Anno DCCCLXXIIII. Anno
Domini DCCCLXXIIII. Karolus rex Andegavis civitate Nortmannos obsedit, sed pessimorum
consilio acceptis obsidibus inlesos abire permisit. In illis etiam diebus plaga locustarum facta.
Anno DCCCLXXV. Anno Domini
DCCCLXXV. Hludowicus imperator obiit, Karolusque rex Italiam perrexit, et pars
maxima multitudo eiusdem provintiae eum cum pace excepit. Sed Karlomannus nepos
eius cum exercitu veniens iter illius inquietare conatus est, sed nuntiis
intercurrentibus ad colloquium mutuum devenerunt, et pace inter eos acta
Karlomannus reversus est in terram suam, Karolus iter, quod arripuerat,
pertendere studuit, donec Romam ad limina beati Petri pervenit, ibique ab
Iohanne papa honorifice susceptus.
Anno
DCCCLXXVI. Anno Domini DCCCLXXVI. Karolus rex die nativitatis Domini
nostri a praedicto Iohanne papa accepit benedictionem imperialem multisque
muneribus honoravit sanctum Petrum et praedictum papam, atque dehinc
benedictione apostolica percepta remeavit in Franciam. Mortuo dehinc Hludowico fratre suo, pessimo usus
consilio regnum ipsius, quod suis filiis pater reliquit, invasit, Aquisgrani
palatium cum multitudine venit, sed non ita ut debuit. Inde Coloniam perrexit;
et Hludowicus nepos eius ad eum legatos misit pacis gratia, sed quod petiere
non impetrantes ad eum, a quo missi sunt, rediere. Unde instinctu diabolico
utrique, Karolus imperator et Hludowicus rex, bellum inter se mandavere
Andranacumque devenerunt, et iudicio Dei cessit victoria Hludowico, multique
Franci nobiles ibi capti atque interempti sunt, et Karolus imperator inde
fugiendo rediit in regnum suum. Actum est hoc proelium Nonis Octobr. indictione
X. Interim, dum haec aguntur, Dani seu Nortmanni, piraticam exercentes,
Sequanam ingressi incendiis et occisione regnum Francorum crudeliter devastant.
Contra quos Karolus exercitum dirigit, sed nil utiliter egere. Unde de
redemptione regni cogitare coepit.
Anno DCCCLXXVII. Anno Domini DCCCLXXVII.
Misitque legatos, qui cum Nortmannis tractarent, ut munerati e regno eius
abirent. Et facta pactione spoliantur aecclesiae, et omne regnum ad hoc tributum
dat, ut ab hac liberarentur clade. Et dum in his principes regni occupantur,
Karolus imperator ad hoc negotium perficiendum Hludowicum filium suum delegit
in regno cum suis primoribus relinquendum et iterum iter parat, quo Italiam
pergeret et inde ad limina apostolorum. Contra
voluntatem denique suorum cum coniuge iterum Italiam ingressus est, Papiaeque
civitati Iohannes papa ei occurrit, ibique se mutuo salutaverunt. At hi qui in
Francia remanserant dato tributo Danos e regno abire coegerunt. Et dum domnus
apostolicus et imperator Papiae civitati essent, subito eis nuntiatur
Karlomannum imperatori cum manu valida superveniri. Unde commotus imperator, videns
non habere unde ei resistere, praedicto papae munera, quae sancto deportabat
Petro, dedit, inter quae crucifixum aureum, quale non fuit ab ullis regibus
factum. Ipse vero per Alpes Provintiae in Franciam repedare voluit, sed, ut
dicitur, a quodam Sedechia Iudaeo potionatus in loco qui dicitur Nantua intra
Alpes posito II. Non. Octobr. indictione XI, anno aetatis suae LIIII, regni
vero XXXVII, imperii autem II. vitam finivit praesentem. Corpus vero eius in
eodem regno in loculo *reposuerunt, donec transferretur in Franciam, quod
postea per diversa loca translatum est. Franci vero mense Decembrio Compendio
palatio adunati Hludowicum filium eius in regnum statuunt.
Anno DCCCLXXVIII. Anno Domini
DCCCLXXVIII. Iohannes papa ab Lantberto duce Spolitanorum iniuriatus Franciam
venit, eiusque adventus Hludowico regi nuntiatur, qui tunc morabatur circa
Ligerem propter Nortmannos. Qui festinanter Trecas civitati ei occurrit,
mutuoque se salutaverunt. Tunc ibi Incmarus Laudunensium episcopus, qui ab
Bosone fuerat excaecatus, coram ipso papa atque omnibus Gallicanorum episcopis
[se] de omnibus, quibus olim fuerat dampnatus, inculpabilem reddidit atque
iubente apostolico missas celebravit. Ibi etiam Bernardus dux Augustudunensium de
infidelitate convincitur. Rex etiam atque omnes principes multis honoribus
honoraverunt domnum apostolicum et socium itineris eius Bosonem delegerunt
usque Italiam. Hludowicus etiam rex, filius Hludowici, legatos misit ad
Hludowicum regem, ut sibi Aristallio occurreret pacis gratia. Qui festine ad locum nominatum veniens, mutuo se
salutaverunt pacemque firmissimam inter se fecerunt. Actum est hoc mense
Octobrio, ipsoque mense fere mediante eclypsis solis facta est hora diei VIII.
indictione XII.
Anno DCCCLXXVIIII. Anno Domini DCCCLXXVIIII.
Balduinus comes moritur sepeliturque in Sithiu monasterio. Hludowicus etiam rex
graviter infirmatur et die sancto parasceuen anno aetatis suae circiter
XXXIII, indictione XII, diem clausit extremum, sepeliturque in aecclesia beatae
Dei genitricis Mariae, quam eius pater regio culto Compendio suo in palatio
construxerat. Post vero eius obitum miserabilis et excidiosa inter Francos orta
est dissensio. Nam Hugo abba memor fidelitatis, quam promisit Hludowico regi,
suo videlicet consobrino, filios eius Hludowicum et Karlomannum in paterno
regno cum sibi consentientibus statuere volebat, Gozlinus vero abba et
Chuonradus comes multique alii eis consentientes supradictum regem Hludowicum
in regno advocarunt.
