Atque utinam, ut dicis, sic convincere
possis, ut ab ipsa, ut dicitis, suprema sapientia, quam Graece logon, Latine
Verbum Dei vocatis, vos vere logicos et verborum rationibus exhibeatis esse
armatos! Nec illud Gregorii vestri me
miserorum commune refugium praetendere praesumatis. "Fides", inquit,
"non habet meritum, cui ratio humana praebet experimentum." Quia enim
apud vos fidem, quam astruunt, disserere non sufficiunt, statim ad suae
imperitiae solatium hoc Gregorianum assumunt. Quod quidem iuxta eorum opinionem
quid aliud agit, nisi ut quibuslibet fidei praedicationibus aeque stultis sicut
et sanis acquiescamus? Si enim fides
ratione minime sit discutienda, ne meritum amittat, nec, quid credi oporteat,
animi iudicio sit discutiendum, sed statim his, quae praedicantur,
assentiendum, quoscumque errores praedicatio seminet, suscipere nihil refert,
quia nihil licet ratione refellere, ubi rationem non licet adhibere. Dicat
idolatra de lapide vel ligno vel qualibet creatura: Hic est Deus verus, Creator
coeli et terrae; vel quamlibet patentem abominationem praedicet, quis eam
valebit refellere, si de fide nihil sit discutiendum ratione? Statim arguenti se
et maxime Christiano id, quod praemissum est, obiciet: "fides non habet
meritum", etc. Statim Christianus ex ipsa sua defensione confundetur
dicens eius penitus rationes in talibus audiendas non esse, ubi eas ipse
penitus induci prohibet, nec eum aliquem rationibus de fide recte impugnare,
qui se impugnare minime permittat.
106 Christianus:Utait ille maximus sapientum: "Sunt
viae hominis, quae videntur rectae, novissima autem eius deducunt ad
mortem." Sic et plerumque rationes videntur, hoc est rationabiliter et
convenienter aliqua dici, cum minime ita sit.
107 Philosophus: Quid et de ipsis, quae pro auctoritatibus
habentur? Nonne in ipsis plurimum erratur? Alioquin non essent tot fidei sectae
diversae, si eisdem omnes auctoritatibus uterentur. Sed prout quisque propria
ratione deliberat, singuli, quas sectantur auctoritates, eligunt. Alioquin
indifferenter omnium Scripturarum sententiae essent suscipiendae, nisi ratio,
quae naturaliter prior eis est, de ipsis prius haberet iudicare. Nam et ipsi, qui
scripserunt non nisi ex ratione, qua eorum abundare videntur sententiae,
auctoritatem, hoc est credendi statim eis meruerunt dignitatem. Adeo autem
ipsorum quoque iudicio auctoritati ratio praeponitur, ut, sicut vester meminit
Antonius: "cum humanae rationis sensus inventor fuerit litterarum, cui
sensus est incolumis, ei minime necessariae sint litterae." Quae in omni
philosophica disputatione ita novissimum aut nullum obtinere censetur locum, ut
ea, quae a rei iudicio, id est ab auctoritate ducuntur argumenta, eos omnino
inducere pudeat, qui de propriis viribus confidentes alienae opis refugium
dedignantur. Unde bene philosophi talium argumentorum locos, cum ad eos orator
magis quam Philosophus confugere cogitur, omnino extrinsecos et a re disiunctos
et ab omni virtute destitutos iudicaverunt, utpote in opinione potius quam in
veritate consistentes et nullo ingenii artificio ad suorum inventionem
argumentorum egentes, cum is, qui ea inducit, non suis, sed alienis utatur
verbis.
108 Unde et Boetius vester tam Themistianam quam Tullianam
locorum divisionem in Topicis suis complectens: "A rei iudicio",
inquit, "quae sunt argumenta, quasi testimonium praebent, et sunt
inartificiales loci atque omnino disiuncti nec rem potius quam opinionem
iudiciumque sectantes." Rursus idem de eodem loco secundum Tullium:
"Restat locus", ait, "quem extrinsecus dixit assumi. Hic iudicio
nititur et auctoritate et totus probabilis est nihil continens
necessarium." Et post aliqua: "Hic vero locus extrinsecus dicitur
esse constitutus, quoniam non de his, qui praedicati vel subiecti sunt,
terminis sumitur, sed ab extrinsecus posito iudicio venit. Hinc etiam inartificialis
et expers", ait, "vocatur, quoniam hinc non sibi ipse conficit
argumentum orator, sed praeparatis positisque utitur testimoniis." Quod vero dixisti in rationibus quoque discernendis
sive cognoscendis nonnumquam errari, verum utique est atque liquidum. Sed hoc
eis accidit hominibus, qui rationalis peritia philosophiae et argumentorum
carent discretione; quales se Iudaei profitentur esse, qui pro argumentis signa
requirunt, et quicumque suum in dictis alterius praesidium ponunt; tamquam de
auctoritatis vel scripto absentis facilius iudicetur quam de ratione vel
sententia praesentis, et sensus illius melius quam istius possit inquiri. Dum
vero, quantum valemus, de nostra solliciti salute Deum inquirimus, eius utique
supplet gratia, quod nostra non sufficit opera, et volentes adiuvat, ut
possint, qui hoc ipsum etiam inspirat, ut velint. Et qui saepe invitos trahit,
volentes non reicit et nitenti porrigit dexteram, cuius arguere non potest
negligentiam. De quo vos ipsa, quam dicitis, veritas securos Christus efficiens
congrua similitudine praemissa subintulit: Petite, et accipietis, quaerite, et
invenietis, pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim, qui petit, accipit, et qui
quaerit, invenit, et pulsanti aperitur. Quae quidem memini praecedentia verba
Augustinus exponens quodam suo tractatu De misericordia inquit: "Petite
orando, quaerite disputando, pulsate orando." Unde et artem disputandi
secundo De ordine libro ceteris praeferens disciplinis, et tamquam ipsa sola
sciat vel scientes faciat, eam commendans ait:
109 "Disciplinam disciplinarum, quam dialecticen
vocant. Haec docet docere, haec docet discere. In hac se ipsa ratio demonstrat,
quid sit, quid velit, scit sola. Scientesque facere non solum vult, sed etiam
potest." Idem in libro sec undo De Christiana doctrina eam admodum sacrae
lectioni necessariam ostendens: "Restant", inquit, "ea, quae non
ad corporis sensus, sed ad rationem pertinent, ubi disciplina regnat
disputationis et numeri. Sed disputationis disciplina ad omnia genera
quaestionum, quae in sacris litteris sunt penetranda, plurimum valet. Tamen ibi
cavenda est libido rixandi et puerilis quaedam ostentatio decipiendi
adversarium. Sunt enim multae, quae appellantur sophismata, falsae conclusiones
rationum et plerumque veras imitantes, ut non solum tardos, sed etiam
ingeniosos minus attentos decipiant. Quod genus captiosarum conclusionum
Scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco ubi dictum est: Qui
sophistice loquitur, odibilis est."
110 Christianus: Nemo certe nostrum, qui discretus sit,
rationibus fidem vestigari ac discuti vetat, nec rationabiliter his, quae dubia
fuerint, acquiescitur, nisi cur acquiescendum ratione praemissa. Quae
videlicet, cum rei dubiae fidem efficit, prorecto id, quod a vobis argumentum
dicitur, ipsa fit. In omni quippe disciplina tam de scripto quam de sententia
se ingerit controversia, et in quolibet disputationis conflictu firmior
rationis veritas reddita quam auctoritas ostensa. Neque enim ad fidem
astruendam referet, quid sit in rei veritate, sed quid in opinionem possit
venire, et de ipsius auctoritatis verbis pleraeque quaestiones emergunt, ut de
ipsis prius quam per ipsa iudicandum sit. Post rationem vero redditam etiam, si
ratio non sit, sed videatur, nulla quaestio remanet, quia nulla dubitatio
superest.
111 Tecum vero tanto minus ex auctoritate agendum est,
quanto amplius rationi inniteris et Scripturae auctoritatem minus agnoscis.
Nemo quippe argui nisi ex concessis potest, nec nisi per ea, quae recipit,
convincendus est, et aliter tecum, aliter nobiscum ad invicem confligendum est.
Quid Gregorius aut ceteri doctores nostri, quid etiam ipse Christus vel Moyses
astruat, nondum ad te pertinere novimus, ut ex ipsorum dictis ad fidem cogaris.
Inter nos, qui hoc recipimus, habent ista locum et maxime rationibus nonnumquam
fidem astruendam esse vel defendendam, de quibus quidem memini contra eos, qui
fidem rationibus vestigandam esse denegant, secundus etiam Theologiae Christianae
liber tam virtute rationum quam auctoritate scriptorum plenius disserit et
rebelles convincit. Nunc ad propositum, si placet, revertamur.
112 Philosophus: Immo quia placet et super omnia placere
oportet, quoad possumus, adnitamur et verioris ethicae documentis legem
poscitare conemur naturalem. Quod recte et ordine consummari credimus, si iuxta
comprehensam a te superius ethicae summam, quod sit summum bonum et qua illuc
via perveniendum sit, discusserimus, ut sit videlicet in his ethicae nostrae
tractatus bipartitus.
113 Christianus: Approbo tecum, quod probas. Sed quia iuxta
superioris condictum propositi conferendae sunt nostrae cum vestris sententiae,
ut potiora valeamus eligere, et tu ex antiquitate legis naturalis primum tibi
locum vindicasti, tuum est, qui priore, ut dicis, lege, hoc est naturali,
contentus es et ea tantum uteris, tuas vel tuorum super hoc in medium proferre
sententias et postmodum nostrorum, si in aliquo dissentimus, rationes audire.
114 Philosophus: Summum bonum sive finem boni, hoc est
consummationem vel perfectionem eius, definierunt, sicut plerique vestrorum
meminerunt, quo quisque, cum pervenerit, beatus est, sicut e contrario summum
malum, cuius assecutio miserum facit. Quorum utrumque moribus promeremur. Mores
autem virtutes vel eis contraria vitia constat appellari. Quidam tamen nostrum,
sicut et in octavo De Civitate Dei meminit Augustinus, virtutem ipsam summum
bonum dixerunt, alii voluptatem.
115 Christianus:Utquid, obsecro, voluptatem intellexerunt?
116 Philosophus: Non, ut plerique aestimant, carnalium
illecebrarum inhonestam et turpem oblectationem, sed quandam interiorem animae
tranquillitatem, qua inter adversa et prospera manet quieta et propriis bonis
contenta, dum nulla eam peccati mordeat conscientia. Absit enim, ut philosophi,
terrenae felicitatis maximi contemptores et praecipui carnis domitores, in
huius vitae turpitudinibus summum bonum constituerent, sicut Epicuro et eius
sequacibus, id est Epicureis, multi per ignorantiam imponunt non equidem
intelligentes, quid illi, ut diximus, voluptatem nominarent. Alioquin, ut
diximus, Seneca, ille maximus morum aedificator et continentissimae, sicut et
vos ipsi profitemini, vitae, nequaquam Epicuri tamquam magistri sui sententias
tam crebro ad instructionem morum induceret, si ita, ut dicitur, sobrietatis
atque honestatis tramitem excessisset.
117
Christianus: Esto, ut aestimas, sed hoc, quaeso, aperi, utrum hoc modo
voluptatem intelligentes ab eis, qui virtutem nominant, sensu etiam sicut et
verbis dissident.
118 Philosophus: Nulla aut parva, quantum ad sententiae
summam, est eorum distantia. Hoc ipsum virtutibus polIere est hanc animae
tranquillitatem habere et e converso.
119 Christianus: Una
itaque sententia est utrorumque de summo bono, vero nuncupatio diversa; ac sic
duae illae, quae videbantur de summo bono, sententiae ad unum sint redactae.
120
Philosophus:
Sic aestimo.
121 Christianus: Et quam, rogo, viam ad hoc summum bonum,
id est virtutem, perveniendi constituebant?
122 Philosophus: Ipsum prorecto moralis lectionis studium vel
domandae carnis exercitium, ut bona in habitum solidata voluntas virtus dici
queat.
123 Christianus: Et quem esse beatum definiunt?
124 Philosophus: Beatum quasi bene aptum dicunt, hoc est in
omnibus bene et facile se agentem, ut idem sit scilicet beatum esse, quod bonis
moribus, id est virtutibus, pollere.
125 Christianus: Numquid de immortalitate animae et quadam
futurae vitae beatitudine quidquam aestimant et eam pro meriris suis exspectant?
126 Philosophus: Ita equidem, sed quid inde?
127 Christianus: Numquid illius vitae beatitudinem iudicant
maiorem, ubi videlicet eos susceptos nullus affiiget passionis dolor, ut ibi
potius quam hic summum hominis bonum et veram beatitudinem exspectemus?
128 Philosophus: Quies quidem illius vitae maxima est ab
omni, ut dixisti, passione immunis, sed, cum afflictio cessat, nequaquam augeri
beatitudinem dicunt, nisi virtus excrescat; nec quisquare ab eis beatior fieri
dicitur, nisi virtute melior efficiatur; hoc ipsum quippe, ut dixi, definiunt
beatum esse, quod est virtutibus pollere. Unde et quislibet, dum pro iustitia
patitur et patiendo amplius mereri dicitur, aeque beatus in tormentis, ut ante
dicitur, quia aeque bonus. Quamvis enim virtus eius nunc magis quam prius
appareat, nequaquam tamen ex tormento crevit, sed ex tormento, quanta erat,
apparuit. Absit enim, ut quaecumque ad corporalem vel quietem vel afflictionem
pertinent, beatitudinem nostram vel augeant vel minuant, si in eodem proposito
virtus mentem custodiat. Ipse quidem Christus vester numquid patiendo suam
minuit beatitudinem aut resurgendo auxit? Nequaquam igitur, quia illic cessant
corporales istae afflictiones, nos ibi censeas futuros beatiores, si futuri non
sumus meliores.
129 Christianus: Quid, si sumus?
130 Philosophus: Utique beatiores, quia meliores.
131 Christianus: Illam, ut dixi, vitam pro meritis tamquam
debitam exspectatis, tamquam hic cum vitiis pugna sit, ibi victoriae corona.
132 Philosophus: Ita omnibus patens est.
133
Christianus: Quo igitur modo ibi merces recipienda est agonum, si felicius ibi
non sit vivendum nec illa vita sit praesenti melior ac beatior? Quod si illa,
quam haec beatior sit, prorecto et qui ea fruuntur, beatiores quam hic esse
videntur.
134 Philosophus: Utique beatiores, ut dixi, si meliores.
135 Aliter nequaquam recipimus. Nec enim, qui coronam
adeptus est, majore igitur praeditus est virtute, quam antea fuerit in
certamine, nec eius fortitudo maior est facta, licet magis numquam prius sit
probata vel cognita, immo ex ipso gravamine conflictus fortassis diminuta; nec
triumphantis quam pugnantis est vita melior, quamquam suavior.
136 Christianus: Egestatem, infirmitatem, mortem et ceteras
adversitatum vel passionum molestias tam vestri quam nostri doctores et pariter
universi malis connumerant; et
propter illa, quae virtutibus contraria sunt, tam a nimae quam corporis multa
sunt vitia, quae nihilominus inter mala sunt reputanda, ut claudicatio corporis
sive caecitas, hebetudo mentis vel obliviositas. De contrariis quidem Aristoteles
in Categoriis suis disserens: "Contrarium", inquit, "bono quidem
ex necessitate est malum; hoc autem palam est per singulorum inductionem: ut
sanitati languor et iustitiae iniustitia et fortitudini debilitas. Similiter autem et in aliis. Malo autem aliquando
quidem bonum est contrarium, aliquando malum. Egestati enim, cum sit malum,
superabundantia contraria est, cum sit ipsa malum. Sed in paucis hoc tale
quislibet inspiciet. In pluribus vero semper malum bono contrarium est."