His denique inter se discordantibus Nortmanni ultra mare positi, eorum
audientes discordiam, navali evectione cum infinita multitudine mare transito
Taruennam urbem Morinorum mediante mense Iulio igne et gladio vastaverunt,
nemine sibi resistente. Videntesque initia suorum prospere accidisse omnem
terram Menapiorum perambulando ferro et igne vastant. Post haec Scaldum fluvium
intrant et omnem Bracbantisiorum terram incendio et ferro delent. Contra quos Hugo filius Hlotharii regis arma sumens
inconsulte non mediocrem eis intulit audatiam. Nam nil prospere egit et utile,
verum et turpiter inde aufugit, interfectis atque captis quam plurimis e suis
sociis; inter quos etiam Abbas filius Adalardi captus est. Et dum haec aguntur,
Hugo abba Waltherum Aurelianensium episcopum misit, obsecrans Hludowico regi,
ut partem regni Hlotharii, quam suus genitor Karolo inter se dividendo regnum
consensit, acciperet et abiret in regnum suum et pacem suis sineret habere
consobrinis. Quod ille audiens, recepta parte regni, abiit in terram suam. Hugo
vero Hludowicum et Karlomannum per manus Ansegisi archiepiscopi benedici fecit
in reges. Per idem tempus mense Septembrio natus est Karolus frater illorum.
Nortmanni vero non cessant devastari aecclesiam populumque Christianum
interfici captivarique. Boso etiam dux provinciae per tirannidem nomen regis
sibi vindicat partemque Burgundiae occupat. Sed Nortmanni incendiis et
devastationibus inhiantes sanguinemque humanum sitientes ad interitum et
perditionem regni mense Novembrio in Gandao monasterio sedem sibi ad hiemandum
statuunt et mense Decembrio corpus sancti Vedasti Vallis supra Sumnam in villa
sua defertur. Ragnelmus Tornacensium episcopus moritur per indictionem XIII.
Anno DCCCLXXX. Anno Domini
*DCCCLXXX. Nortmanni vero Tornacam civitatem et omnia monasteria supra Scaldum ferro
et igne devastant, interfectis accolis terrae atque captivatis. Gozlinus vero
et Chuonradus eorumque complices aegre ferentes de amicitia Hugonis abbatis
suorumque dominorum cum Hludowico iterum eum faciunt venire in Franciam. Contra
quem Hugo abba cum sociis ac dominis et copioso exercitu venire non distulit,
apudque monasterium sancti Quintini resederunt, Hludowicus vero rex et eius
exercitus supra fluvium Hisam, et nuntiis intercurrentibus praedicti reges in
unum conveniunt et pacis foedera inter se procurante Hugone abbate firmant,
regratiatis his qui a se disciverant. Actum est hoc mense Februario.
Post haec Hludowicus parat redire in regnum suum, occurritque Nortmannis a
praeda revertentibus. Et facta congressione apud Timiomum nobiliter eos vicisset,
nisi contigisset Hugonem filium suum ibi ruere. Nam Godefridus rex Danorum
illum interfecit. Quo mortuo omisit rex
illos insequi. Multi quoque nobiles illius gentis ibi corruerunt, caeteri, qui
evasere, rediere ad castra sua. Hugo quoque abbas fuit in illo proelio.
Hoc modo Hludowico ad sua reverso, Hludowicus et Karlomannus reges Ambianis cum
suis fidelibus veniunt, ibique Franci inter eos dividunt, dataque est pars
Franciae et omnis Neustria Hludowico, Karlomanno vero Aquitania atque pars
Burgundiae necnon et Gothtia; et inde unusquisque ivit in sua.
Post haec Hludowicus rex dirigit Heinricum quendam e suis principibus, qui
pergeret cum Hludowico et Karlomanno contra Bosonem tyrannum. In ipso etiam
itinere Heinricus Teutbaldum filium Hucberti gravi devicit proelio. Hludowicus
vero Gauzlinum cum aliis multis ad tuitionem regni contra Nortmannos dirigit. Ipse vero et frater
eius cum reliquo exercitu Burgundiam petentes civitates, quas tyrannus
invaserat, receperunt. Sociatoque sibi
Karolo rege, fratre Hludowici, Bosonem in Vienna civitate incluserunt, pacemque
ei obtulerunt, quam ille rennuit suscipere. Circumdata itaque urbe ille se
firmissime intus munivit. Unde episcopi cum consilio regum et principum eum
perpetuo damnavere anathemate. Karolus vero rex de nocte consurgens,
ignorantibus Hludowico et Karlomanno, igne sua castra concremavit, atque ita
revertitur in sua. Hoc etiam tempore obiit Karlomannus rex, frater Karoli et
Hludowici. Hi vero qui Viennam obsederant videntes nil inimicis posse . .,
accepto consilio, rediere in sua.
Gozlinus vero abba et exercitus qui cum eo erat statuunt Nortmannos bellum
inferre. Mittuntque ad eos qui trans Scaldum erant, ut die statuta venientes,
hi ex una parte fluminis hique ex alia eosque delerent. Sed non provenit ita ut
voluerunt. Nam non solum nil prospere egerunt, verum turpiter fugiendo vix
evasere, captis suorum plurimis atque occisis. Timor quoque et tremor eorum
cecidit super inhabitantes terram, et hac elati victoria die noctuque non
cessant aecclesias igne cremari populumque Christianum iugulari. Tunc omnes intra
Scaldum et Sumnam atque trans Scaldum monachi, canonici, sanctimoniales cum
corporibus sanctorum et omnis aetas et conditio fugam ineunt. Ipsi enim Dani nemini nec etiam aetati parcebant, sed
omnia ferro et igne devastant. Gozlinus vero et hi qui cum eo erant videntes
non posse eos resistere, mense Octobrio intrante dimisso exercitu, rediit
unusquisque in sua. Nortmanni vero seu Dani sedem sibi mutaverunt et mense
Novembris Curtriaco sibi castrum ad hiemandum construunt. Indeque Menapios
atque Suevos usque ad internitionem delevere, quia valde illis infesti erant. Omnemque
terram vorax flamma consumpsit. Hludowicus vero rex rediit in Franciam diemque
nativitatis Domini egit celebrem in Compendio palatio.