Et in Topicis suis Tullius, cum a contrariis locum assignaret: "Si bona
est", inquit, "sanitas, mala est aegritudo": Ipse etiam Dominus
de pace, quam oboedientibus tribuit, et de persecutionibus, quam rebellibus
immittit, per prophetam ait: Ego, Dominus, faciens bonum et creans malum. Et in
Evangelio Dominus de terrenis bonis et malis ad divitem ait: Recepisti bona in
vita tua, et Lazarus similiter mala. Ille quoque vester prius et postea noster
Augustinus mortem malam astruit. "Sicut lex", inquit, "non est
malum, quoniam auget peccantium concupiscentiam, ita nec mors bonum est,
quoniam auget patientium gloriam et efficit martyres. Lex quidem bona est, quia
prohibitio est peccati.
137 Morsautem mala, quia stipendium peccati. Sed quem ad
modum iniusti male etiam utuntur bonis, ita etiam iusti bene utantur malis. Hinc fit, ut et mali male lege utantur,
quamvis lex sit bonum, et boni bene moriantur, quamvis sit mors malum."
138 Philosophus: Quorsum, obsecro, ista?
139 Christianus: Ut eam, inquam, meliorem esse vitam
intelligas, quam et ab istis malis omnino constat
esse immunem et in tantum a peccato prorsus remotam, ut non solum ibi non
peccetur, sed nec peccari possit. Quae
nisi melior vita praesente sit aut magis placeat, frustra est in retributione
posita. Sin
autem magis placet nec melior est, irrationabiliter huic praefertur, et qui eam
plus desiderant, indiscrete agunt.
140 Philosophus: Certe, ut verum fatear, nunc te primum
philosophum comperior, nec tam manifestae rationi impudenter convenit
adversari. Sed ibi potius quam hic iuxta propositam rationem tuam summum est
hominis bonum exspectandum. Et fortassis hoc fuit Epicuri sententia summum
bonum voluptatem dicentis, quoniam videlicet tanta est animae
tranquillitas, ut nec exterius eam corporalis afflictio nec interius mentem
aliqua peccati conscientia inquietet vel vitium obstet, ut optima eius voluntas
omnino compleatur. Quamdiu autem
voluntati nostrae aliquid obsistit vel deest, vera beatitudo nequaquam est.
Quod utique semper evenit, dum hic vivitur, et anima terreni corporis mole
gravata et quasi carcere quodam conclusa vera non fruitur libertate. Quis enim
aliquando non desideret calorem, dum nimium friget, vel e converso, aut
serenum, dum pluvia gravatur, aut ad esum vel indumentum saepe amplius, quam
habeat? Innumerabilia sunt et alia, quae si manifestae veritati non resistamus,
nobis nolentibus ingeruntur vel volentibus denegantur. Si autem, ut se ratio
habet, illud vitae futurae bonum nobis summum aestimandum est, puto viam, qua
illuc pervenitur, virtutes esse, quibus hic adornamur. De quibus postmodum
diligentius nobis conferendum erit.
141 Christianus: Ecce ad hoc disputatio nostra perducta
est, ut summum hominis bonum sive ipsum, ut dictum est, finem boni futurae
vitae beatitudinem et, qua illuc pervenitur, viam virtutes ponamus. Sed prius
de hoc summo bono nostram, id est Christianam, cum vestris conferre volo
disciplinam, ut, quae huius boni doctrinam vel exhortationem habet uberiorem,
tamquam perfectior habeatur et ei amplius obtemperetur. De veteri autem lege,
qua Iudaei gloriantur, te optime arbitraris monstrasse nullum ibi praemium
huius beatitudinis promissum fuisse nec inde aliquam ibi exhortationem adhibitam
esse. Dominus autem Iesus, cum novum traderet testamentum, in ipso statim
exordio tale doctrinae suae fundamentum collocavit, quod et ad contemptum mundi
et ad huius beatitudinis desiderium pariter incitaret, dicens: Beati pauperes
spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Et post aliqua: Beati, qui
persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum.
Et si diligenter attendamus ad haec, universa eius praecepta vel exhortationes
adhibentur, ut spe illius supernae et aeternae vitae omnia contemnantur
prospera sive tolerentur adversa. Quod nequaquam arbitror vestros attigisse
doctores aut ad hunc finem boni vestros animos aeque invitasse. Quod si tales
erant, assigna universa ethicae vestrae percurrens instituta, aut si assignare
non possis, tanto doctrinam Christi perfectiorem atque meliorem esse fatearis,
quanto nos causa vel spe meliori ad virtutes adhortatur, cum vos potius
virtutes vel earum contraria propter se ipsa magis quam propter aliud appeti
vel vitari debere censeatis. Unde et illa honesta vel inhonesta vocari haec
debere censetis. Honestum quippe dicitis, quod per se ipsum placet et propter
se ipsum, non propter aliud est appetendum, sicut e contrario inhonestum, quod
ex propria turpitudine est fugiendum. Quae enim propter aliud vel appetenda
sunt vel vitanda, ea potius utilia vel inutilia nuncupatis.
142
Philosophus:
Sic profecto nostris visum est maioribus, sicut in secundo Rhetoricae suae M.
Tullius plenius exsequitur. Sed profecto cum dicitur: Virtus propter se ipsam,
non propter aliud expetenda, non omnino merces meritorum excluditur, sed
terrenorum intentio commodorum removetur. Alioquin virtutum finem, id est
causam finalem non bene constitueremus beatitudinem, sicut in secundo Topicorum
suorum Boetius vester Themistium secutus commemorat. Ibi quippe cum de loco a fine subiceret exemplum:
"Si beatum", inquit, "esse bonum est, et iustitia bona
est." Hic enim, ait, finis est iustitiae, ut, si quis secundum iustitiam
vivat, ad beatitudinem perducatur. "Ecce hic aperte monstrat beatitudinem
in retributionem iustae vitae positam esse et nobis intentionem iuste vivendi
esse, ut ad illud perveniamus. Quam, ut arbitror, beatitudinem Epicurus voluptatem,
Christus vester regnum coelorum nominat. Quid autem refert, quo nomine vocetur,
dummodo res eadem permaneat nec sit beatitudo diversa nec juste vivendi
philosophis quam Christianis intentio praeponatur alia? Ut enim vos sicut et
nos hic vivere iuste disponimus, ut illic glorificemur, et contra vitia pugnamus,
ut meritis virtutum illic coronemur summum illud scilicet bonum pro mercede
adepti.
143 Christianus: Immo
longe, quantum percipio, nostra in hoc et vestra intentio quam merita sunt
diversa, et de ipso quoque summo bono non modice dissentimus.
144
Philosophus:
Id, obsecro, si vales, aperias.
145 Christianus: Nemo recte summum bonum dicit, quo maius
aliquod invenitur. Quod enim inferius vel
minus est aliquo, id nullo pacto supremum vel summum dici potest. Omnem vero
beatitudinem vel gloriam humanam longe et ineffabiliter a divina transcendi
constat. Nulla igitur praeter illam recte summa nuncupanda est; aut praeter
ipsum nihil iure summum bonum dicitur.
146
Philosophus:
Non hoc loco absolute summum bonum, sed summum hominis bonum intendimus.
147 Christianus: Sed nec summum hominis bonum recte
dicimus, quo maius aliquod hominis bonum reperitur.
148 Philosophus: Ita profecto liquet.
149 Christianus: Quaero igitur, an in illa beatitudine
alius alio beatior sit, sicut hic alterum alio iustiorem vel sanctiorem esse
contingit, ut videlicet secundum diversitatem meritorum sit et remuneratio
diversa.
150 Philosophus: Quid si ita est?
151 Christianus: Immo, quia ita est, oportet concedas alium
ibi hominem alio beatiorem effici nec per hoc eius hominis beatitudinem, quae
minor est, nequaquam summum hominis bonum esse nuncupandum. Unde nec illum, qui
minus alio beatus est, iam beatum dici convenit. Summum quippe bonum id
definisti, quo cum quisque pervenerit beatus est, aut igitur illum, qui alio
ibi minor est, summum bonum adeptum esse concesseris, aut eum minime beatum esse
concesseris, sed eum tantummodo, quo nemo ibi sit beatior. Si enim id quod
adeptus est, eum beatum efficit, profecto iuxta suprapositam definitionem
summum bonum illud dici convenit.
152 Philosophus: Sustine paululum, obsecro, et attende,
quid nunc interrogationi novissimae subiecerim. Quem etiam maledicta corrigere licet, cum ad inquisitionem veri, non ad
ostentationem ingenii, sicut dictum est, conferamus.
153 Christianus: Approbo et concedo, quod dicis. Non enim
nobis circa inquisitionem veritatis penitus occupatis more puerili vel
importunae declamationis corrixari convenit nec, si qua minus provide
conceduntur, hinc eum, qui doceri vel docere intendit, erubescentiae inferendae
occasionem sumere, ubi etiam argumentandi gratia liceat nonnumquam concedere
falsa. Omnem itaque licentiam vel mutandae penitus vel corrigendae sententiae
damus.
154 Philosophus: Memento, inquam, quid dixerim, et
conditionis appositae recordare, ubi videlicet dictum est: Quid si ita est?
Multis namque philosophorum visum est omnibus bonis hominibus omnes simul
inesse virtutes nec eum ullatenus bonum censeri, cui virtus aliqua desit, ac
per hoc omnium bonorum hominum nec in meritis vitae nec in beatitudinis remuneratione
ullam esse distantiam. Quod si forte ita sit, eadem omnibus beatitudo
retribuitur, et omnes aequaliter summum bonum adepti pariter fiunt beati. Quam
patenter sententiam Tullius in secundo De officiis libro his verbis profitetur:
"Iustitia cum sine prudentia satis habeat auctoritatis, prudentia sine
iustitia nihil valet ad fidem faciendam. Quo enim quisque versutior et
callidior, hoc invidiosior et suspectior detracta opinione probitatis. Quam ob rem intelligentiae iustitia coniuncta, quantum
volet, habebit ad faciendam fidem virium. Iustitia sine prudentia multum
poterit, sine iustitia nihil valebit prudentia. Sed, ne quis sit admiratus,
cur, cum inter omnes philosophos constet, a meque ipso disputatum saepe sit,
qui unam haberet, omnes habere virtutes, nunc ita seiungam, quasi possit
quisquam, qui non idem prudens sit, iustus esse: alia est illa, cum veritas
ipsa limatur in disputatione, subtilitas, alia, cum ad omnes accommodatur
oratio. Quam
ob rem, ut vulgus, ita nos hoc loco loquimur, ut alios fortes, alios viros
bonos, alios prudentes esse dicamus. Popularibus enim verbis est agendum et
usitatis, cum loquimur." Qui etiam in Paradoxis non solum in virtutibus
bonos, verum etiam in peccatis ita aequat malos, ut omnia peccata paria esse
astruat.
155 Christianus: Nunc primo te importunum impudenter fieri
et corrixari magis quam philosophari video. Quippe ne ad confessionem
manifestae veritatis cogi videaris, ad patentissimae falsitatis insaniam te
convertis, ut omnes videlicet bonos aequaliter bonos, omnes reos aequaliter
reos et omnes pariter eadem gloria vel poena censeas dignos.
156 Philosophus: Siquidem in re, non in hominum opinione
consistit, qui operum effectum magis quam morum qualitatem diiudicant atque
remunerant et secundum ea, quae geri exterius videntur, alios iustiores vel
fortiores sive meliores vel deteriores aliis iudicant. A qua profecto sententia nec vos longe esse arbitror,
si vestram diligenter consideretis disciplinam. Omnes quippe virtutes, ut
vester ille maximus astruit Philosophus Augustinus, uno nomine caritas
comprehendit, quae sola, ut ipsemet ait, inter filios Dei et filios diaboli
discernit. Unde et merito quodata loco meminit: "Ubi est caritas quidem,
quod possit deesse? Plenitudo quippe legis est dilectio." Quam ipse, qui
hoc dicit, Apostolus plenitudinem prosequens et tam mala inde removens quam ibi
bona comprehendens ait: Caritas patiens est, benigna est, caritas non
aemulatur, non agit perperam, etc. De qua etiam, cum inter cetera dicatur, quod
omnia suffert vel omnia sustinet, utique et mortem; ut autem Christus meminit;
Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
Non ergo alius alio magis in caritate abundat, cum haec omnia caritas in se contineat
et secum afferat. Quod si in caritate nemo alium transcendit, utique nec in
virtutibus aut meritis, cum omnem, ut dicis, caritas complectatur virtutem.
157 Christianus: Revera, si proprie virtus intelligatur,
quae videlicet meritum apud Deum obtinet, sola caritas virtus appellanda est.
Quae quidem pro eo, quod iustum efficit vel fortem seu temperantem, iustitia
recte dicitur vel fortitudo sive temperantia. Sed sicut omnes, qui habent
caritatem, non aequaliter ea succensi sunt, nec omnes prudentes aequaliter
intelligunt, ita nec omnes iusti aequaliter iusti sunt, aut omnes aequaliter
fortes vel temperantes. Et quamvis secundum specierum distinctionem omnes
virtutes aliquibus inesse concedamus, cum videlicet unusquisque illorum sit iustus
et fortis et temperans, non omnino tamen in virtutibus aut meritis eos esse
pares annuimus, cum alium alio iustiorem vel fortiorem seu modestiorem esse
contingat. Quamvis enim in praedictis speciebus virtutum singulos convenire
ponamus, magna tamen est in individuis specierum differentia, cum huius maior
quam illius sit iustitia vel fortitudo seu temperantia; sed cum caritas omnia,
quae dixisti, conferat, non tamen singulis, quibus inest, omnia largitur. Sicut
enim a natura omnia corporis commoda tribuuntur, sed non omnia omnibus, sic et
in bonis animae seu virtutibus contingit, ut non omnes omnibus aequaliter
ditentur.
158 Unde volo, ut attendas, quam sit illa ratio infirma,
immo vilissimum sophisma, quod videlicet ex aliorum opinione in Paradoxa
praedictus inducit Philosophus, ut virtutes sicut et vitia pares in omnibus
esse convincat, cum videlicet dixerit "bono viro meliorem non esse nec
temperante temperantiorem nec forti fortiorem nec sapienti sapientiorem."
Etsi enim bono viro non sit aliquis melior, tamen aliquo bono viro melior est.
Quid est enim aliud dicere de aliquo, quod sit melior bono, nisi quod sit
melior quam bonus vir, quicumque ille sit? Non enim cum Deum homine
dicimus meliorem, aliter intelligimus, nisi quod omnes transcendat homines. Sic
etiam cum tamen aliquem bonum dicimus virum bono viro meliorem, id est, quam
bonus vir sit vel quam sit aliquis vir bonus, non aliter accipiendum videtur,
nisi generaliter omnibus bonis viris ille praeponatur. Quod omnino falsum est,
cum ipse etiam sit aliquis bonorum virorum. Si enim melior sit quam bonus vel
quam sit aliquis bonus vir, consequens videtur, ut neque bonus vir neque
aliquis bonus vir sit adeo bonus, sed si quis bonus sit, eo minus sit bonus. Multum itaque referre videtur, si quis dicatur melior
aliquo bono viro, et melior, quam sit aliquis bonus vir. Et hic quidem
sophismatis laqueus in omni incidere comparatione potest, ut quemadmodum omnes
bonos aequaliter bonos probare conantur, ita quoslibet pulchros, cum videlicet
nemo pulcher sit pulchrior pulchro simpliciter scilicet et generaliter, licet
sit pulchrior alio pulchro. Quis denique, qui non intelligat, quam insanissimum
sit dicere omnia peccata paria esse? Sive enim peccatum in voluntate sive in
operatione constituas, clarum est in malis hominibus alium alio habere
nequiorem voluntatem et amplius nocere sive deterius agere. Voluntas quippe ad
actum perducit, et cum facultas nocendi datur, amplius hic quam ille nocet vel
magis aliquem iustum persequitur, quia plus eum odit et affligere cupit.
Similiter nec omnes boni aequaliter prosunt vel prodesse volunt. Ex quo
liquidum est nec bonos pares invicem nec malos existere nec eorum merita
aequari debere, ut remuneratio quoque par esse intelligatur. Praeterea si
stultorum opinione postposita probatorum philosophorum excellentia de
virtutibus dogmata consideres et disertissimi viri Plotini diligenter
quaternariam virtutum distinctionem attendas, alias videlicet politicas, alias
purgatorias, alias purgati animi, alias exemplares dicentis, ex ipsis statim
nominibus et earum descriptionibus confiteri cogeris plurimum in virtutibus
homines differe. Quam etiam differentiam ipse, de quo nobis obiecisti,
Apostolus non praetermittens, cum de continentia et indulgentia nuptiarum loqueretur,
ait: Volo omnes homines esse sicut meipsum. Sed unusquisque proprium habet
donum ex Deo, alius quidem sic, alius sic, etc. Qui etiam secundum quali tatem virtutum vel meritorum praemia futurae
vitae distinguens, Differt, inquit, stella a stella in claritate, sic erit et
resurrectio mortuorum. Et alibi: Qui parce seminat, parce et metet. Quod vero
plenitudinem legis caritatem esse dixit, hoc est per caritatem legem adimpleri,
non omnes in caritate pares esse convincit, cum supra mandatum caritas se extendat.
Unde et illa est Veritatis adhortatio: Cum feceritis omnia, quae praecepta
sunt, dicite: Servi inutiles sumus; quae debuimus facere, fecimus. Hoc est, pro
modico reputetis, si hoc solum impleatis, quod ex praecepto debetis, nisi
videlicet debito praecepti aliquid ex gratia superaddatis, et hoc est, quod
dicit: quod debuimus facere, fecimus. Ac si videlicet diceret: Quia in
expletione praeceptorum debita tantum solvimus et quasi necessaria, non
gratuita operamur. Cum vero aliquis ad eminentiam virginitatis transit,
praeceptum utique in ea transcendit, ad quam ex praecepto non cogitur. Unde
idem meminit Apostolus: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo,
consilium autem do. Sed in his etiam, qui legem adimpleverint nec transcenderint, impar esse
caritas potest, cum in eodem videlicet opere maior huius quam illius sit
caritatis affectus. Quod etiam obiectum est ex illo Augustini dicto: "Ubi
est caritas, quid est, quod possit deesse", etc., nemo est, qui sic eum
accepisse hoc aestimet, ut omnes omnibus in virtutibus et meritis unire velit;
quod tam Dominum quam Apostolum secutus fere ubique contradicit. Tale est
utique, quod ait: quid est, quod possit deesse ad salutem, sed non ad virtutum
perfectionem? Nemo quippe cum illa perit, sed non omnes in illa aequantur.
159 Philosophus: Ne gravet te, oro, multas nos sententias
seu opiniones inducere, ut ex omnibus veritatem rationum possimus eligere. Qui
enim, quem adhuc ignorant, locum vestigant, multas explorare coguntur vias, ut
rectiorem valeant eligere, sicut nunc summum inquirendo bonum facere compellor,
dum videlicet maiorum nostrorum sententias vel propriam, a te invitatus,
propono.
160 Christianus: Non
gravaret, si tale quid pro sententia induceretur, quod si verum non esset,
aliquid saltem probabilitatis haberet. Non enim, quod patenter falsum est,
aliqua refelli ratione opus est.
161 Philosophus: Quid si summum hominis bonum dicamus
statum illum futurae vitae comparatione tantum bonorum praesentis vitae?Namet
cum vos nobis duos fines a Deo propositos dicatis, summum videlicet bonum in
coelo vel summum malum in inferno, non aliter hoc accipitis, nisi quantum ad
vitae praesentis statum bonum vel malum. Sex quippe hominum status
nobis ratio suggerit, tres videlicet in hac vita et secundum hos tres similiter
alios in futura. Primus quippe hominis status est, in quo nascitur, dum nondum
in eo excitata ratione liberum est adeptus arbitrium, ut, secundum quod
elegerit, bonus homo vel malus dicendus sit, quamvis ipse bona res vel bona sit
substantia sive creatura. De hoc quidem priore statu hominis, cum ad
discretionis aetatem ipse perductus, scienter se ad bonum sive ad malum
inclinaverit, iam bonus ipse homo vel malus effectus bonum hominis statum vel
malum ingressus est. Primus quidem homini status quasi indifferens nec bonus
videlicet nec malus proprie dicendus est, secundus, si ad virtutes
conscenderit, bonus, si ad vitia descenderit, malus. Sic etiam futura vita tres
habet status: Unum quidem quasi indifferentem, nec beatum proprie, sed nec
miserum, qui videlicet eorum est, quorum etiam in hac vita indifferens, ut
diximus, status exstitit omnibus videlicet destitutus virtutibus et meritis
nondum excitata hominis ratione, alium vero pro meritis optimum et alium
pessimum. Hos autem duos comparatione duorum aliorum praesentis vitae, qui eos
promerentur, summum bonum et summum malum dici arbitror, eo quod nihil adversi
vel prosperi eis sit admixtum, cum alios duos talibus constet esse permixtos,
ut nec boni nec mali puritas insit eis.
162 Christianus: Ecce secundum te summum bonum illa
supernae vitae quies intelligenda est, sicut e contrario summum malum illa
malorum damnatio futura. Quorum utrumque,
sicut meministi, ipsi nostris acquirimus meritis, per quae videlicet quasi
quibusdam viis illuc pervenitur.
163 Philosophus: Ita aestimo, et planum est. Nulla quippe
his, qui naturalem amplectantur legem, sententia firmior habetur, quam ut
virtus ad beatitudinem sufficiat et, quod solae faciant virtutes beatum, nulla
alia quisquam via hoc nomen adipiscitur. Sic e contrario nullum vere miserum,
nisi ex vitiis, fieri constat. Unde sicut illas ad summum bonum, sic ad summum malum
has esse vias constat.
164 Christianus: Quoniam nunc aliquantum ad summum hominis
bonum sicut et ad summum eius malum accessisse videris et eorum insuper vias
attigisti, libet paululum obiectionum vestrarum habenas cursui tuo relaxare,
quo facilius ad propositi tui metam pervenias et de consummatione operis verius
atque perfectius diiudicari queas. Ostenso itaque, quid tu summum hominis bonum
seu summum ipsius malum dicas, superest, ut has quoque eorum, quas dixisti
vias, virtutes scilicet ac vitia diligenter definias atque distinguas, ut eo
amplius vel appetantur vel vitentur, quo melius cognoscuntur.
165 Philosophus: "Virtus", inquiunt, "est
habitus animi optimus"; sic e contrario vitium arbitror esse habitum animi
pessimum; habitum vero hunc dicimus, quem Aristoteles in Categoriis distinxit,
cum in habitu et dispositione primam qualitatis speciem comprehendit. Est igitur habitus qualitas rei non naturaliter
insita, sed studio ac deliberatione conquisita et difficile mobilis. Unde hanc,
quam naturalem in quibusdam castitatem nominant, ex corporis videlicet
frigiditate vel aliqua complexione naturae, quae nullam unquam concupiscentiae
pugnam sustinet, de qua triumphet, nec meritum obtinet, nequaquam virtutibus
connumeramus, vel quaecumque animi qualitates facile sunt mobiles. Ubi quippe
non est aliqua repugnantiae pugna, non est superantis virtutis corona, iuxta
illud etiam magni vestri philosophi: Non coronabitur, qui non legitime
certaverit. Hinc et illud ipsius Philosophiae ad Boetium in libro quarto
Consolationis suae: "Ex quo etiam virtus vocatur, quod suis viribus nitens
non superetur adversis." Hic etiam virtutem omnem difficile mobilem esse
asserens, cum in praedicto qualitatis tractatu Aristotelem exponeret scientias
et virtutes inter habitus collocantem: "Virtus enim", inquit,
"nisi difficile mutabilis non est. Neque enim, qui semel iuste iudicat,
iustus est, neque, qui semel adulterium facit, est adulter, sed cum ista
voluntas cogitatioque permanserit." Optimus vero est ille animi habitus,
qui ad verae beatitudinis meritum nos informat, quales sunt singulae virtutis
species, quas alii plures, alii pauciores statuerunt. Socrates quidem, per quem
primum vel maxime moralis disciplinae studium convaluit, quattuor virtutis
species distinguit: Prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. Nonnulli
vero prudentiae discretionem matrem potius sive originem virtutum quam virtutem
nominant. Prudentia quippe est haec ipsa morum scientia, quae, ut tractatus
ethicus tradit, rerum bonarum et malarum scientia dicitur, hoc est ipsa bonorum
discretio sive malorum, quae videlicet in se ipsis proprie bona dicenda sunt
aut mala. Quaedam etenim bona aut mala ex se ipsis proprie et quasi
substantialiter dicuntur, utpote virtutes ipsae vel vitia; quaedam vero per
accidens et per aliud. Veluti operum nostrorum actiones, cum in se sint
indifferentes, ex intentione tamen, ex qua procedunt, bonae dicuntur aut malae.
Unde et saepe, cum idem a diversis agitur vel ab eodem in diversis temporibus,
pro diversitate tamen intentionum idem opus bonum dicitur atque malum. Quae
vero substantialiter et ex propria natura bona dicuntur aut mala, ita
impermixta perenniter manent, ut, quod semel bonum est, malum numquam fieri
possit, vel e converso. Horum itaque discretio tam bonorum scilicet quam
malorum prudentia dicitur. Quae quidem discretio, quia aeque perversis ut bonis
inesse potest hominibus nec meritum habet, nequaquam virtus vel optimus animi
habitus recte dicitur. Unde Aristoteles a virtutibus sc ientlas distinguens cum
in praedicto qualitatis tractatu De habitu exempla subiceret:
"Tales", inquit, "sunt scientiae vel virtutes." Quem quidem
locum Boetius exponens ait: "Aristoteles enim virtutes non putat scientias
ut Socrates." Sic et ille, ut iam supra memini, prius noster et postmodum
vester Augustinus quandoque virtutis nomen usque ad fidem etiam et spem
extendit, quandoque ad solam caritatem contrahit, quae videlicet propria et
specialis est bonorum, cum ceterae duo tam reprobis quam electis sint communes.
Scriptum quippe est: Fides sine operibus otiosa est; et: spes impiorum peribit.
Sicut autem fides aut spes sine operibus inutiles aut potius nocivae nobis
efficiuntur, ita etiam prudentia. Magis
quippe rei sumus vel dum scienter, quod faciendum est, vitamus, vel, quod non
est, agimus, quam si hoc per ignorantiam contingeret, quae videlicet aliquam
excusationem praetendere posset. Unde et illud est, quod nostis: Servus sciens
et non faciens voluntatem domini sui, vapulabit multis. Et alibi: "Melius
esset non nosse viam veritatis, quam post agnitam retrorsum abire."
Prudentia itaque sicut fides vel spes, quaem alisaeque ut bonis hominibus
conveniunt, non tam virtutes dicendae sunt quam ducatum quendam vel
incitamentum ad virtutes praebere.
166
Christianus:
Hoc ad praesens de prudentia satis esse arbitror. Nunc ad reliquas, ut Socrati
placet, virtutes superest te meare.
167 Philosophus: Iustitia itaque virtus est communi
utilitate servata suam cuique tribuens dignitatem, haec est ea virtus, qua
volumus unumquemque habere id, quo dignus est, si hoc commune non inferat
damnum. Saepe etenim contingit, ut dum
alicui pro meritis sua reddimus, quod singulariter in uno agitur, commune
inferat damnum. Ne itaque pars toti, singularitas praeiudicet communitati,
adiunctum est "communi utilitate servata". Ad hunc quippe finem
omnia, quae gerimus, recte referri convenit, ut in omnibus scilicet non tam
proprium quisque bonum quam commune attendat, nec tam rei familiari quam
publicae provideat, nec tam sibi quam patriae vivat. Unde et ille primus et
maximus moralis philosophiae doctor Socrates cuncta in commune redigi et ad
commune commodum censuit applicari, ut uxores quoque communes esse institueret,
ita scilicet, ut nemo proprios recognosceret liberos; hoc est, non tam sibi eos
quam patriae crederent generatos, ut haec videlicet communitas uxorum non in
usu carnis, sed in fructu prolis accipiatur. Quod tam verbo quam opere
Aulus proprium occidendo filium posterorum memoriae reliquit in exemplum, eum
se, inquiens, non Catilinae adversus patriam, sed patriae adversus Catilinam
genuisse. Hic vero iustitiae zelo accensus nec in filio filium suum, sed hostem
patriae considerans praedictam iustitiae definitionem non tam ore quam manu
exhibuit.
168 Quisquis igitur in hac constans est voluntate, quam
diximus, ut ab ea facile dimoveri non possit, virtute pollet iustitiae etiamsi
fortitudine et temperantia nondum sit consummatus. Sed quia, quod difficile amittitur, recedere tamen
nonnumquam grandi aliqua interveniente causa cogitur, sicut haec ipsa bona
voluntas, quae iustitia dicitur, timore aliquo vel cupiditate evanescit, contra
timorem fortitudo, contra cupiditatem temperantia est necessaria. Timor quippe
rei, quam nolumus, vel cupiditas eius, quam volumus, si tantae sint, ut rationi
praevaleant, facile a bono proposito mentem retrahunt et in contraria ducunt. Unde adversus
timorem fortitudo clipeum, adversus cupiditatem temperantia sumit frenum, ut,
quae scilicet per virtutem iustitiae iam volumus, per has etiam roborati
implere potentes simus, quantum in nobis est. Unde utramque harum quandam animi
firmitatem et constantiam dicimus, quibus potentes efficimur ad hoc, quod per
iustitiam volumus, exsolvendum. Quarum quidem contraria quaedam infirmitates
animi et impotentiae vitiis resistendi recte nominantur, ut ignavia sive
pusillanimitas, quae remissum hominem reddunt, et intemperantia, quae nos in
obscenas voluptates vel turpia desideria resolvit. Est quidem fortitudo
considerata, id est rationabilis laborum perpessio et periculorum susceptio.
Haec est ea virtus, quae promptos nos efficit ad suscipienda pericula vel
tolerandos labores, prout opportunum est; quod maxime pendet de amore
iustitiae, quem bonum zelum dicimus in propulsandis videlicet aut vindicandis malis.
169 Temperantia est rationis in libidinem atque in alios
non rectos impetus animi firma et moderata dominatio. Saepe enim modum
excedentes, dum nobis temperantes esse videmur, temperantiae terminos transgredimur,
ut, dum sobrietati studemus, immoderatis ieiuniis nos affligamus, et dura
vitium domare cupimus, ipsam exstinguamus naturam et sic in multis excedendo
pro virtutibus finitima ipsis vitia statuimus. Unde merito postquam dictum est
"firma", subiunctum est "moderata".
170
Cui profecto rationi ipsam prudentiae rationem praeesse necesse est, quam
virtutum, ut diximus, matrem nominant, hoc est originem ipsarum atque nutricem.
Per hanc enim nisi virtutes praenoscamus et eas diligenter non solum a
contrariis et manifestis, verum etiam a finitimis vitiis discernere valeamus,
nequaquam eis, quas ignoramus, habendis vel conservandis operam damus. Unde quicumque his consummatus est virtutibus, ei
prudentia inesse necesse est, per quam videlicet et iustitia, quae merita
dispensat, quid cuique debeatur, sciat. Fortitudo in suscipiendis periculis vel
laboribus tolerandis discretionem habeat, temperantia, ut dictum est, in
concupiscentils reservandis moderationem. Constat igitur in his tribus, quas
diximus, virtutibus, quibus prudentia deesse non potest, hominem consummari et
in bonis perfici. Nunc vero ipsarum species seu partes superest distinguere,
quo diligentius eas agnoscamus et earum doctrinam per singula prosequendo
verius iudicemus.
171
Christianus:
Immo, quia sic placet et placere oportet, id fieri optamus.
172 Philosophus: Ad iustitiam itaque, quod suum est,
unicuique servantem, ut succincte dicam, pertinent reverentia, beneficentia,
veracitas, vindicatio.
173 Quid sit reverentia.
174 Reverentiam eam partem iustitiae dicimus, per quam
omnibus debitam venerationem exhibere spontanei sumus, tam videlicet Deo, quae
religio dicitur, quam et hominibus potestate vel aliquo merito dignis, quae
observantia vocatur. Hic igitur oboedientiae virtutem constat includi, qua
videlicet praeceptis superiorum obtemperando hinc quoque illis honorem
deferimus, quod rationabilia eorum instituta nequaquam contemnimus.
175 Quid
beneficentia.