Anno DCCCLXXXI. Anno Domini DCCCLXXXI.
Nortmanni vero cum infinita multitudine monasterium nostrum ingressi VII. Kal. Ianuarii ipsum
monasterium et civitatem, exceptis aecclesiis, et vicum monasterii et omnes
villas in circuitu V. Kal. Ianuarii, interfectis omnibus quos invenire
poterant, *igne cremaverunt omnemque terram usque Sumnam pervagati sunt, capta
praeda infinita hominum, pecudum et iumentorum. Indeque eisdem V. Kal. Ianuarii
Camaracum ingressi incendiis et occisionibus tam civitatem quam monasterium
sancti Gaugerici vastantes atque cum infinita praeda ad castra sua reversi
omnia monasteria supra Hisscar fluvium devastant, fugatis ac interfectis
habitatoribus. Et circa purificationem
sanctae Mariae iterum, moventes, per Taruennam iter arripientes usque Centula
monasterium sancti Richarii et sancti Walerici, omnia loca circa mare,
monasteria et vicos indeque Ambianis civitatem atque Corbeiam monasterium
petentes multisque honusti praedis, sani et sine inpedimento ad propria
repedavere castra. Iberum circa sollempnitatem sancti Petri Atrebatis venerunt
omnesque quos ibi repperere interfecere et circuita omni terra, ferro et igne
cuncta vastantes, sani revertuntur ad castra.
Interim Hludowicus rex gravi dolore contristatus, videns regnum deleri,
convocato exercitu praeparat se ad proelium. At Nortmanni omnia prospera
agentes cum magno exercitu fluvium Sumnam mense Iulio transeunt, cuncta
vastantes more solito usque prope civitatem Belvagorum. Hludowicus vero rex cum
exercitu transiens Hisam fluvium Latverum tendere coepit, quo credebat
Nortmannos redire. Missis itaque exploratoribus, nuntiant redire eos honustos a
praeda. Contra quos rex ire perrexit obviavitque eos in pago Witmau, in villa
quae dicebatur Sathulcurtis, et commissum est proelium. Moxque Nortmanni fugam
ineunt atque dictam villam deveniunt; quos rex insecutus est gloriosissimeque
de eis triumphavit. Et patrata victoria ex parte coeperunt gloriari suis hoc
actum viribus et non dederunt gloriam Deo. Paucique Nortmanni ex dicta villa
egressi, omnem exercitum vertit in fugam, pluresque ex eis, videlicet usque ad
centum homines, interfecerunt; et nisi rex citius equo descendens locum
resistendi et audaciam suis donaret, omnes turpiter ex eodem loco fugiendo
abirent. Hac vero patrata victoria, quia multos contigit ibi ruere Nortmannos,
rex ovans repedavit trans Hisam, perpauci vero Dani, qui evasere, interitum
suorum nuntiavere in castra, indeque Nortmanni Hludowicum regem adolescentem
timere coeperunt. Rex quoque adunato exercitu in pago Camaracensium venit
castrumque sibi statuit in loco qui dicitur Strum ad debellationem Danorum. Nortmanni
hoc cognoscentes Gandavum rediere suisque reparatis navibus terra marique iter
facientes Mosam ingressi sunt et in Haslao sibi sedem firmant ad hiemandum.
Hac
etiam tempestate Hludowicus rex senior obiit. Karlus vero frater eius Romam
perrexit imperiique dignitatem adeptus est.
Anno
DCCCLXXXII. Anno Domini DCCCLXXXII. At australes Franci congregant exercitum
contra Nortmannos, sed statim terga vertunt, ibique Walo Mettensis episcopus
corruit. Dani vero famosissimum Aquisgrani palatium igne cremant et monasteria,
civitates Treveris nobilissimam et Coloniam Agrippinam, palatia quoque regum et
villas cum habitatoribus terrae interfectis igne cremaverunt. Contra quos
Karolus imperator exercitum infinitum congregat eosque Haslao obsedit.
Godefridus vero rex ad eum exiit, cui imperator regnum Fresonum, quod olim
Roricus Danus tenuerat, dedit. Coniugemque
ei dedit Gislam filiam Hlotharii regis Nortmannosque e suo regno abire fecit.
Hludowicus vero rex Ligerem petiit Nortmannos volens e regno suo eicere atque
Alstingum in amicitiam recipere, quod et fecit. Sed quia iuvenis erat, quandam
puellam, filiam cuiusdam Germundi, insecutus est; illa in domo paterno fugiens,
rex equo sedens iocando eam insecutus scapulas superliminare et pectus sella
equi attrivit eumque valide confregit. Unde egrotare coepit et
delatus apud Sanctum Dionisium, Nonis Augusti defunctus maximum dolorem Francis
reliquit, sepultusque est in aecclesia sancti Dionisii. Miseruntque et vocaverunt fratrem eius Karlomannum,
qui festine venit in Franciam. Berardus quoque quidam ab Italia veniens Bosonem
tyrannum non sinebat quietum esse.
Nortmanni vero mense Octobrio in Condato sibi sedem firmant regnumque
Karlomanni acriter devastant. Karlomannus vero rex eiusque exercitus supra Sumnam in
Barlous resederunt. Sed Nortmanni non cessant a rapinis, fugatis omnibus
*accolis, qui relicti fuerant trans Sumnam. Unde cum exercitu per Terasciam iter
agentes Hisam transierunt. Quos Karlomannus rex insecutus est eosque in Avallis
comprehendit, commissoque proelio superiores Franci extiterunt cecideruntque
ibi Nortmanni circiter mille, sed nil eos haec pugna perdomuit. Karlomannus Compendio palatio petiit, et Nortmanni
Condato ad naves reversi. Indeque omne regnum usque Hisam ferro et igne
devastant, subversis moeniis et monasteriis atque aecclesiis usque ad solum
dirutis servitoribusque divini cultus aut gladio aut fame peremptis aut ultra
mare venditis et accolis terrae deletis, nemine sibi resistente.