176 Beneficentia vero est, per quam necessitudinibus
hominum opem debitam afferre prompti sumus vel indigentibus scilicet necessaria
dando, quae largitas dicitur, cum in superfluis prodigalitas consistat, vel
violenter oppressos liberando, quae clementia vocatur.
177 Misericordiam autem, a miseris ita vocatam, maiores
nostri vitium potius et quandam infirmitatem animi quam virtutem dixerunt, per
quam videlicet aliis eo tantum, quo affliguntur, naturaliter compatiendo
subvenire cupimus. Clementia vero nonnisi rationabili affectu ad subveniendum
aliquibus fertur, nec tam, quod affliguntur, quam, quod injuste affliguntur,
attendit, ut iniustitiae obviando iustitiae obtemperet. Alioquin iustitiae non
sunt opera, quando aliis subvenimus, nisi in hoc sua cuique reddamus. Sed et
cum virtus habitus sit animi, quem, ut ex superioribus liquet, per
applicationem vel studium magis quam per naturam haberi constat, nequaquam
talis compassio naturalis ad virtutes referenda est, per quam videlicet ipsis
etiam reis in afflictione positis humano quodam vel carnali, non rationabili
affectu, subvenire satagimus in hoc potius iustitiae adversantes, ne illis
debitae reddantur poenae. Denique, quicquid accidat, dolori animum submittere,
infirmitatis potius quam virtutis est et miseriae quam beatitudinis et
perturbatae, non quietae mentis. Cum enim nihil sine causa Deo cuncta optime
disponente fiat, quid accidit, und iustum tristari vel dolere oporteat et sic
optimae dispositioni Dei, quantum in se est, contraire, quasi eam censeat
corrigendam esse?
178 Quid sit veracitas.
179 Veracitas est, per quam e a, quorum nos debitores
pollicendo efficimur, observare studemus. Non enim si, quod non oportet,
promittimus, rei efficimur id non implendo, cuius nos debitores mala promissio
nequaquam fecit. Qui enim, quod promittendum non fuit, exsequitur,malioperis
geminat effectum, cum perversae scilicet promissioni perversum adiungit factum
nec cessando ab opere malam promissionem eligit corrigere.
180 Quid vindicatio.
181 Vindicatio est ille constans affectus, per quem
illatismalisdebita inferatur poena. In singulis autem his quattuor iustitiae
partibus illud, quod in definitione praemisimus, "communi scilicet
utilitate servata" subintelligendum esse constat. Hunc enim operum
nostrorum, ut supra quoque meminimus, finem esse convenit, ut non tam propria
quam communia quaerat quisque commoda nec tare sibi quam omnibus vivat, iuxta
illud videlicet, quod in laude Catonis Lucanus decantat:
182 Uni quippe vacat studiis odiisque carenti, Humanum
lugere genus . . . Item
183 . . . Hi mores, haec duri immota Catonis
184 Secta fuit, servare modum finemque tenere
185 Naturamque sequi patriaeque impendere vitam
186 Nec sibi, sed toti genitum se credere mundo.
187
Et
post aliqua:
. . . Urbi pater est, urbique maritus.
188 In commune bonus.
189 Quippe quod propriis quis intendit commodis, naturae
est infirmae, quod alienis, virtutis egregiae. Et parvi suam aestimare vitam
debet, qui unius sui curam gerens propriis contentus est commodis nec aliorum
sibi meretur gratiam et laudem. Imitari
quisque pro modulo suo Deum debet, qui, cum nullius egeat, sui minime curam,
sed omnium agit nec sibi necessaria, sed omnibus ministrat, totius mundanae
fabricae tamquam unius magnae rei publicae procurator.
190 Sunt, qui partes iustitiae ampliori numero non rerum,
sed nominum distinguentes plerasque a nobis uno comprehensas vocabulo pluribus
distinguunt, et quod in toto conclusum est, in partes discernunt, pietatem
scilicet erga parentes, amicitiam, id est benevolentiam erga eos, qui nos
diligunt, ipsorum causa magis quam sperandi alicuius commodi, cum pari eorum
erga nos voluntate, gratiam in remuneratione beneficiorum. Sed tria haec
profecto beneficentiae supponi constat, per quam videlicet animus ad quaelibet
debita beneficentia impendenda tam parentibus scilicet quam ceteris promptus
est.
191 De naturali sive positiva iustitia.
192 Oportet autem in his, quae ad iustitiam pertinent, non
solum naturalis, verum etiam positivae iustitiae tramitem non excedi. lus
quippe aliud naturale, aliud positivum dicitur. Naturale quidem ius est, quod
opere complendum esse ipsa, quae omnibus naturaliter inest, ratio persuadet; et
idcirco apud omnes permanet, ut Deum colere, parentes amare, perversos punire,
et quorumcumque observantia omnibus est necessaria, ut nulla umquam sine illis
merita sufficiant. Positivae autem iustitiae illud est, quod ab hominibus
institutum ad utilitatem scilicet vel honestatem tutius muniendam vel
amplificandam aut sola consuetudine aut scripti nititur auctoritate, utpote
poenae vindictarum vel in examinandis accusationibus sententiae iudiciorum, cum
apud alios ritus sit duellorum vel igniti ferri, apud alios autem omnis
controversiae finis sit iuratum et testibus omnis discussio committatur. Unde
fit, ut, cum quibuscumque vivendum est, nobis eorum quoque instituta, quae
diximus, sicut et naturalia iura teneamus.
193 Ipsae quoque leges, quas divinas dicitis, Vetus
scilicet ac Novum Testamentum, quaedam naturalia tradunt praecepta, quae
moralia dicitis, ut diligere Deum vel proximum, non adulterari, non furari, non
homicidam fieri; quaedam vero quasi positivae iustitiae sint, quae quibusdam ex
tempore sunt accommodata, ut circumcisio Iudaeis et baptismus vobis et pleraque
alia, quorum figuralia vocatis praecepta. Romani quoque pontifices vel
synodales conventus quotidie nova condunt decreta vel dispensationes aliquas
indulgent, quibus licita prius iam illicita vel e converso fieri autumatis,
quasi in eorum potestate Deus posuerit, ut praeceptis suis vel permissionibus
bona vel mala esse faciant, quae prius non erant, et legi nostrae possit eorum
auctoritas praeiudicare. Superest autem nunc, ut post considerationem iustitiae
ad reliquas duas virtutis species stilum convertamus.
194 De partibus fortitudinis.
195 Fortitudo itaque nobis partibus videtur comprehendi,
magnanimitate scilicet et tolerantia.
196 Quid magnanimitas.
197 Magnanimitas vero
est, qua cure rationabilis subest causa, quaelibet ardua aggredi sumus parati.
198 Quid tolerantia.
199 Tolerantia autem est, qua in huius propositi incepto
constanter perseveramus.
200 De partibus temperantiae.
201 Temperantiae vero, quantum mihi videtur, nec vos improbare
arbitror, partes hae sunt; humilitas, frugalitas, mansuetudo, castitas,
sobrietas.
202
Quid humilitas.
203 Humilitas est, per quam ab appetitu inanis gloriae ita
nos temperamus, ut non supra, quam sumus, videri appetamus.
204 Quid frugalitas.
205 Frugalitas vero est superfluae profusionis frenum, per
quam videlicet supra, quam necessarium est, possidere respuimus.
206 Sic et mansuetudo frenum est irae et castitas luxuriae
et sobrietas gulae.
207 Et notandum, quod, cum iustitia sit constans animi
voluntas, quae unicuique, quod suum est, servat, fortitudo et temperantia
potentiae quaedam sunt atque animi robur, quo, ut supra meminimus, bona
iustitiae voluntas confirmatur. Quorum et
enim contraria impotentiae sunt, ea profecto constat esse potentias. Debilitas
vero animi, quae fortitudini contraria est, quaedam eius infirmitas et
impotentia est, quam ignaviam seu pusillanimitatem dicere possumus.
208 Intemperantia quoque temperantiae adversa quaedam
imbecillitas animi et impotentia est irrationabilium motuum eius impulsibus
resistere non valentis, a quibus quasi quibusdam satellitibus in miseram
vitiorum captivitatem mens infirma trahitur et, quorum dominari debuit, ancilla
fit. Sicut autem iustitia voluntas illa, quam diximus, bona est, ira iniustitia
voluntas contraria. Et iustitia quidem bonum hominem, fortitudo vero ac
temperantia probum efficiunt, quia, quod ex illa volumus, ex his ad efficiendum
validi sumus.
209
Puto
autem me in praesentiarum species seu partes virtutis ira distinxisse, ut in
his gradus omnes concludantur, quibus ad beatitudinem pertingitur et summum pro
meritis bonum apprehenditur. Nunc si visum sit prudentiae tuae, quid in his
probare vel improbare decreveris, vel si quid fortasse ad perfectionem addendum
esse censueris, patati sumus excipere.
210 Christianus: Sic profecto convenit. Sed priusquam ad
hos summi boni, quos posuisti, gradus veniamus, ad intermissum, non dimissum de
summo bono vel summo malo confiictum redeamus, et, quid simpliciter summum
bonum vel summum malum dicatur, et, an aliud summum bonum sit quam summum
hominis bonum vel summum malum quam summum hominis malum, determinetur.
211 Regressio ad intermissam inquisitionem de summo bono.
212 Philosophus: Summum utique bonum apud omnes recte
philosophantes non aliud quam Deum dici constat et credi, cuius scilicet
incorporabilis et ineffabilis beatitudo tam principii quam finis ignara nec
augeri potest nec minui.
213 Summum vero malum summam cuiuscumque sit sive hominis
sive alterius creaturae miseriam vel poenae cruciatum autumo, hominis autem
summum bonum vel summum malum eius, sicut supra iam memini ac determinavi,
futurae vitae requiem vel poenam perpetuam intelligo. Hoc itaque inter summum
bonum et summum hominis bonum referre arbitror, quod, sicut ex praemissis
liquet, summum bonum Deus ipse est vel eius beatitudinis summa tranquillitas,
quam tamen non aliud quam ipsum aestimamus, qui ex se ipso, non aliunde, beatus
est: summum autem hominis bonum illa est perpetua quies sive laetitia, quam
quisque pro meritis post hanc vitam recipit, sive in ipsa visione vel
cognitione Dei, ut dicitis, sive quoquo modo aliter contingat. Summum vero malum summa est, ut dixi, cuiuscumque
creaturae miseria vel poena pro meritis suscepta. Summum autem hominis malum
quoscumque hominum ibi cruciatus pro meritis susceptos nuncupamus.
214 De summo malo.
215 Christianus: Quantum percipio, tam summum malum quam
summum hominis malum non nisi poenas futuri saeculi pro meritis redditas
intelligis.
216 Philosophus: Ita utique.
217 Christianus: At profecto poenae illae pro meritis
collatae utique iustae sunt, quia iustum est sic eos punire, qui meruerunt.
Quidquid vero iustum est, bonum esse constat. Poenae itaque illae, quas summum
malum vel summum hominis malum nuncupas, sine dubio bonae sunt. Vide ergo, an
id, quod bonum est potius quam malum, concedere videaris esse summum malum. Qua
enim ratione summum malum vel summum hominis malum dicas, quod nullatenus malum
sit, non video.
218 Philosophus: Meminisse te oportet, a te ipso superius
tam nostrorum quam vestrorum testimoniis ostensum esse omnem quoque
afflictionem malum potius quam bonum esse. Non tamen ideo omnem esse malam
concedendum arbitror; frequenter quippe generum permutatio in adiectivis
nominibus sensum variat, ut aliud sit dicere poenam esse bonam et aliud dicere
poenam esse bonum, id est rem bonam. Sicut aliud est dicere hanc aeream statuam
esse perpetuam, quod falsum est, aliud eam esse perpetuum, id est rem aliquam,
quae perpetua sit, quod verum est, utpote ipsum aes, cuius perpes et
indeficiens est natura. Sed et cum omnis propositio compositum quoddam sit, non
tamen omnem compositam dicimus, sed illam tantum, quae propositiones in
partibus habet, hoc est hypotheticam, nec omnem dictionem compositam dicimus,
quam esse rem compositam scimus, nec omnem dictionem, quam simplicem vocamus,
esse rem simplicem concedemus. Sic igitur et cum poenam aliquam iustam aut
bonam esse dicimus, eo scilicet, quod iustum sit aut bonum sic eum affligi, qui
torquetur, non tamen ideo eam esse rem iustam aut bonam concedere cogimur. Vos
quoque, cum omnem creaturam bonam esse ponatis, eo videlicet, quod nihil ex
creatione Dei nisi bonum sit, nec hunc etiam hominem, qui malus est, creaturam
esse negetis et per hoc eum, qui malus est, esse rem bonam annuatis, non tamen
ideo eum esse hominem bonum recipitis. Nemo quippe hominum esse bonus dicendus
est, nisi qui bonis adornatus est moribus. Bona autem res sive bona creatura
dici potest etiam, quae irrationalis est et inanimata. Sed cum omnia Deus
creasse bona dicatur et hic parvulus homo vel equus ab eo iam creatus sit,
quamvis res bona creatus sit, non tamen bonus homo vel bonus equus iam creatus
est, nec ipse Deus hunc parvulum, qui perversus est futurus, aut bonum hominem
aut malum hominem creavit, sed bonam rem vel bonae naturae substantiam eum
condidit, nec eum equum, qui numquam bonus est futurus, umquam bonum equum
creavit, licet nonnullos equorum vitiosos creare videatur, qui videlicet in
ipsa creatione sua vitium aliquod contrahere dicuntur, unde postmodum inutiles
aut parum utiles fiant. Ipsos quoque
homines naturaliter ex elementorum complexione in ipsa sua creatione nonnulla
vitia contrahere constat, ut iracundi scilicet vel luxuriosi vel aliis irretiti
vitiis naturaliter fiant.
219 Sed neque illum fortassis angelum ceteris quasi
luciferum praelatum, quem postmodum apostatasse dicitis, bonum angelum vel
bonum spiritum condidit, quem numquam in veritate vel in dilectione Dei
constitisse dicitis; et plerique vestrum caritatem semel habitam numquam
fateantur amitti. Nullus quippe angelus sive spiritus aut etiam homo a
dilectione Dei et vera caritate alienus bonus recte dicitur, sicut nec malus,
quamdiu peccato caret. Si igitur angelus ille neque cum peccato neque cum
caritate Dei creatus est, quomodo bonus adhuc angelus vel malus creatus esse
dicendus est?
220 Sic nec singuli homines, cum creantur nondum rationis
compotes, aut boni homines autmalicreatione dicendi sunt, cum videlicet ipsa
creatione sua, ut boni homines autmaliessent, non acceperint. Quorum etiam
aliqui, cum aegrotativi vel stulti naturaliter fiant et diversis tam animi quam
corporis vitiis occupati nascantur et omnes communiter homines creentur
mortales, prorecto ex ipsa sua creatione substantia humanae naturae bona
multorum particeps fit malorum. Ut enim Aristoteles meminit et manifesta tenet
veritas, bono contrarium esse non potest nisi malum. Patet igitur tam
mortalitatem quam cetera modo praemissa, cum quibus nascimur,malisesse
connumeranda, cum eorum scilicet contraria nemo dubitet esse bona et quaedam
vitia seu mala naturaliter ex ipsa creatione quibusdam bonis inesse
substantiis, ut mortalitas homini, irrationabilitas equo. Quamvis enim
mortalitas non dicatur vitium hominis, cum videlicet secundum eam nemo alio
homine deterior sit, qua aequaliter omnes participant, quoddam tamen est vitium
naturae in ipso homine, quoniam in hoc humana natura ab ea, quae immortalis
est, deterior vel infirmior existit.
221 Sicut igitur hominem quemlibet, quantiscumque vitils
deturpetur, rem bonam esse concedimus, nec tamen ideo bonum hominem esse
annuimus, ira e contrario quamlibet poenam rem esse malam profitemur, licet
nonnullam esse bonam poenam ponamus. Vide itaque non esse consequens, ut, si bonam
et iustam poenam summum hominis malum esse statuamus, ideo quod bonum est,
summum eius malum esse concedamus. Etsi enim, ut dictum est, poena illa sit
bona, non ideo bonum simpliciter, id est bona res est dicenda.