Tunc Hugo abba haec audiens adunato suo exercitu venit ad regem et Nortmannis a
praeda ex pago Belvacensi revertentibus simul cum rege in Vitconia silva
insecutus, illi huc illucque dispersi, paucis suorum amissis, rediere ad naves.
His etiam diebus Hincmarus Remorum archiepiscopus, vir merito a cunctis
praedicandus, ex hac vita discessit.
Anno DCCCLXXXIII. Anno Domini
DCCCLXXXIII. Cui in sede pontificali Folcho, vir admirabilis per omnia, successit.
Post haec Nortmanni monasterium et aecclesiam sancti Quintini incendunt; simul
etiam et aecclesiam Dei genitricis in Atrebatis civitate. Iterum Karlomannus
rex Nortmannos insecutus nil prospere vel utile fecit. Moritur etiam his diebus
Hrotgarius Belvagorum episcopus; cui successit Honoratus. Verno vero tempore a Condato egressi maritima petivere
loca, ibique aestivo remorati tempore Flamingos e terra sua fugere compulerunt
et undique saevientes omnia ferro et igne depopulantur. Circa autumni vero tempora
Karlomannus rex in pago Vithmau villa Melnaco contra Latverum cum exercitu ad
custodiam regni resedit, Northmanni vero Octobrio mense finiente Latverum cum
equitibus et peditibus atque omni suppellectili veniunt. Naves quoque per mare
Sumnam fluvium ingressae regem cunctumque exercitum eius fugere compulerunt
atque Hisam fluvium transire fecerunt. Tunc Ambianis civitatem ad hiemandum
sibi sedem parant. Dehinc usque Sequanam et circa fluenta Hisae omnem terram
devastant incensis monasteriis et aecclesiis Christi, nemine eis resistente. Tunc
Franci, videntes Nortmannorum res prospere in omnibus accrescere, quendam Danum
Christianum [Sigefridum] nomine mittunt ad eos, qui caute cum . . . de
redemptione regni ageret. Ille vero Bellovagum venit, et ita Ambianis perrexit
ad exercendum sibi iniunctum negotium.
Anno DCCCLXXXIIII. Anno Domini
DCCCLXXXIIII. Per idem tempus mortuo Engelwino Parisiorum episcopo Gauzilinus
abba subrogatur in sedem eius. Nortmanni vero non cessant captivari atque
interfici populum Christianum atque aecclesias subrui, destructis moeniis et
villis igne crematis. Per omnes enim plateas iacebant cadavera clericorum,
laicorum nobilium atque aliorum, mulierum, iuvenum et lactentium. Non enim erat
via vel locus, quo non iacerent mortui, et erat tribulatio omnibus et dolor,
videntes populum Christianum usque ad internitionem devastari.
Interim, quia rex iuvenis erat, omnes principes Compendio palatio conveniunt
tractaturi, quid illis esset agendum. Initoque consilio Sigefridum Danum Christianum
regique fidelem, qui nepos fuerat Heorici Dani, [mittunt], ut cum principibus
suae gentis tractaret, ut tributum acciperent et e regno abirent. At ille quod
sibi iniunctum fuit opere implere studuit, Ambianis ivit, primores gentis quae
sibi fuerant dicta enuntiat, et post longam et diuturnam contionem in eundo et
redeundo, renuntiando nunc his, nunc illis, ad ultimum XII milia pondera
argenti cum suo pondere imposuerunt regi et Francis in tributum, et datis
obsidibus ad invicem, coeperunt hi qui trans Hisam erant aliquatenus securi
esse. A die itaque purificationis sanctae Mariae usque mense Octobrio inter eos
haec securitas data est.
Sed Nortmanni trans Scaldum agentes praedas more sibi solito ferro et igne
cuncta devastant, aecclesias, monasteria, civitates, vicos, habitatores usque
ad internitionem *deletis. Post sanctum itaque pascha inchoatur tributum
persolvi. Spoliantur aecclesiae et aecclesiastica mancipia; tandem soluto
tributo, mense Octobrio finiente adunantur Franci, ut, si Nortmanni inmutari
fidem vellent, eis resisterent. Nortmanni vero sua castra incendunt atque ab
Ambianis recedunt. Rex vero et Franci transito Hisa lento itinere eos
insequuntur. Praedicti vero Dani iter agentes Bononiam veniunt ibique agentes
consilium, quid sibi faciendum esset, pars illorum mare transiit, atque pars
Luvanium in regno quondam Hlotharii, ibique sibi castra statuunt ad hiemandum. Franci
vero qui cum Karlomanno fuerant redierunt ad sua loca; pauci iuvenes cum eo
remanserunt venandi causa in Basiu silva. Et dum rex aprum vellet percutere,
quidam e suis Bertoldus nomine, cum ei iuvare vellet, casu regem in tibia
vulneravit, et accepto vulnere supervixit plus VII diebus atque in eodem loco
defunctus est . . . . . Decembris, anno aetatis suae circiter XVIII. Delatum
est corpus eius in monasterium sancti Dyonisii ibique humatum. Franci capiunt consilium et Theodericum comitem
Italiae dirigunt ad imperatorem Karolum, uti veniat in Franciam.