222 Christianus: Esto modo, ut dicis, te videlicet ex
concessis non posse argui, ut, quod bonum est, concedas summum hominis malum
esse, quamvis poenam illam, quae bona est et iusta, summum illud malum esse non
abnuas. Sed iterum quaero, cum tam culpa praecedens quam poena inde proveniens
malum sit, quod horum deterius ac malus hominis malum dicendum sit: utrum
videlicet culpa eius, quae hominem malum efficit, an poena, quae a Deo illata
iustum in eo iudicium agit?
223 Philosophus: Certe, ut aestimo, deterius hominis malum
est culpa eius quam poena ipsius. Cum
enim inter quaelibet mala illud alio maius esse non dubitetur, quod amplius Deo
displicet et poena dignum est, quis non dubitet culpam deterius esse quam
poenam culpae. Ex culpa quippe homo Deo displicet, unde malus dicitur, non ex
poena, quae pro culpa irrogatur. Illa quippe iniustitia est, haec iustitiae
debitus effectus et ex intentione recta proveniens. Patet itaque in homine id
deterius esse, quod eum reum constituit, quam quod puniendo iustum in eo
iudicium agit.
224
Christianus:
Cum igitur culpa hominis maius sit hominis malum quam poena ipsius, quomodo poenam
hominis summum eius malum nuncupas, qua, ut dictum est, malus malum est culpa?
225 Philosophus: Placet itaque, si nostram in hoc improbas
opinionem, tuam super hoc audire sententiam, quid videlicet summum hominis
malum censeas appellandum?
226 Christianus: Illud utique, quod eum deteriorem efficere
potest, sicut e contrario summum eius bonum, per quod eum meliorem effici
constat.
227 Philosophus: Et quae, obsecro, sunt illa?
228 Christianus: Summum eius odium vel summa dilectio in
Deum, per quae videlicet duo ei, qui simpliciter ac proprie summum bonum
dicitur, displicere amplius vel placere nos constat. Quorum profecto utrumque
post hanc vitam sequitur. Qui enim perpetuis et maximis cruciantur poenis,
quanto se amplius his gravari sentiunt, tanto in eum, cuius puniuntur iudicio,
ex ipsa desperatione veniae odio maiori inardescunt. Quem penitus non esse vellent, ut sic saltem a poena
liberari possent, et ita longe deteriores ibi sunt odiendo, quam hic
exstiterunt contemnendo.
229 Sic e contrario quicumque illa Dei visione fruuntur, de
qua dicit Psalmista: Satiabor, cum apparuerit gloria tua. Id est: postquam
divinitatis tuae maiestatem per temetipsum mihi manifestaveris, nihil ulterius
indigendo requiram; tanto tunc meliores efficiuntur, quanto amplius eum
diligunt, quem in semetipso verius intuentur, ut videlicet summa illa dilectio
in illa summi boni fruitione, quae vera est beatitudo, summum hominis bonum
recte sit dicenda.Tanta quippe est illa divinae maiestatis gloria, ut nemo eam
conspicere queat, qui non in ipsa visione eius statim beatus fiat, unde et
dicitur: Tollatur impius, ne videat Dei gloriam. Cum igitur fideles eius, qui
eum super omnia dilexerunt, tantam conspexerint beatitudinem, quantam
nullatenus fide potuerunt aestimare: haec eorum summa exsultatio perpes erit
ipsorum beatitudo.
230
Philosophus:
Placet itaque summum hominis bonum sive malum illud intelligi, quo melior, ut
dicis, vel de terior homo efficitur. Sed si hoc in futura vita contingit, ut
videlicet meliores ibi vel deteriores quam hic efficiamur, prorecto et ibi
aliquid amplius quam hic promereri videmur. Quo
enim meliores efficimur vel deteriores quam prius, maiori poena vel praemio
digni iudicamur. Quod si ibi quoque meritorum sit profectus, ut, quo amplius
Deum cognoscimus, magis eum diligamus et cum ipsa retributione pariter nostra
dilectio crescat in Deo, ut semper meliores efficiamur, prorecto in infinitum
ita nostrae beatitudinis extenditur augmentum, ut numquam sit perfectum, quia
semper recipit incrementum.
231 Christianus: Nescis, quod in hac vita tantum tempus sit
promerendi et in illa retribuendi, hic videlicet seminandi, ibi colligendi.
Quamvis igitur ibi meliores efficiamur ex praemio meritorum, quam hic ex
meritis fueramus, non tamen necesse est, ut ibi rursus aliquid promereamur. Hoc
ipsum quoque, quia ibi meliores quam hic efficimur, meritorum hic habitorum
retributio est. Quae cum meritis reddita nos meliores efficiat, non iterum
praemium promeretur, quae in praemium meritorum tantum est constituta, non ad
aliquid promerendum rursus habita.Namet apud nos cum quis aliquam amicitiae
remunerationem ab amico suscipit et eum ex hac propter hoc diligit, non iterum
apud eum ex hac maiori dilectione, quae scilicet venit ex praemio reddito,
praemium mereri iudicatur, ut sic in infinitum merita extendantur. Quamvis
etenim necessitudinis coactione ex retributione praemii augetur dilectio, ut
non tam voluntaria quam necessaria videatur, ita quippe omnibus naturaliter
insitus est affectus, ut ipsa praemii retributio quoddam dilectionis secum
afferat augmentum et quadam nos necessitare vel amore nostri potius quam
virtute vel amore remunerantis in eius dilectionem nos accendat. Si igitur
inter homines amicus ab amico praemium ferat et ex ipso praemio amplius
diligere cogatur, nec tamen ex hoc dilectionis augmento rursus promereri
dicitur, quid mirum, si et in alia vita ex suscepto praemio amplius Deum
diligentes nequaquam rursum ipsum praemium convertamus in meritum? Aut quid
denique concedi prohibeat illam divinae maiestatis gloriam tantam esse, ut
semper in eius visione profectus noster aliquis possit esse, ut, quo diutius
eam conspiciemus et se ipsam nobis amplius innotuerit, beatiores nos efficiat?
Plus quippe istud iugae beatitudinis incrementum valet quam maior beatitudo
unum tantum modum custodiens et in nullo cremento proficiens.
232 Philosophus: Quomodo, quaeso, in illa visione Dei
profectus quisquam esse possit vel aliqua inter ipsos videntes differentia, cum
videlicet illud omnino summum bonum sit simplex? Nec umquam conspici nisi totum
possit nec aliquid conspici ab uno, quod non conspiciatur ab alio.
233 Christianus: Non utique in re conspecta, sed in modo
conspiciendi est diversitas, ut, quo melius intelligitur Deus, beatitudo nostra
in eius visione augeatur.Namet animam vel spiritum quemlibet intelligendo non
aequaliter omnes intelligimus, quamvis tales incorporeae naturae partes in suae
essentiae quantitate non habere dicantur. Et cum corpus quodlibet vel aliqua
pars eius ab aliquibus simul aspicitur, melius tamen ab uno quam ab alio
videtur, et iuxta naturam aliquam corporis illius melius ab isto quam ab alio
homine ipsum cognoscitur et perfectius intelligitur; et cum eadem res sit
intellecta, non tamen aequaliter est intellecta. Sic et divinam essentiam, quae
omnino indivisibilis est, licet omnes intelligendo videant, non tamen aequaliter
eius naturam percipiunt. Sic Deus huic perfectius ac melius quam illi sui
notitiam pro meritis impertit ac se amplius manifestat. Potest quippe
contingere, ut, cum omnia sciat iste, quae ille, melius tamen ac perfectius
singula sciat iste quam ille; et cum tot res ab isto quam ab illo sciantur, non
tamen tot de eisdem rebus scientias habet unus quot alter aut non tam bene
sciat eadem.
234 Philosophus: Numquid illam visionem Dei, in qua
beatitudo vera consistit, angeli, quos lapsos dicitis, numquam habuerunt vel
saltem ille inter eos praecipuus, qui ceterorum comparatione Lucifero est
comparatus?
235 Christianus: Nequaquam utique habuisse credendum est,
nec aliquis eorum, qui corruit, nec illi etiam, qui non corruerunt, donec post
aliorum lapsum hanc visionem, per quam simul et beati fierent et confirmati, ne
amplius cadere possent, in remunerationem suae humilitatis acceperint. Omnes quippe angeli
sicut et homines tales creati sunt, ut et bene agere possent et male. Alioquin hi, qui non peccaverunt, de hoc ipso, quod
ceteris peccando non consenserunt, meritum non haberent. Quod autem Lucifero
cuiusdam excellentiae praerogativa comparata est, non tam ex beatitudine quam
ex scientiae perspicacitate factum est, eo videlicet, quod scientiae luce
praestantior ceteris ad quaslibet rerum naturas intelligendas subtilior
conditus esset. Quod quidem in se considerans ex ipsa scientiae suae
magnitudine, qua se ceteris praelatum vidit, inflatus intumuit et maiora, quam
possit sperare, praesumpsit, ut videlicet, quia se ceteris praelatum novit, se
fieri aequalem Deo aestimaret et ut ipse videlicet sicut Deus regnum obtineret.
Unde quo se altius erexit per superbiam, eo deterius corruit per culpam.
236 Philosophus: Illud quoque, obsecro, definias, utrum hoc
hominis summum bonum, illam dico videlicet summam Dei dilectionem, quam ex
visione Dei homo percipit, accidens hominis dicenda sit, et iterum accidens
dici conveniat summum substantiae bonum, tamquam ipsum subiectae substantiae
sit praeferendum.
237 Christianus: Cum accidentia eisque subiectas
substantias distinguens ad philosophicae verba doctrinae converteris, ea
tantum, quae vitae terrenae, non coelestis sunt, metiris: haec quippe
disciplina saecularis et terrena his tantum documentis contenta exstitit, quae
ad praesentis vitae statum accommodata sunt nec ad illius futurae vitae
qualitatem, in qua nec verba ista nec ulla hominum necessaria est doctrina;
artium suarum regulas applicaverunt, cum rerum investigaverunt naturas, sed
sicut scriptum est: Qui de terra est, de terra loquitur. Si ergo ad illud
coelestis vitae fastigium conscendere niteris, quae omnem terrenam longe
transcendit disciplinam, ne plurimum innitaris terrenae prophetiae regulis,
quibus nec adhuc ad plenum comprehendi ac definiri terrena potuerunt, nedum
coelestia.
238 Utrum autem dilectio illa, quae in coelesti vita
habenda dicitur, accidens sit an qualiscumque qualitas, nihil utilitatis affert
definire, quae nisi experimento sui vere cognosci non potest, cum omnem
terrenae scientiae sensum longe transcendat. Quid autem ad beatitudinem refert,
utrum eam accidens an substantiam sive neutrum esse ponamus, cum quidquid
dicamus vel arbitremur, ipsa ideo non mutetur vel beatitudinem nostram minuat?
Ac si, quae de accidentibus et substantialibus formis philosophi vestri
dixerunt, diligenter consideres, nec substantialem illam nobis videbis, quae
non inest omnibus, nec accidentalem, quae, postquam adfuerit, abesse non
potest. Unde accidens etiam vestra opinio describit, quod adesse potest et
abesse. Quid etiam impedit, si illam quoque dilectionem ibi futuram, sicut et
praesentem, quam habemus hic, accidens concedamus?
239 Quamvis enim nostra substantia quolibet accidenti suo
melior censeatur aut dignior, summum tamen hominis bonum id non incongrue
dicendum videtur, quod ipsum hominem participatione sui optimum reddit atque
dignissimum, atque, ut verius ac probabilius loquamur, ipsum Deum, qui solus
proprie et absolute summum bonum dicitur, summum etiam hominis bonum esse
constituamus.
240 Cuius videlicet illa, quam diximus, visionis suae
participatione, qua fruimur, efficimur vere beati. Ex quo ipso quippe, quem in
ipso videmus, ad nos eius illa summa dilectio manat, ideoque rectius ipse, qui
ab alio non est et nos ita beatos efficit, summum hominis dicendus est bonum.
241
Philosophus: Placet utique illa de summo bono sententia, quae nec philosophiae
nostrae est ignota. Sed si haec, ut dicitis, visio Dei, quae beatos efficit,
oculis tantum mentis, non corporis pater, quid necesse est sanctis animabus, ut
dicitis, corpora sua tandem resumere, quasi per hoc earum gloria vel beatitudo
sit auge nda? Cum enim, ut dicitis, mensura, quae hominis, quae et angeli, quid
ad beatitudinem vestram resumptio prodest corporum, quae, cum angelis desint,
nequaquam tamen eorum praepediunt vel minuunt beatitudinem?
242 Christianus: Omnium, quae Deus agit, non tam ad
beatitudinem nostram quam ad gloriam suam convertit, ut illa, quae nonnullis
nociva sunt. Unde Salomon: Propter semetipsum omnia creavit Deus, impium quoque
ad diem malum.
243 Ipsa quoque etiam poena impii, qua eius iniquitatem
Deus punit, iustitiam Dei commendat et sic eum glorificat. Quamvis itaque
poneremus corporum illam resumptionem nihil sanctis animabus beatitudinis
conferre, non tamen eam censeamus superfluam, quae ad divinae potentiae laudem
plurimum valet. Quo enim illa prius
inferiora et passioni cognovimus obnoxia, tanto postmodum magis Deum
glorificandum ostendent; et cum sic ea videlicet solidata et indissolubilia
videbimus facta, ut nulla ex eis passio nobis provenire, nulla in eis dissolutio
possit contingere. Hinc etiam nonnihil beatitudinis animae videntur contrahere,
quia, quo amplius divinae potentiae magnitudinem experientur, amplius eum
diligere et beatiores esse non sunt denegandae.
244 Philosophus: Illud quoque, obsecro, dilucides, utrum
illa Dei visio, in qua beatitudo consistit, aliqua loci differentia vel augeri
possit vel minui, an ipsa in omnibus locis exhiberi omnibus queat, vel si
certus ei aliquis deputatus sit locus, quo scilicet omnes necesse sit pervenire,
qui illa fruituri sunt visione?
245 Christianus: Qui Deum ubique per potentiae suae
magnitudinem non dubitant esse, sed ita ei omnia loca praesentia credunt, ut in
omnibus, quaecumque velit, agere possit et tam ipsa loca quam omnia in illis
eius operatione vel gerantur vel disponantur, nequaquam ista quaestione movendi
sunt. Ipse quippe est, qui sic nunc quoque sine positione locali sicut ante
tempora consistens non tam in loco esse dicendus est, qui nullatenus localis
est, quam in se cuncta concludere loca, ipsos etiam, ut scriptum est, coelos
palmo suo continens. Qui enim ante omnia sine loco exstitit, nec sibi
postmodum, sed nobis loca fabricavit, cuius nec minui nec augeri beatitudo
potest nec ullam percipere variationem, nullam prorecto nunc quoque, sicut nec
ante, positionem habet localem, cuius omnino simplex et incorporea perseverat
aeternitas. Cum igitur nusquam sit localiter, id est positione locali
conclusus, ubique tamen, id est tare in omnibus locis quam circa omnia loca per
operationis potentiam esse dicitur. Etenim in omnibus locis nulla nisi eo
disponente geruntur, et sic ei loca cuncta praesentia sibi vel ipse illis, ut,
quodcumque velit, ibi fieri necesse sit, et sic ubique, ut dictum est, per
potentiae suae magnitudinem esse dicitur. Unde ipsemet per prophetam loquitur:
Coelum et terram ego impleo. Et Psalmista nusquam irati potentiam se effugere
posse considerans dicebat: Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? Si
ascendero in coelum, tu illic es, si descendero ad infernum, ades, etc.
246 Sicut autem in omnibus locis vel intra omnia per
potentiae suae operationem vel dispositionem dicitur esse, quia videlicet
cuncta ibi vel disponi per eum necesse est, sic etiam ipsa loca concludens circa
ea nihilominus asseritur esse, hoc est, sic ea in sua potestate habere, ut
nihil in eis sine ipso vel eius dispositione fieri possit. Cum itaque per
potentiam suam, ut dictum est, tam intra omnia quam extra Deus sit et omnia,
quantumcumque solida sint, propria virtute penetret, quis eum locus impediat,
ne, ubicumque velit, omnibus aeque suam impertire notitiam possit? Eo quippe
modo, quo locis omnibus inesse vel praeesse per potentiam, non per localem
positionem dicitur, ubique sui notitiam, quibuscumque voluerit, habet
impertire; nec summa et spiritualis virtus, cui omnia sunt pervia loca, quae
sunt, aliqua soliditate vel qualitate praepediri potest.