Anno DCCCLXXXV. Anno Domini
DCCCLXXXV. Karolus imperator nuntio percepto acceleravit iter et venit usque
Pontionum, ibique omnes qui fuerant in regno Karlomanni ad eum venerunt eiusque
se subdidere imperio; atque ita Karolus imperator rediit in terram suam,
praecipiens eos qui erant ex regno quondam Hlotharii et regno Karlomanni
pergere Luvanio contra Nortmannos. Condicto itaque uterque exercitus placiti
die advenerunt ad dictum locum, praeter Hugonem abbatem, qui dolore pedum ab
hac profectione se abstinuit, sed nil ibi prospere egerunt, verum cum magno
dedecore rediere ad sua. Francosque qui venerant ex regno Karlomanni irrisere
Dani: 'Ut quid ad nos venistis? Non fuit necesse. Nos scimus, qui estis, et
vultis, ut ad vos redeamus; quod faciemus'.
His etiam diebus Godefridus Danus, quia disponebat suam inmutare fidem, astu
Gerulfi sui fidelis ab Heinrico duce interficitur. Hugo etiam filius Hlotharii
regis iubente imperatore per consilium dicti ducis excaecatus est. Mense itaque
Iulio VIII. Kal. Augusti Rotomagum civitatem ingressi cum omni exercitu,
Francique eos usque in dictum locum insecuti sunt. Et quia necdum eorum naves
advenerant, cum navibus in Sequana repertis fluvium transierunt et sedem sibi
firmare non desistunt. Inter haec omnes qui morabantur Neustria atque Burgundia
adunantur et collecto exercitu adveniunt quasi debellaturi Nortmannos. Sed ut
congredi debuerunt, contigit ruere Ragnoldum ducem Cinomannicum cum paucis, et
hinc rediere omnes ad loca sua cum magna tristitia, nil actum utile. Tunc
Nortmanni sevire coeperunt incendiis, occisionibus sitientes, populumque
Christianum necant, captivant, aecclesias subruunt, nullo resistente. Iterum
Franci parant se ad resistendum, non in bello, sed munitiones construunt, quo
illis navale iter interdicant. Castrum quoque statuunt super fluvium Hisam in
loco qui dicitur Ad pontem Hiserae, quod Aletramno committunt ad custodiendum.
Parisius civitatem Gauzlinus episcopus munit. Nortmanni vero mense Novembri
Hisam ingressi praedictum castrum obsidione cingunt aquamque eis qui in castro
erant inclusi haurire ex flumine, quia aliam non habebant, prohibent. Hi vero
qui in castro erant coeperunt laborare pro penuria aquae. Quid multa? Pacem
petunt et vivos se abire petunt, et datis ad invicem obsidibus, Aletramnus cum
suis Belvacum petiit. Nortmanni vero dictum igne cremaverunt castrum,
diripientes omnia inibi reperta. Nam hi qui castrum reliquerant omnia sua inibi
dimiserunt praeter arma et equos; sub hac etiam conditione abire illis
permissum est.
Hac Nortmanni patrata victoria valde elati Parisius adeunt turremque statim aggressi
valide obpugnant, et quia necdum perfecte firmata fuerat, eam se capi sine mora
existimant. At Christiani viriliter eam defendunt, et factum est proelium a mane
usque ad vesperum, noxque dirimit proelium; atque ita Nortmanni ea nocte
regressi ad naves. Gauzlinus vero episcopus et Odo comes tota nocte cum suis
*laboravere, suam obfirmantes turrim ad praeparationem pugnae. Sequenti die
iterum Nortmanni accurrunt ad ipsam turrim ad proelium, fitque gravis pugna
usque ad solis occasum. Sed Dani multis suorum amissis rediere ad naves;
indeque sibi castrum statuunt adversus civitatem eamque obsidione vallant,
machinas construunt, ignem supponunt et omne ingenium suum apponunt ad
captionem civitatis. Sed Christiani
adversus eos fortiter dimicando in omnibus extitere superiores.
Anno DCCCLXXXVI. [Anno Domini
DCCCLXXXVI.] VIII. Idus Februarii contigit grave discrimen infra civitatem
habitantibus. Nam ex gravissima inundatione fluminis minor pons disruptus est.
Quo cognito episcopus delegit nocte illa ex suis viros nobiles et strenuos ad
custodiam turris, ut mane facto pons restauraretur; quod Nortmannis minime
latuit. Anteque auroram surgentes cum omni multitudine ad ipsam accurrerunt
turrim eamque vallantes, ne adiutorium e civitate illis superveniret, obpugnare
coeperunt. Illis vero qui intra turrim erant acriter resistentibus, fit clamor
multitudinis usque in caelum, episcopo desuper muro civitatis cum omnibus qui
in civitate erant nimis flentibus, eo quod suis subvenire non possent, et quia
nil aliud agere poterat, Christo eos commendabat. At Nortmanni cum impetu
portam ipsius turris adeunt ignemque subponunt, et hi qui infra erant fracti
vulneribus et incendio capiuntur atque ad obprobrium Christianorum diversis
interficiuntur modis atque in flumine praecipitantur. Indeque ipsam turrim
destruunt. Post haec non cessant obpugnare civitatem.
Episcopus vero corde confractus ex gravi damno Herkengero comiti litteras misit
mandans, ut quantotius Germaniam peteret et Heinrico duci Austrasiorum
expeteret, quo ei et populo Christiano subveniret. Herkengerus vero quae sibi
mandaverat statim adimplevit et Heinricum cum exercitu Parisius venire fecit,
sed nil ibi profecit atque in suam rediit regionem. Gauzlinus vero, dum omnibus
modis populo Christiano iuvare studeret, cum Sigefrido rege Danorum amicitiam
fecit, ut per hoc civitas ab obsidione liberaretur. Dum haec aguntur, episcopus
gravi corruit infirmitate, diem clausit extremum in loculoque positus est in
ipsa civitate. Cuius obitus Nortmannis non latuit; et antequam civibus eius
obitus nuntiaretur, a Nortmannis deforis praedicatur episcopum esse mortuum. Dehinc
vulgus pertesi una cum morte patris obsidione inremediabiliter contristantur. Quos
Odo illustris comes suis adhortationibus roborabat. Nortmanni tamen cotidie,
non cessant obpugnare civitatem, et ex utraque parte multi interficiuntur,
pluresque vulneribus debilitantur, escae etiam coeperunt minui in civitate.
His diebus, id est ....., Hugo venerabilis abba ex hac vita decessit
sepeliturque in monasterio sancti Germani Autisiodoro Odo vero, videns affligi
populum, clam exiit de civitate, a principibus regni requirens auxilium et, ut
imperatori innotescerent velocius perituram civitatem, nisi auxilium ei
daretur. Dehinc regressus ipsam civitatem de eius absentia nimis repperit
merentem; non tamen in ea sine admiratione introiit. Nortmanni eius reditum
praescientes occurrerunt ei ante portam turris. Sed ille, amisso equo a dextris
et a sinistris adversarios caedens, civitatem ingressus tristem populum reddidit
laetum. Nemo tamen mortalium enumerare
potest, qualia pericula ibi pertulerint, vel quot milia hominum in diversis
praeliis ibi corruerint ex utraque parte; nam sine intermissione cum diverso
apparatu armorum et machinarum arietumque ipsam concutiebant civitatem. Sed
omnibus magna instantia ad Deum clamantibus semper liberati sunt. Nam ferme octo
mensibus, antequam imperator eis subveniret, diversis modis proeliatum est.
Circa autumni vero tempora Carisiacum
veniens cum ingenti exercitu praemisit Heinricum dictum ducem Austrasiorum
Parisius. Qui dum advenisset illuc cum exercitu prope civitatem, cum paucis
inconsulte coepit equitare circa castra Danorum volens invisere, qualiter
exercitus castra eorum possent adtingere, vel quo ipsi castra figere deberent:
et ecce equus eius subito corruens inter fossas, quas Nortmanni fecerant, illum
deiecit ad terram. Statimque de latibulis Dani pauci surgentes *illum
interemerunt, magnumque dolorem et terrorem Christianis fecit, Danis vero
gaudium. Cumque nudassent illum armis suis, supervenit quidam e Francis
Ragnerus nomine comes eiusque corpus non absque vulneribus illis tulit. Quod
statim imperatori nuntiatum est. Ille vero audito multum doluit, accepto tamen
consilio Parisius venit cum manu valida. Sed quia dux periit, ipse nil
utile gessit.
His diebus, id est XV. Kal. Octobris, Bellovagus civitas igne ex parte
crematur. In quo incendio omnis ornatus monasterii sancti Vedasti in thesauro
et sacris vestibus et libris et kartis deperiit. Imperator vero cum exercitu ad castra Nortmannorum veniens, quia ex
utraque parte fluminis castra fixerant, eis unam fecit deserere fluviumque
transire atque in unum castra ponere. Deinde misit custodes in civitatem et exercitum
misit trans flumen. Indeque coeperunt, quia hiems imminebat, missi ad invicem
discurrere, ut imperator pacem cum Danis faceret. Et factum est vere consilium
nimis miserum. Nam utrumque, et civitatis
redemptio illis promissa est et data et via sine impedimento attributa, ut
Burgundiam hieme depraedarent. Episcopo quoque in ipsa civitate delegato,
Askricho nomine, et terram patris sui Rothberti Odoni comiti concessam,
imperator castra movit inde et quo venerat redire festinavit. Nam Suessionis
apud Sanctum Medardum terram inter Francos dispertiit; necdumque se de eo
moverat loco, et ecce Sigefridus rex, cuius supra meminimus, Hisam fluvium
ingressus, terra et aqua iter faciens post eum cum suis, omnia ferro vastabat
et igne. Quod cum imperator agnovisset - nam ignis eum certum nuntium deferebat
-, festine rediit in terram suam. Post haec Sigefridus famosissimam aecclesiam
beati Medardi igne cremavit, monasteria, vicos, palatia regia, interfectis et
captivatis accolis terrae. Nortmanni vero, qui per Sequanam ascenderant a
Parisius, cum omni exercitu et suppellectili et navibus Hionam fluvium ingressi
Senonas civitatem obsederunt. Sed Evrardus archiepiscopus ipsius civitatis
statim cum eis de redemptione civitatis agi coepit et obtinuit quod voluit.
Anno DCCCLXXXVII. Anno Domini
DCCCLXXXVII. Nortmanni vero [usque] Segonnam et Ligerem more solito pervagati
sunt. His
etiam diebus moritur Evrardus Senonensis episcopus, cui succedit Waltherus
iuvenis. Usque aestivo tempore ibi
residerunt, incendiis et occisionibus terram in solitudinem redigerunt. Sigefridus
vero cum suis verno finiente in Sequanam rediit agens solita et circa autumni
tempora Frexiam petiit, ibique interfectus est. Dani vero Parisius regressi
propter tributum ab imperatore promissum, pro qua re Askrichus ad imperatorem
abiit et pro quo ierat rediens secum detulit; datoque tributo, quia nullus erat
qui eis resisteret, iterum per Sequanam Maternam fluvium ingressi Gaziaco sibi
castra statuunt.
Franci vero australes videntes imperatoris vires ad regendum imperium
invalidas, eiecto eo de regno, Arnulfum filium Karlomanni, qui eius erat nepos,
in regni solio ponunt. Ast inferiores Franci inter se divisi, quidam Widonem ab
Italia, quidam Odonem in regno statuere volunt. Berengarius etiam regnum
Italiae usurpat. Hroderardus Camaracensium episcopus his diebus obiit. Karolus
vero post amissum imperium fertur a suis strangulatus; tamen in brevi finivit
vitam praesentem, possessurus caelestem, ut credimus. Nortmanni vero omnia loca usque Mosam more solito et
partem Burgundiae devastant.