247 Quippe cum claritas solis solidissimum vitrum sic
penetret, ut per ipsum quoque suam nobis illuminationem infundat, et corpora
nostra post resurrectionem tantae subtilitatis fore credamus, ut iam eis quodam
modo spiritualibus factis nulla possit obstare materia, unde et Dominicum
corpus, quod adhuc mortale clauso utero natum fuerat, post resurrectionem iam
immortale et impassibile clausis ianuis ad discipulos intravit. Multo ergo
magis summam illam divinae claritatis visionem nullo praepediri posse obstaculo
vel loci propinquitate ad illuminandum adiuvari credendum est.
248 Namet ignem, qui ceteris subtilior est elementis, inde
non recipere sectionem dicitis, quia nullo interposito corpore partes eius
dividi non queant. Multo autem minus spiritualis substantia, quae longe omni
corpore subtilior est, corporeo praepeditur obstaculo. Cum vero divinitas
tantae subtilitatis sit, ut in eius comparatione quaelibet aliae naturae
corporea censeantur et ipsa sola respectu aliarum incorporea iudicetur, quomodo
summa eius claritas, quae cuncta cognoscendo considerat, obstaculum habeat? Qua
etiam, qui fruuntur, cum videntem omnia videant, quidquid eos scire conveniat,
quantumcumque remotum non ignorant. Alioquin paradiso fruentes tormenta inferni
non conspicerent, ut eo amplius Deum diligant, quo per eius gratiam graviora se
evasisse viderint. Quem quidem paradisum in ipsa visione Dei ubique consistere
Dominus lesus patenter insinuat, dum ipso die, quo eius anima in carne passa
descendit ad inferos, ut inde suos liberaret, latroni eum confesso ait: Amen
dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.
249 A quo quidem paradiso ne tunc etiam anima Christi
extranea exstitit, cum, ut dictum est, ad inferos descendit. Iuxta itaque hanc
fidem nostram et rationem manifestam, quocumque loco fidelis sit anima, quia
ubique praesentem, ut dictum est, reperit Deum et quoniam nullo impeditur
obstaculo, ubique in sua aeque perseverat beatitudine, quam videlicet ex
visione Dei nobis per eum infusa, non ex nostris viribus apprehensa
consequimur. Quippe nec ad corporalis solis apprehendendam claritatem conscendimus,
sed ipsa se nobis infundit, ut ea fruamur. Ita
et nos tam Deo quam ipse nobis appropinquat tamquam desuper claritatem suam
nobis et amoris sui calorem infundens, ad quem etiam nusquam localiter
consistentem, si quo modo propinquare dicimur, non id locis, sed meritis fieri
est intelligendum, dum ei videlicet quantum similiores in bono efficimur vel
eius amplius voluntati concordamus, sic e contrario ab eo recedere intelligendi
sumus. Quod venerabilis doctor Augustinus et doctrinarum quoque vestrarum
peritissimus diligenter aperiens: "Deo", inquit, "qui ubique
est, non locis, sed moribus aut propinqui aut remoti sumus." Unde cum post
resurrectionem tantae facilitatis corpora sanctorum futura sint, ut, ubicumque
velint animae, ipsa statim esse credantur, nullus tamen eorum recessus visionem
Dei praepediet, quominus animae sint beatae, nec ulla loci qualitas poenalis
esse his poterit, in quibus nihil puniendum erit, sicut nec ante peccatum
primis hominibus quidquam potuerat esse nocivum. Unde et cum sancti angeli ad
nos missi iussa Dei exsequuntur, nequaquam loci aliqua qualitate vel intervallo
eius visione, qua beati sunt, privantur seu inaniuntur. Nec daemones in aere
commorantes, unde et volucres coeli dicuntur, quamvis positione loci superiores
nobis esse videantur, non ideo tamen ad Deum, qui propriae dignitate naturae
cunctis superior est naturis, amplius quam nos appropinquare dicendi sunt.
250 Unde Satan veniens inter filios Dei et stans in
conspectu Domini et ad eum mutuo loquens, sicut in libro Iob conscriptum est,
nequaquam hoc adventu suo a sua relaxatur miseria, ut beatior fiat. Qui etiam
de coelis ceteris altior corruendo patenter ostendit nihil ad beatitudinem
conferre loci dignitatem. Non enim, quia inter filios Dei, hoc est inter
sanctos angelos, veniens in conspectu Dei astitit, in eius conspectum Dominus
venit, ut ab eo scilicet Dominus conspiciatur, cum ipse a Domino conspicitur,
quasi caecus in sole inter videntes assistens, non ab eis positione loci, sed
beneficio lucis dissidens. Quod enim agit in visione corporalis solis qualitas
corporum, hoc in visione spiritualis solis qualitas meritorum; et quemadmod um
hic nulla differentia consistit virtutum in qualitate corporum aut locorum, sic
nec ibi retributionum; et tanto mirabilior illa divinae gloriae visio, qua
beati fiunt, apparet, quanto amplius nulla loci qualitate vel diversitate ad
hoc impediri vel iuvari potest, cum in his etiam, qui etiam loco disiuncti non
sunt, sic agat, ut alios illuminando beatificet, alios in sua caecitate miseros
derelinquat, sicut et in hac vita per impertionem gratiae suae non desistit
agere.
251 Sic quippe Deus ubique per potentiam esse dicitur, ut
nihilominus alicubi per gratiam adesse, alicubi dicatur deesse. Quocumque
igitur modo vel adesse vel abesse seu advenire vel recedere divinitatis gratia
dicatur, non id localiter vel corporaliter fit, sed magis spiritualiter vel per
aliquam suae operationis efficaciam contingit. Si enim ubique localiter esset,
quo advenire localiter vel unde recedere posset?
252 Nonnumquam ad nos descendere dicitur vel per aliquod
gratiae suae beneficium nobis collatum vel per aliquam ex signo visibili
manifestationem sive, dum aliquid insolitum gerit in terra. Sic sol iste
descendere ad nos dicitur vel mundum ipsum implere non localiter, sed
efficaciter, id est non locali sui positione, sed illuminationis operatione.
253
Philosophus: Miror te rationibus tuis, quibus me arguere niteris, eas quoque
auctoritates ex Scripturis vestris proferre, quibus me non dubitas minime
cogendum esse.
254 Christianus: Propositum mihi est, sicut nosti, non me
tibi proprias inferre sententias, sed communem maiorum nostrorum tibi fidem seu
doctrinam aperire. Quae igitur testimonia
de nostris affero, non, ut per hoc cogaris, intendo, sed ut aliorum magis ista
intelligas esse quam me ipsum finxisse.
255 Philosophus: Certe nec istud improbo, si talis processerit
intentio. Sed nunc ad reliqua festinemus. Si ergo, ut asseris,tanta virtus est
divinae visionis, ut, ubicumque sint animae, participatione sui aeque illas
beatas efficere queat, cur, obsecro, regnum coelorum Deo et sanctis animabus
specialiter assignatur, ut in coelo scilicet praecipue dicuntur esse, quasi
beatius illic habeant esse? Quod etiam in tantum Christus vester proprio
exhibuit exemplo, ut in conspectu suorum corporaliter coelum ascenderit et
illic, ut scriptum est, ad dexteram Patris residens inde ad iudicium venturus
promittatur in aera ei obviam occurrentibus. Cur igitur divinae habitationi
nulla mundi regio nisi coelum deputetur, si ubique, ut dicitis, Deus existens
ubique beatitudine sua aeque fruatur et eius visionis claritas, quibuscumque
velit et ubicumque velit, sese, prout vult, pariter infundens aeque illos
ubique beatos efficiat nullo adminiculo, nulla loci qualitate vel propinquitate
ad hoc indigens, sed ex se penitus sufficiens? Cum, inquam, Dominus ubique per
potentiam existens et quasi in uno loco suae maiestatis mansionem concludens
dicat: Coelum mihi sedes est, et omnes tam Novi quam Veteris Testamenti
scriptores non aliam mundi partem nisi coelum eius habitationi deputent, non
immerito videri potest huius superioris loci serenitas ipsis vel nobis non
nihil conferre beatitudinis. Unde et per Isaiam ad huius beatitudinis
plenitudinem lux lunae sicut lux solis futura et lux solis septempliciter
promittitur tunc splendere et nova tam coeli quam terrae creatio, ut ipsa
quoque innovatione rerum nostra felicitas augeatur.
256 Christianus: Si prophetizare magis quam iudaizare in
littera nosses et, quae de Deo sub specie corporali dicuntur, non corporaliter
ad litteram, sed mystice per allegoriam intelligi scires, non ita, ut vulgus,
quae dicuntur, acciperes.
257 Cuius profecto si communem sequeris opinionem nec eorum
fidem tua transcendat intelligentia, qui nihil nisi corporeum vel admodum rei
corporeae mente concipiunt, in tantum utique dilaberis errorem, ut Deum
nullatenus nisi rem quandam corpoream et quibusdam partibus consistentem,
capite videlicet, manibus ac pedibus seu reliquis membris compositam
intelligere queas, maxime cum omnes fere humani corporis partes ei iuxta
similitudinem aliquam in Scripturis assignentur. Quis enim illitteratorum aut
simplicium hominum te audire sustineat, si Deum praedices nec oculos nec aures
habere nec cetera, quae nobis videntur necessaria membra? Statim quippe obiciet
eum nequaquam videre posse, qui oculos tales non habeat, similiter nec audire
nec operari, cui aures desint et manus. Sicut ergo haec omnia, quae corporis
sunt, nonnisi parabolice iudicas in Deo intelligenda, sic, quaecumque ad
corporalem loci positionem de divinitate dicuntur, non dubites accipienda. Cum
itaque Isaiam audis dicentem: Haec dicit Dominus. Coelum sedes mea et terra
scabellum pedum meorum. Quae est ista domus, quam aedificabitis mihi, et quis
est iste locus quietis meae? Omnia haec manus mea fecit, etc.
258 Sicut minime eum corporalem intelligis, sic nec eius
corporalem sedem coelum nec corporale scabellum pedum eius terram neque ullam
eius localem positionem intelligas, qua sedere aestimetur, magis quam cum eius
angeli thronus appellantur. Absit enim, ut eius maiestas aliquid infirmitatis
habeat, ut sede aliqua vel scabello sustentari egeat! Coeli ergo nomine et
terrae hoc loco bonae et malae distinguuntur animae, tamquam ex meritis suis
superiores et inferiores. Bonae itaque animae tamquam templum eius seu coelum
dicuntur iuxta illud Psalmistae: Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo
sedes eius, eo, quod ipsis, qui sunt meritis celsiores, praesideat et quasi in
propria domo et templo sibi sanctificato per gratiam inhabitet. Carnales vero
animas, quae videlicet terrenis et infimis inhiant desideriis, quasi scabellum
pedibus conculcat, quia eos, quos despicit, nec ad se misericorditer attollit,
tamquam inferius derelictos premit et conculcando conterit et quasi in pulverem
dissolutum redigit. Cum ergo inquit Dominus, qui in manu factis non habitat:
ita excellentem in sanctis animabus habitem sedem et tanto despectui carnales
et terrenos habeam homines, cur mihi terreni aedificii quasi necessariam
construere domum quaeritis et non potius apud vosmetipsos domum mihi
spiritualem aedificatis? Alioquin cassa est significatio templi visibilis, si
invisibile desit. Cum itaque coelum vel regnum coelorum futuram beatitudinem
audis appellari, sublimitatem futurae vitae magis quam corporalem coeli
positionem intellige! Quam etiam nonnunquam nomine terrae propter stabilitatem
eius sicut et nomine coeli propter ipsius dignitatem constat designari. Unde et
Psalmista: Credo videre bona Domini in terra viventium; et per Ezechielem ipse
Dominus post resurrectionem electis suis futuram beatitudinem promittens: Ecce
ego, inquit, aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulturis vestris,
populus meus: et inducam vos in terram Israel, et requiescere vos faciam super
humum vestram.
259 Quod autem Dominus noster Christus corporales coelos
corporaliter et visibiliter ascendit, non eius gloriae, in quo plenitudo
divinitatis corporaliter inhabitat, sed fidei nostrae profuit. Qui ergo prius
clausis ianuis ad discipulos intrando resuscitandorum corporum subtilitatem,
qua videlicet cuncta penetrare queant, ex ipsa sua resurrectione monstraverat,
postmodum ipse in ascensione sua tantam ipsorum futuram levitatem exhibuit, ut
nulla terrenitatis mole, qua prius gravabantur, sicut scriptum est: Corpus quod
corrumpitur, aggravat animam, quoquam ulterius praepediantur ascendere, sed,
quocumque animae velint, sine ulla difficultate statim eo transferri.
260 Quod tamen ad dexteram Patris sursum conscendisse
memoratur, sicut nec dextra patris intelligitur corporalis, ita nec ista
sessio, qua ipse Pater sedeat, est localis positio, sed per hoc pariter cum
Patre dominandi potestas et aequalis dignitas exprimitur, cum ei collateraliter
a dexteris consedisse dicitur, quod quidem sedere ad dexteram cum corporaliter
ad litteram stare non possit, id quoque, quod de corporali eius ascensione
praemittitur, quamvis in re ita corporaliter sit factum, quendam tamen eius
ascensum in mentibus fidelium meliorem designat. De quo videlicet ascensu ipse
ad Mariam iam antea dixerat: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem
meum. Tunc enim tamquam in nube ab oculis hominum sustollitur Christu s ad
coelum, ut ad dexteram Patris resideat, quando praedicatione sanctorum ab
aspectu praesentis et laboriosae vitae subtractus praedicatur ita in gloria
sublimatus, ut Patri corregnando pariter universis imperet et tamquam
coaequalis substantia vel Filius aeque dominetur omnibus.
261 Quod vero de splendore lunae vel solis multiplicando
subiecisti, tamquam id corporaliter fieri ad futuram beatitudinem attineat,
facile est tam ex auctoritate ipsius prophetae, qui illud dixit, quam ex
ratione manifesta refelli. Dominus quippe postmodum per eundem Isaiam ad
Hierosolymam loquens et ei futurae vitae claritatem promittens ait: Non erit
tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, sed
erit Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam. Non occidet
ultra sol tuus et luna tua non minuetur tibi. Sed Dominus erit tibi in lucem
sempiternam et complebuntur dies luctus tui: populus autem tuus omnes iusti
hereditabunt terram, etc.
262 Quae est ista
terra ab his, qui in perpetuum iusti sint, hereditanda et praesentia divinae
claritatis, tamquam sole, qui numquam occidat, illuminanda nisi illa futurae
beatitudinis aeternitas? Quae profecto claritas, cum tanta sit, ut nullo ad
illuminandum egeat adiumento, recte sol iste amplius illuminandi officium
amittere dicitur, postquam videlicet non iam animales, sed spirituales effecti
illud experiemur, quod praemissum est: mensura hominis, quae et angeli. Quis
denique ignoret minora luminaria maioribus apposita ex praevalenti luce statim
obtenebrari aut vigorem perdere illuminandi? Quod igitur officium illuminandi
lux ibi corporea possit habere, ubi divinae claritatis praesentia sic
illuminabit abscondita tenebrarum, ut ipsa etiam manifester consilia cordium? Videmus nunc,
inquit Apostolus, per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut
cognitus sum.
263 Tum quippe perfecte, tunc verissime cuncta cognoscentur
a nobis sicut ab angelis per oculos cordis, ubi omnium sensuum, omnium
administrationum cessabunt officia, cum erit Deus omnia in omnibus. Eius quippe
visio sic omnibus nostris per omnia satisfaciet desideriis, ut ipsa per se
omnia nobis conferat, quae verae beatitudini sunt necessaria. Ipsa illa divinae
maiestatis visio nobis erit lux indeficiens, sanctitas summa, quies perpetua,
pax omnem sensum exsuperans, omne denique bonum, omnis virtus, omne gaudium.