Anno DCCCLXXXVIII. Anno Domini
DCCCLXXXVIII. Verum, ut diximus, Franci divisi, aliqui Widonem, qui partibus
Fulchonis archiepiscopi favebant, alii Odonem, inter quos Theodericus comes
eminebat, in regno statuere contendebant. Convenerunt itaque qui Odonem
advocarunt Compendio palatio atque cum consensu eorum qui sibi consentiebant
per manus Waltheri archiepiscopi benedicisibi in regnum fecerunt. Pauci vero ex
Burgundia Widonem Lingonis civitate per Geilonem eiusdem civitatis episcopum
regem sibi creaverunt. Interim, dum haec aguntur, ordinatur Dodilo
Camaracensium vel Atrebatensium ecclesiae episcopus *XVI. Kal. Aprilis. At hi
qui ultra Iurum atque circa Alpes consistunt, Tullo adunati Hrodulfum nepotem
Hugonis abbatis per episcopum dictae civitatis benedici in regem petierunt; qui
et ita egit.
Wido vero rex factus, audiens Odonem in Francia creatum regem, cum his qui se
sequi deliberaverant rediit Italiam. Ibique cum Berengero rege non modica
gessit bella semperque victor extitit. Cumque Berengerum e regno fugere
compulisset, Romam ivit, imperator efficitur.
Odo vero rex Francos, qui suo nolebant se subdi dominationi, partim blanditiis,
partim terroribus sibi sociari festinabat. Sed cum ei fidem dedissent, quo eius
dominatui se subderent, contulerunt se ad Arnulfum regem, ut veniret in
Franciam et regnum sibi debitum reciperet. Inter quos erant primi huius
discordiae Fulcho archiepiscopus et Hrodulfus abba necnon et Balduinus comes.
Sed dum illi haec agerent, contigit Odoni regi per Dei misericordiam inopinata
victoria. Nam die nativitatis sancti Iohannis baptistae cum parvo exercitu
Danorum exercitum obviavit super Axonam fluvium commissoque proelio mox victor
extitit. Quae victoria non modicam illi contulit gloriam. Post haec ab Arnulfo
convocatur ad placitum. Qui sibi et regno suisque consulens, sumptis primoribus
e suis, ad regem ire non distulit, praemisitque ante se Theodericum cum aliis,
qui ei suum nuntiarent adventum et cum eo de his quae necessaria erant
tractarent. Qui, ut sibi imperatum fuerat, peregerunt, ei renuntiant, quo die
ad condictum placitum devenirent.
Interim, dum missi inter illos discurrerent, Balduinus relictis sociis ivit ad
regem Odonem et promisit se de reliquo fidelem illi fore. At ille benigne
suscepit eum et cum honore hortatusque est, ut in sua promissione maneret,
iussitque, ut secum iret ad condictum placitum. Statuto itaque die Odo rex
fretus auxilio suorum Wormaciam venit, honorificeque ab Arnulfo rege susceptus,
et facti amici, remisit eum cum honore in regnum suum petens, ut indulgentiam
eis daret qui se ad eum contulerant.
Interim Nortmanni Meldis civitatem obsidione vallant, machinas instruunt,
aggerem conportant ad capiendam urbem. Quibus viriliter resistit Teutbertus
comes, donec interiit cum omnibus prope bellatoribus. Mortuo itaque comite, episcopus Sigemundus timore
perculsus iussit lapidibus obfirmari portas civitatis. Cumque hi qui infra
civitatem erant inclusi, obsidione pertesi, fame attenuati, mortibus etiam
suorum nimis afflicti, cernerent ex nulla parte sibi auxilium adfuturum, cum
Nortmannis sibi notos agere coeperunt, ut data civitate vivi sinerentur abire. Quid plura?
Refertur ad multitudinem, et sub spetie pacis obsides dant. Reserantur portae,
fit via Christianis, ut egrediantur, delegatis his qui eos quo vellent
ducerent. Cumque amnem Maternam transissent et longius a civitate
processissent, Nortmanni eos omnes insecuti comprehenderunt ipsum episcopum cum
omni populo. Indeque reversi civitatem
igne combusserunt murosque quantum placuit destruxerunt; atque inibi morati
sunt usque . mense prope Novembrio.
Circa autumni vero tempora Odo rex adunato exercitu Parisius venit, ibique
castra metati sunt prope civitatem, ne iterum ipsa obsideretur. Nortmanni vero
per Maternam in Sequanam regressi indeque navigantes et iter per terram
facientes, Luvam fluvium ingressi, circa eius littora sedem sibi firmant. Odo
vero rex Remis civitatem contra missos Arnulfi perrexit, qui ei coronam, ut
ferunt, misit, quam in aecclesia Dei genitricis in natale sancti Brictii capiti
impositam, ab omni populo rex adclamatur. Ibique eis qui se spreverant delicta
pie indulsit atque in societatem recepit et, ut de reliquo sibi fideles forent,
admonuit. Odo rex nativitatem Domini in monasterio sancti Vedasti celebrem
egit.
Anno DCCCLXXXVIIII. Anno Domini DCCCLXXXVIIII.
Post nativitatem vero Domini cum paucis Francis Aquitaniam perrexit, ut sibi
eos sociaret. Quo audito Ramnulfus dux maximae partis Aquitaniae cum sibi
faventibus venit ad eum, adducens secum Karolum puerum, filium Hludowici regis,
et iuravit illi quae digna fuerunt, simul et de ipso puerulo, ne quid mali de
eo suspicaretur. *Aquitanios itaque rex ex parte receptos, festinavit propter
Nortmannos redire in Franciam. Dani vero more suo Burgundiam, Neustriam atque
partem Aquitaniae, nullo resistente, igne et ferro devastant. Circa autumni
vero tempora Parisius regressi, contra quos Odo rex venit; et nuntiis
intercurrentibus munerati ab eo, regressi a Parisius relictoque Sequanam, per
mare navale iter atque per terram pedestre et equestre agentes, in territorio
Constantiae civitatis circa castrum Sancti Lauti sedem sibi faciunt ipsumque
castrum oppugnare non cessant.