Cum itaque Deus erit omnia in omnibus, constat tunc, ut idem Apostolus dicit,
omnem evacuari principatum et potestatem, cum iam videlicet sola illa per
semetipsam principabitur potestas, quae omnia, ut dictum est, bona per suae
visionem praesentiae omnibus electis ministrat. Nullus iam nobis principatus
angelicus vel humanus in administratione aliqua, nulla potestas in aliquo
regimine praeerit, quia nihil deesse poterit, ubi omnia in omnibus Deus erit,
ubi, cum aderit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est. Nihil
quippe nunc nobis nisi ex parte aliqua proficit, nihil ad omnia nobis
necessaria conferre sufficit. Quidquid nobis nunc ad doctrinam vel ad aliquam
virtutem vel ad aliquam proficit administrationem, imperfecte agit, quia solus
est Deus, qui omnia possit. Cessabunt itaque, quaecumque imperfecte aguntur,
cum ille per se suffecerit, qui omnia potest. Quod itaque ibi oculos carnis
cum ceteris corporis membris resumpturi sumus, non utique flet propter officia
eorum, quibus egeamus, sed ad glorificandum Deum, ut praefati sumus. In quibus videlicet eius potentiam tanto amplius
experiemur, quanto illa in officiis suis, si opus esset, peragendis validiora
esse sentiemus et longe fortiorem ac meliorem consecuta statum esse viderimus.
264 Quod si etiam de luce
solis ac lunae multiplicanda corporaliter, non mystice tantum accipiamus, ad
gloriam Conditoris potius quam ad officii sui necessitatem referendum est,
sicut et universus mundi status in melius est commutandus, quod etiam
coelestium luminarium adiumento vel commutatione mundi manifeste Deus nobis
innotescet; id, quod ante minus habebant, non ex impotentia Conditoris
exstitisse, sed pro vitae suae mortalis et infirmae necessitudine, quae
nequaquam talia vel tanta ferre posset nec etiam tantis uti beneficiis digna
esset. Mystice tamen intelligi facile est lunam tunc ut solem fulgere, id est
Ecclesiam electorum sicut et eius solem Deum indeficientem lucem habere et
tamen ipsum eius solem tunc quoque ira lucem ipsius lunae transcendere, ut in
ipso solo lucis sit perfectio, quae septenario designatur numero.
265 Philosophus: Quantum video, si haec ita se habent, ut
dicitis, multa fidei vestrae Deus videtur debere, cuius in omnibus maxime
gloriam praedicatis. Restat autem nunc, ut quid de inferis etiam sit
sentiendum, diligenter aperias. Sicut enim summum hominis bonum eo amplius est
appetendum, quo magis cognitum; ita e contrario summum malum eo magis erit
vitandum, quo minus fuerit ignotum.
266
Christianus:
Hinc quippe apud nos sicut et apud vos diversa olim exstitit opinio. Alii quippe infernum corporalem quendam locum sub
terris existimant, qui ex ipsa locali quoque positione, quae inferior sit
ceteris mundi partibus, dicatur infernus; alii quoque non tam corporale
tormentum quam spirituale arbitrantur infernum, ut quemadmodum nomine coeli,
quae superior est pars mundi, summam animarum beatitudinem distinguimus, ita
nomine inferni summam miseriam, quae tanto inferius iacere perhibetur, quanto
ab illa summa beatitudine amplius distare cognoscitur et ei amplius contraria
videtur. Sicut enim, quod melius est, per excellentiam suae dignitatis dicitur
altum, ita e contrario, quod peius est, per abiectionem sui dicitur infimum.
Multa quippe de poenis inferni tam Vetus quam Novum Testamentum narrat, quae
nequaquam ad litteram accipi posse videntur. Quid est enim ad litteram, quod de
iustis et impiis Dominus per Isaiam ait: Et egredientur, et videbunt cadavera
eorum qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur et ignis eorum non
exstinguetur.
267 Quis est sanctorum corporalis egressus, ut poenas
impiorum videant, aut qui vermes sunt corporales in corporibus reproborum, quae
omnibus integra membris sicut et sanctorum corpora sunt resurrectura? Quae ibi
erit corrosio vermium, ubi omnium pariter immortalitas absque ullo defectu erit
corporum? Sed et quod Dominus de divite et Lazaro defunctis in Evangelio refert:
Quomodo ad litteram stare potest, quippe cum corporalem sepulturam non inferno
anima illa divitis habere queat? Aut quis sit ille corporalis Abrahae sinus,
quo anima Lazari refertur ab angelis deferri, quam ibi linguam anima divitis
habeat, vel quem digitum habeat anima Lazari, aut quae est ibi corporalis aqua,
cuius stilla linguae ardentis infusa incendium eius exstinguere possit aut
minuere? Unde cum haec iuxta litteram nequaquam in animabus iam exutis carne
contingere queant, sicut nec illud, quod alibi dicitur: Ligatis manibus et
pedibus mittite eum in tenebras exteriores. Ibi
erit fletus et stridor dentium.
268 Tam ex Veteri quam ex Novo Testamento innui videtur ea,
quae de inferno dixerunt, mystice magis quam corporaliter accipi debere; ut
videlicet, sicut ille Abrahae sinus, quo suscepta est anima Lazari, spiritualis
est, non corporalis intelligendus, ira et infernus spiritualis ille cruciatus,
quo anima divitis sepulta memoratur. Quamdiu enim animae corporibus carent, quo
ferri localiter aut moveri vel quasi corporis ambitu coerceri possint, quae
nullatenus locales sunt omnique corpore propria natura longe subtiliores
existunt, aut quae sit vis elementorum corporea, tam videlicet ignis quam
ceterorum, quae ipsas sine corporibus contingere vel cruciare possit, non
facile disseri aut intelligi potest. Unde et daemones post lapsum, ut
corporaliter etiam pari possint, in quaedam devoluti aeria corpora dicuntur,
quae quasi carcerem acceperunt. Hinc et aeriae dicti sunt potestates, quod
videlicet in illo plurimum possint elemento, cui sint incorporatae, sicut et
terrenae potestates vocati sunt homines, qui in terris principantur. Sin autem
vermes animarum quandam earum interiorem corrosionem, qua de conscientia sua,
desperatione veniae et futurae poenae augmento iam cruciantur, ac postmodum
ignem, quo resumptis corporibus cruciabuntur, intellexisse propheta dicatur,
facile est tam spirituale quam corporale tormentum definiri infernum,
comparatione scilicet aliarum poenarum, his tamquam infimis vel extremis ita
vocatis, sive sub terris sive alibi dicantur exerceri.
269 Cum enim terras super aquas fundatas esse constat,
quomodo sub terris corporeus aliquis ignis esse dicetur, nisi forte "sub
terris" intelligatur quaecumque terrae profunditas post hanc, in qua
sumus, terrae superficiere? Sed rursum: cum infinitus reproborum numerus et
iuxta Veritatis assertionem parvus sit electorum futurus, non facile fortassis
recipietur tantum alicubi terrae sinum haberi, qui tot corpora capere possit.
Unde si cuidam videatur tantam divini iudicii potentiam esse, ut in omnibus
aeque locis, quos voluerit, punire possit nihilque ad poenam sicut nec ad
gloriam referre qualitates locorum, non dubito id tanto faciliorem assensum
invenire, quanto amplius et divinam potentiam videtur commendare et rationi
magis propinquare. Ut enim communem fere omnium sequamur opinionem, qui in
eodem igne positos, alios magis, alios minus, pro meritis suis non pro
quantitate incendii cruciari dicunt, non video, qualiter eiusdem ignis tanta
moderatio per divinam potentiam in poena fieri possit et non potius diversis
locis positos diversis affligere queat tormentis, vel quoslibet etiam,
ubicumque sint, quibuscumque velit, torquere poenis et omnia eis in quaslibet
poenas elementa convertere, sicut scriptum est: Pugnabit pro Deo contra
insensatos orbis terrarum.
270 Namet iuxta eorum existimationem in ipso aethereo
coelo, ubi quo purior tanto acutior et vehementior ardet ignis et splendet,
absque laesione ulla beatorum corpora communis fides asserit permanere et hoc
eis post resurrectionem ad gloriam collatum esse, quod antea nullatenus nostra
sustinere infirmitas possit. Sic quippe et sanos oculos lux recreat et infirmos gravat.
Quis etiam quotidie tam diversas animalium non experiat naturas, ut, quod
aliorum vitam construat, aliorum exstinguat et corporum diversa complexione,
quod uni proficiat, alteri obsit, tam animatis scilicet quam inanimatis. Homines sub aqua, pisces sub divo moriuntur.
Salamandrias in igne vivere constat, qui maturum ceteris animantibus affert
interitum. Venenum vita est serpentis, mors hominis, et eadem aliis animantibus
gustum praebent necessarium, aliis mortiferum. Nihil omnino est, quod omnibus possit
convenire naturis. Qui ex eodem utero, ex eodem patre geniti processerunt,
nequaquam iisdem vivunt moribus nec iisdem pariter rebus oblectantur vel
offenduntur nec in eodem aestu vel gelu consistentes pariter cruciantur. Non haec profecto diversitas passionum ex qualitate
punientium, sed punitorum provenit. Quid itaque mirum, si resuscitata corpora
pro meritis cuiusque vel eodem loco vel diversis consistentia sic divinae
potentiae iustitia moderetur ad poenam, ut ubicumque omnia illis aeque poenalia
sint? Quod utique file diligenter attendebat, qui vindictam Dei nusquam se
effugere posse fatebatur, dicens: Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua
fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades.
271 Denique quis malorum hominum animas in inferno plus
cruciari censeat quam spirituales nequitias in aere consistentes sua aeque
tormenta secum ubicumque circumferentes? Quas utique tanto maiore tormento
dignas esse certum est, quanto nequiores esse minime dubitantur; quis eodem
modo neget animas impiorum in corporibus resumptis, quocumque loco moveantur,
sua secum tormenta gestare, etsi nihil exterius inferatur tormenti? Multas
quippe passiones animae adhuc in corpore manenti vel extrinsecus inferri vel
intrinsecus ex aliqua perturbatione vel corporis inaequalitate videmus, quae
semel habitae nulla possint auferri loci permutatione. Ut enim ceteras omittam
passiones, quid valet ad remedium poenae, quo loco nunc constituas morientem
vel maxima passione laborantem, si minime illa passio lenienda sit ex loco?
272 Aut cum modo nobis morientibus, ut beatus meminit
Augustinus,tantasit in corpore passio mortis, ut propter hanc ipsum relinquere
anima compellatur, quis in corporibus resumptis et iam immortalibus factis hanc
passionem, qua hic moriendo dissolvimur, si ibi perpetua ruerit, ad damnationem
satis esse non censeat, vel si qua forte alia possit esse maior nullo
extrinsecus tormento adiuncto?
273 Quid enim magis iustitiae convenit, quam quod ipsa
praecipue corpora sua resumant animae ad tormentum, quibus maie usae sint ad
oblectamentum? Tantam vero in dissolutione mortis passionem esse certum est, ut
pro quovis peccato, irrogata quamvis sit brevissima, ad purgationem tamen eius,
quod non aeterna damnatione dignum fuerit, sufficere credatur, unde, ut beatus
asserit Hieronymus, illa est prophetae sententia: Non iudicabit bis Dominus in
id ipsum, et non consurget duplex tribulatio.
274 Legimus et nonnullas defunctorum animas damnatas
noluisse reddi vitae praesenti, ut bene operando salvarentur, si eam rursum
morte interveniente finire cogerentur. Scriptum esse alibi reperimus quasdam
sanctorum morientium animas timore poenae dissolutionis suae tempore ad paratam
sibi beatitudinem egredi prorsus refugere, donec eas Dominus iussisset ab
angelis suscipi sine dolore. Ex quo liquidum est, quanta sit huius mortis
passio, cuius, ut diximus, metu alius ad salutem redire noluit, alius ad
beatitudinem egredi trepidavit. Et hanc tamen omnino passionem auferre,
quibuscumque voluerit, divinae constat esse potentiae, sicut et praedictus
asserit doctor dicens Ioannem apostolum tam a dolore mortis quam a corruptione
carnis alienum fuisse. Qui ergo in morte passionem mortis sic omnino auferre
potest, ubique cuicumque velit, multo facilius et eam, ubicumque velit,
conferre posse videtur. Pronior quippe est natura passibilis, ut poenam
incurrat, quam careat. Ex quibus omnibus liquere iam arbitror nihil ad poenam
damnatorum loci qualitatem referre, sicut nec ad gloriam beatorum, sed hoc sit
in inferno cruciari vel perpetuo igni tradi, quod illis summis poenis torqueri;
quae inde praecipue igni comparantur, quod huius elementi cruciatus acrior
videtur. Id quoque plurimum divinae potentiae gloriam commendare videtur, si in
omnibus aeque locis et damnationis poenam et beatitudinis gloriam ipse
largiatur, qui ubique per potentiam deesse non dubitatur.
275
Philosophus:
Aeque, ut video, poenam damnatorum sicut et gloriam electorum ad divinae
potentiae laudem convertere studes, ut in summis etiam malis magna eius bona
praedices.
276 Christianus: Et sic certe convenit, quia nulla eius
sunt opera nisi magnifica et admiratione plena. Superfluum autem censeo, quibus
in locis haec contingant, definire, dummodo haec adipisci possumus aut vitare.
277 Philosophus: Et hinc equidem adhuc sermo est, ut tam
summo bono nostro quam summo malo, ut tibi visum est, descriptis, iuxta
propositum nostrum, quibus ad ea pertingitur viis, non minus diligenter
aperias, ut eo melius has tenere vel illas vitare possimus, quo amplius eas
noverimus. Sed quia, quid summum bonum
sit vel summum malum, nondum videtur satis intellegi posse, ut primo determinatum
sit, quid bonum vel malum generaliter sit dicendum, id quoque, si vales, te
definire desidero. Multas quippe harum species cognoscimus. Sed tamen, in quo
bonae vel malae res dicendae sint, non satis intelligere vel disserere
sufficimus. Nostri quippe auctores, qui dicunt alia bona, alia mala, alia
indifferentia, nullis haec definitionibus distinxerunt, sed quibusdam exemplis
ad eorum demonstrationem contenti sunt.
278 Christianus: Quantum aestimo, difficile definiri ea
censuerunt, quorum nomina vix umquam in una significatione consistere videntur.
Quippe cum dicitur: bonus homo vel bonus faber aut bonus equus et similia, quis
nesciat hoc nomen "bonus" ex adiunctis diversum mutuare sensum;
hominem quippe bonum ex moribus dicimus, fabrum ex scientia, equum ex viribus
et velocitate, vel quae ad usum eius pertinent. Adeo autem ex adiunctis boni
significatio variatur, ut etiam cum nominibus vitiorum ipsum iungere non
vereamur, dicentes scilicet bonum vel optimum furem, eo quod in hac malitia
peragenda sit callidus vel astutus. Nec solum ad res ipsas, verum etiam ad ea,
quae de rebus dicuntur, hoc est ad ipsa propositionum dicta, sic nonnumquam
boni vocabulum applicamus, ut etiam dicamus, quia bonum est malum esse, quamvis
minime concedamus bonum malum esse. Aliud quippe est dicere: malum est bonum,
quod omnino falsum est, aliud dicere: malum esse bonum est, quod minime
negandum est. Quid itaque mirum, si et nos sicut et illi horum significationem,
quae ita inconstans est, definire non sufficiamus?
279 Quantum tamen mihi nunc occurrit, bonum simpliciter, id
est bonam rem dici arbitror, quae, cum alicui usui sit apta, nullius commodum
vel dignitatem per eam impediri necesse est. E contrario malam rem vocari
credo, per quam alterum horum conferri necesse est. Indifferens vero, id est
rem, quae neque bona est neque mala, illam arbitror, per cuius existentiam nec
ulla bona deferri nec impediri necesse est, sicut est fortuita motio digiti vel
quaecumque actiones huiusmodi. Non enim actiones bonae vel malae nisi secundum
intentionis radicem iudicantur, sed omnes ex se indifferentes sunt; et, si
diligenter inspiciamus, nihil ad meritum conferunt, quae nequaquam ex se bonae
sunt aut malae, cum ipsae videlicet tam reprobis quam electis aeque conveniant.
280 Philosophus: Hic paululum nobis standum arbitror atque
immorandum, si forte, quae dixisti, pro definitionibus stare possint.
281 Christianus: Difficillimum equidem est omnia propriis
definitionibus sic circumscribere, ut ab omnibus aliis ea separari queant,
maxime nunc, cum nobis ad definitiones excogitandas mora temporis non
concedatur. Pleraque nominum, quibus rebus conveniant, ex rationis usu
didicimus. Quae vero sit sententia eorum vel intelligentia, minime assignare
sufficimus. Multa etiam reperimus, quorum nec nominationem sicut nec sententias
definitione possumus terminare. Etsi enim rerum naturas non ignoremus, earum
tamen vocabula in usu non sunt et saepe promptior est mens ad intelligendum,
quam lingua sit ad proferendum vel ad ea, quae sentimus, disserendum. Ecce:
omnes ex usu quotidiani sermonis cognoscimus, quae res appellantur lapides.
Quae tamen sunt lapidis propriae differentiae, aut quae sit huius speciei
proprietas nullo adhuc, credo, valeamus assignare vocabulo, quo lapidis aliqua
distinctio seu descriptio perfici possit. Nec id tibi mirabile videri debet, si
me in his deficere videas, ad quae nequaquam magnos illos vestros doctores,
quos iactatis philosophos, suffecisse cognoscimus. Quae tamen potero, ad
obiectionem tuarum inquisitionum de his, quae promisi, respondere conabor.
282
Philosophus:
Et ratione satis et probatione, quae nunc dicis, videntur abundare. Sed revera, quae dicuntur, nisi intelligantur, frustra
proferuntur, nec docere alios possunt, nisi disseri queant. Nunc, si placet,
immo quia et sic consensisti, ipsa, quae dixisti, aliquantulum expedire te
volo.
283 Quare ergo, inquam, cum rem bonam definires, non visum
est sufficere, ut diceres, quae alicui apta est usui, hoc est alicui commoda
utilitati.
284 Christianus: Commune proverbium atque probabile vix
aliquod bonum esse, quod non noceat, et malum, quod non prosit. Verbi gratia:
Ecce iamdudum aliquis in bonis operibus se adeo exercuit, ut inde saepius
laudatus vel de suis confisus virtutibus in superbiam extollatur vel alius
invidia hinc accendatur. Sic itaque malum de bono constat provenire et
frequenter mali etiam bonum causam esse. Quippe vitia nostra vel peccata, quae
sunt proprie mala dicenda, nonnisi in anima vel bonis habent consistere
creaturis, nec nisi a bono surgere possit corruptio. Quis e contrario non
videat saepe homines post magnas peccatorum ruinas fortiores aut meliores per
humilitatem vel poenitentiam surgere, quam antea fuerint? Ipsam denique
poenitentiam peccati, quia mentis afflictio est nec cum beatitudine perfecta,
quia dolorem ingerit, convenire potest, malum esse potius quam bonum constat.
Et tamen hanc ad indulgentiam peccatorum nemo necessariam esse dubitat. Quis
etiam nesciat summam Dei bonitatem, quae nihil sine causa fieri permittit, adeo
mala quoque bene praeordinare et eis etiam optime uti: ut etiam sit bonum malum
esse, cum tamen malum nullatenus sit bonum? Sicut enim summa diaboli nequitia
ipsis etiam bonis saepe pessime utitur, ut videlicet ea in causas pessimorum
effectuum convertat, ac sic perea, quae bona sunt, quaedam pessima operetur,
ita e contrario vel e converso Deus agit ex ipsis videlicet malis bona multa
faciens provenire et eisdem saepe utens optime, quae file pessime molitur.
Quippe et tyrannus et principes eodem gladio male uti possunt et bene, ille
quidem ad violentiam, ille ad vindictam; et nulla, credo, sunt instrumenta, vel
quaecumque usibus nostris sunt commodata, quibus pro intentionum qualitate tam
male uti non possumus quam bene; ad quod scilicet nihil refert, quid fiat, sed
quo animo fiat. Unde et quilibet homo tam bonus quam perversus tam bonarum quam
malarum causae sunt rerum, et per eos tam bona quam mala esse contingit. Non
enim bonus homo a malo in eo dissidere videtur, quod id, quod bonum sit, facit,
sed potius, quod bene facit. Etsi enim nunc usus sermonis pro eodem habet bene
facere et bonum facere, vis tamen et proprietas locutionis non ita fortassis
sonat. Sicut enim "bonum" saepe dicitur, nec tamen "bene",
id est bona intentione, ita et bonum fieri posse videtur, cum tamen bene non
fiat. Saepe quippe contingit idem adversis fieri, ita ut pro eorum intentione
alius bene, alius male illud faciat. Veluti, si duo aliquem reum suspendant,
alter quidem eo solummodo, quod eum odit, alter vero, quia habeat hanc exercere
iustitiam; iusta haec suspensio ab isto iuste fit, quia recta intentione, ab
illo iniuste, quia non amore iustitiae, sed odii zelo vel irae. Nonnumquam
etiam mali homines vel ipse quoque diabolus in eodem facto ita Deo cooperari
dicuntur, ut idem tam a Deo quam ab illis fieri asseratur. Ecce: enim a Satan
ea, quae Iob possidebat, ablata videmus, et tamen haec a Deo sibi auferri Iob
ipse profitetur dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit.
285
Unde autem et ad illud veniamus, quod Christianorum mentes carius amplectuntur,
etsi tibi vel tui similibus ridiculum videatur. Traditio Domini Iesu in manus
Iudaeorum tam ab ipso Iesu quam a Deo Patre vel a Iuda traditore fieri
memoratur; nam et Pater Filium et Filius se ipsum et Iudas eundem tradidisse
dicitur, cum tamen in talibus vel diabolus vel Iudas id ipsum fecerit, quod
Deus. Et si forte ideo "bonum "
aliquod videantur fecisse, non tamen dicendi sunt "bene" fecisse. Aut
si fecerint id vel fieri voluerint, quod vult fieri Deus, vel eandem faciendo
aliquid voluntatem habeant, quam Deus habet, numquid ideo bene facere dicendi
sunt, quia scilicet faciunt, quod Deus vult fieri; aut ideo bonam habent
voluntatem, quia volunt id, quod Deus? Non utique! Etsi enim faciant vel facere
velint, quod Deus vult fieri, non tamen id faciunt vel facere volunt, quia
credant Deum id velle fieri; nec eadem intentio est in eodem facto illorum quae
Dei, et quamquam id velint, quod Deus, eadem illorum et Dei voluntas ideo dici
possit, quod idem volunt; mala tamen eorum voluntas est et bona Dei, cum
scilicet id diversis de causis velint fieri. Sic et cum eadem sit actio
diversorum, quia videlicet idem agunt, pro diversitate tamen intentionis actio
huius bona est et illius mala, quia, quamquam idem operentur, tamen bene hic,
ille male id ipsum facit.
286 Et (quod dictu mirabile est) nonnumquam etiam bona est
voluntas, cum quis vult ab altero malum fieri, quia id videlicet bona
intentione vult. Saepe namque Dominus per diabolum vel tyrannum aliquem
decrevit eos affligere, qui innocentes sunt vel qui illam afflictionem non
meruerunt, ad purgationem scilicet alicuius peccati eorum, qui affliguntur, vel
ad augmentum meriti sive ad exemplum aliis dandum vel quacumque causa
rationabili, quamvis nobis occulta. Unde et de eo, quod permittente Domino bene
diabolus egerat male, Iob meminit dicens: Sicut Domino placuit, ita factum est.
Quod, quam bene a Domino permissum esse non dubitet, referendo ei gratias
ostendit, cum addit: Si t nomen Domini benedictum. Liber quoque Regum tertius
spiritum mendacem ad decipiendum Achab impium docet a Domino missure fuisse.
287
Cum enim diceret Dominus: Quis decipiet Achab? Egressus spiritus mendax stetit
corum Domino, et ait: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus: In quo? Et
ille ait: Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Et
dixit Dominus: Decipies et praevalebis; egredere et fac ita. Quod quidem
Micheas propheta, cum coram ipso Achab exposuisset sibi revelatum fuisse,
adiecit: Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacem in ore omnium
prophetarum tuorum, qui hic sunt; et Dominus locutus est contra te malum. Sive
autem in sanctos sive in impios Dominus diabolum saevire permitrat, constat
profecto nec ipsum nisi bene permittere, quod bonum est permitti, nec illum
nisi male facere, quod tamen bonum est fieri, et cur fiat, rationabilem habet
causam, licet nobis incognitam. Ut enim ille magnus philosophus vester in
Timaeo suo meminit, cum Deum optime cuncta facere probaret: "Omne",
inquit, "quod gignitur ex aliqua causa gignitur necessaria. Nihil enim fit, cuius ortum non legitima causa et
ratio praecedat." In quo patenter ostenditur, quaecumque a quocumque
fiant, quia haec ex optima divinae providentiae dispensatione contingunt,
rationabiliter et bene sic ea provenire, sicut eveniunt, quia videlicet
rationabilem, cur fiant, habeant causam, quamvis is, qui ea facit, non
rationabiliter aut bene ipsa faciat, nec eam in his faciendis, quam Deus,
causam attendat. Cum itaque nihil nisi Deo permittente fieri constet, nihil
quippe eo invito vel resistente fieri possit, certumque insuper sit nequaquam
aliquid Deum sine causa permittere nihilque omnino nisi ratiohabiliter facere,
ut tam permissio eius quam actio rationabilis sit, profecto cum videat, cur
singula, quae fiunt, fieri permittat, cur et ipsa facienda sint, non ignoret,
etiamsi mala sint vel male fiant. Non enim bonum esset ea permitti, nisi bonum
esset ea fieri, nec perfecte bonus esset, qui, cum posset, non disturbaret id,
quod fieri non bonum esset, immo patenter arguendus in eo, quod non sit bonum
fieri, consentiendo, ut fiat. Patet itaque, quidquid contingit fieri vel non
fieri, cur fiat vel non fiat, rationabilem habere causam. Ideoque bonum est
illud fieri vel bonum est non fieri, etiam si ab eo, a quo bene non fit, fiat,
vel ab eo, a quo non fit, male non fiat, hoc est mala intentione dimittatur fieri.
Unde etiam ipsa mala esse vel fieri bonum est, quamvis ipsa mala nequaquam sint
bona. Quod et Veritas ipsa patenter profitetur, cum ait: Necesse est enim, ut
reniant scandala. Vae autem homini illi, per quem scandalum venit.
288 Ac si aperte dicat: Opportunum est et humanae congruum
saluti, ut quidam ex me offensi vel irati scandalum inde animae suae, id est
damnationem incurrant, ut per quorundam scilicet malitiam agatur, per quod
omnes salventur, quicumque videlicet sanandi praedestinantur. Sed tamen vae
illi, hoc est damnatio erit, cuius consilio vel persuasione hoc scandalum
movetur. Malum itaque est scandalum, sed bonum est scandalum esse. Sic et bonum
est quodlibet malum esse, cum tamen nullum malum sit bonum. Quod et ille magnus
veritatis discipulus attendens Augustinus et, quam optime ipsa etiam mala Deus
ordinet, considerans ira de eius bonitate et diaboli nequitia loquitur:
"Deus sicut naturarum bonarum optimus creator est, ita malarum voluntatum
iustissimus ordinator, ut, cum ille male utatur naturis bonis, ipse bene utatur
etiam voluntatibus malis." Item dicit idem de diabolo: "Deus, cum eum
creavit et futurae malignitatis eius non erat ignarus et praevidebat, quae bona
demaliseius esset facturus." Item post aliqua: "Neque enim Deus ullum
non, dico, angelorum vel hominum creasset, quem malum esse praescisset, nisi
pariter nosset, quibus eos bonorum usibus commendaret." Item alibi: "Sunt bona singula simul vero
universa valde bona, ex omnibus consistit universitatis amabilis
pulchritudo." Item: "Illud, quod malum dicitur, bene ordinatum et
loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant et laudabilia
sint, dum cooperatur bonis. Nec enim Deus omnipotens cum summe bonus sit, ullo
modo sineretmalialiquid esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens
et bonus, ut bene faceret et de malo." Item: "Nec dubitandum est Deum
facere bene etiam sinendo fieri, quaecumque fiunt mala. Non enim hoc nisi iusto
iudicio sinit, et profecto bonum est, quod iustum est. Quamvis ergo ea, quae
mala sunt, vel quantum mala sunt, non sunt bona, tamen, ut non solum bona, sed
etiam sint et mala, bonum est. Nam nisi esset hoc bonum, ut essent et mala,
nullo modo sinerentur ab omnipotente bono, cui procul dubio quam facile est, quod
vult, facere, tam facile est, quod non vult, esse non sinere. Neque enim ob
aliud veraciter vocatur omnipotens, nisi quoniam, quidquid vult, potest, nec
voluntate cuiusdam creaturae voluntatis omnipotentis impeditur effectus. "
Ecce: audisti aperta ratione monstrari, quia bonum est malum esse, quamvis
nequaquam verum sit bonum malum esse. Aliud quippe est dicere, malum esse est
bonum, aliud dicere malum esse bonum. Ibi enim ad rem malam, hic ad rem malam esse
applicatur "bonum", hoc est ibi ad rem, hic ad eventum rei. Rem
autem, ut dictum est, eam bonam dicitur, quae cum alicui apta sit usui, nullius
rei commodum vel dignitatem per eam impediri aut etiam minui necesse est; quod
quidem impediri vel minui tunc eam rem necesse esset, si per eius contrarium vel
defectum dignitas illa vel commodum necessario non remaneret. Verbi gratia: vita, immortalitas, laetitia, sanitas,
scientia, castitas talia sunt, quae, cum aliquid habeant dignitatis vel
commodi, constat illud supervenientibus horum contrariis non remanere. Sic et
quaslibet substantias constat bonas res esse dicendas, quia cum aliquid
conferre valeant utilitatis, nihil per eas dignitatis vel commodi necesse est
praepediri.Namet perversus homo, qui corruptae vel etiam corrumpentis vitae est
‚ sic esse posset, ut perversus non esset ‚ ideoque per eum nonnihil
deteriorari necesse esset. Hoc autem ad praesens ad descriptionem rei bonae satis
esse arbitror. Cum vero ad eventus rerum,
hoc est ad ea, quae a propositionibus dicuntur et per eas evenire proponuntur, boni
vocabulum applicamus, ut videlicet hoc esse vel non esse bonum dicamus, tale
est, ac si diceretur ad aliquam Dei optimam dispositionem complendam illud
necessarium esse, etsi nos omnino illa lateat dispositio. Non enim aliquem
etiam bene facere bonum est, si hoc eum facere alicui divinae ordinationi non
competit, sed potius obsistit, quia nec bene fieri potest, quod rationabilem,
cur fiat, causam non habet. Tunc autem rationabilem non habet causam, cur fiat,
si quid a Deo dispositum praepediri necesse esset, si illud contingeret. Saepe
itaque decepti dicimus, quia bonum est nos hoc vel illud facere, quod faciendum
esse ab omnibus censetur. Sed cum a divina dissentiat ordinatione, per errorem
mentimur, sed mendacii rei non sumus ita opinantes, ut dicimus. Qui etiam saepe
per errorem multa nobis minime profutura in oratione petimus, quae divina
dispositione commodissime nobis a Deo denegantur, qui melius quam nos ipse,
quid nobis sit necessarium, agnoscit. Unde praecipuum est illud Veritatis
documentum, quo cum oratione semper Deo dicendum est: "Fiat voluntas
tua." Haec, nisi fallor, in praesentiarum satis est me dixisse ad
ostendendum videlicet, qualiter nomen boni est intelligendum, quando pro re
bona simpliciter sumitur, vel quando etiam rerum eventibus, vel quae a
propositionibus dicuntur, applicatur. Quod quia ex inquisitione summi boni
pendebat, si quid superest, quod de ipso ulterius quaeri censeas, licet te
subinferre vel ad reliqua festinare . . .
|