Anno DCCCXC. Anno Domini DCCCXC. In
ipsa etiam obsidione positus Lista praedictae civitatis [episcopus] diem
clausit extremum; gladio etiam nobilioribus praedicti castri deletis, ad
ultimum capta est munitio dicti castri, interfectis eius habitatoribus,
ipsumque castrum funditus terrae coaequatum. Brittanni vero viriliter suum
defensavere regnum atque afflictos Danos Sequanam redire compulerunt. Imminente
vero festa omnium sanctorum Dani per Sequanam Hisam ingressi Noviomagum petunt
ad statuenda sibi castra hiemalia. Illis vero qui per terram iter agebant
occurrit rex Odo circa Germaniacum; sed propter loci incommoditatem nil eis damni
intulit. Nortmanni vero coeptum iter peragentes castra sibi adversus civitatem
statuunt. Alstingus autem cum suis Argova super Sumnam sedem sibi firmavit. Odo
vero rex adunato exercitu super littora Hisae fluminis resedit, ne regnum
libere devastarent.
Alstingus vero per dolum pacem fecit cum Hrodulfo abbate, ut libere posset ire
quo vellet. Praedictus vero Alstingus die sollempnitatis sancti Iohannis
ewangelistae venit adversus castrum sive monasterium sancti Vedasti. Hrodulfus
vero abbas timens, ne multitudo qui Noviomum erat cum eis adveniret, et
insidias timens - quod etiam Alstingus mandaverat - populum retinuit, sed
cognita veritate post eorum discessum multum doluit. Frequentibus vero
incursionibus exterruit eos, nec ausi sunt postea ita adversus praedictum
venire castrum.
Anno DCCCXCI. Anno DCCCXCI. Hi vero qui
Noviomo erant moventes exercitum usque Mosam omnem terram pervagati sunt;
indeque per Bracbantum rediere transeuntesque Scaldum per invia loca parant
redire ad castra. Insecutusque eos Odo rex comprehendit eos super Galtheram,
sed non ita ut voluit. Nam amissa praeda per silvas dispersi evasere atque ita
ad castra reversi sunt.
Circa autumni vero tempora relicto Noviomo maritima petivere loca ibique toto
aestivo tempore morati sunt, indeque iterum moventes iter usque Mosam. Quod audiens
Arnulfus rex velociter accurrit eosque usque trans Scaldum et prope Atrebatis
insecutus, sed eos non comprehendit, indeque rediit in regnum suum. Nortmanni vero qui Noviomo hiemaverant decreverunt
Luvanio sibi sedem firmare ad hiemandum, illucque mense Novembrio petunt iter;
qui vero Argobio, Ambianis sedem [sibi ] firmant. Arnulfus vero rex adunato
exercitu venit adversum Nortmannos et Deo se protegente ipsum cepit castrum,
interfecta non modica multitudine Danorum; atque hac patrata victoria ita
rediit in regnum suum. Nortmanni vero, qui huc illucque dispersi erant, adunati
in eodem loco iterum sibi sedem firmant. Odo vero rex adunato exercitu Ambianis
pergit, sed nil ibi prospere gessit. Verum post haec in pago Virmandinse ob
neglectum custodum illi inprovise superveniunt Dani eumque fugere coegerunt.
Anno DCCCXCII. Anno Domini
DCCCXCII. Rodulfus abba et levita obiit Nonis Ianuarii sepultusque in aecclesia
beati Petri, in sinistra parte altaris, in monasterio sancti Vedasti. Tertio
vero die post eius obitum, postquam castellani Egfridum comitem miserunt eius
obitum regi nuntiantes et, ut illis iuxta suum velle, quid agerent, remandaret,
Balduinum a Flandris advocantes per consilium Evreberti, qui nimis fuerat
*versutissimus, contra voluntatem regis receperunt, pro nichilo habentes quod
regi mandaverunt vel quod Egfrido comiti promiserant. Per hoc itaque, quod
Evrebertus consiliatus est, Balduinus itaque comes legatos dirigit ad Odonem
regem, mandans cum sua gratia velle tenere abbatias sui consobrini. Odo vero
rex respondit, ut sineret illum prius esse potestativum de suo, quod Deus illi
concessit, et veniret ad se, fidens benignum erga illum se inventurum fore. Balduinus vero ad
hoc non praebuit assensum. Iterum rex alios atque alios missos misit, sed nil
profecerunt. Exhinc Balduinus regi coepit
esse infestus. Relicto itaque fratre Atrebatis, ipse in Flandras ante
quadragesimam perrexit.
Sed die lunae ante pascha contigit nobis malum tale, quod inrecuperabile est. Nam
casu hora diei sexta ipsum castrum igne accensum combussit aecclesias inibi
sancti Vedasti, sancti Petri et sanctae Mariae. In ipso etiam incendio omnia
patrocinia sanctorum, quae habuimus, furto nobis ablata sunt, omne etiam
castrum consumptum est. Indeque fames valida et sterilitas terrae nobis
invasit, ita ut accolae terrae prae magnitudine famis sua relinquerent loca.
Post
haec Balduinus castrum refirmat et parat se ad resistendum. Episcopi vero illum
excommunicaverunt. Exhinc Odo rex adunato exercitu iter arripuit quasi
Atrebatis venturus, re autem vera Flandris petiturus. Balduinus Atrebatis iter
arripiens per aliam viam antecessit regem venitque in Bruociam, atque ita rex
sine aliquo effectu rediit ad loca sua. Nam antea Walkerus
eius consobrinus castrum Ludunensium, quod a rege perceperat, per tirannidem
obtinuit, sed rex castellum obsedit ipsamque civitatem mox cepit. Et post
paucos dies diiudicatus, sed rex non sibi praevidit, capite eum iussit
truncari. Hocque actum est, antequam rex Flandras pergeret. Nam Balduinus per
Evrebertum inter se et Walkerum pacem fecit, quae pax illi abstulit vitam.
Nortmanni vero a Luvanio regressi,
videntes omne regnum fame atteri, relicta Francia tempore autumni mare
transierunt. Franci vero, qui dudum Odoni regi infesti fuerant, sociatis sibi
aliis, ut possent compleri quae volebant, suaserunt regi, ut relicta Francia
hiemandi gratia peteret Aquitaniam, ut Francia, quae tot annis afflicta erat,
aliquatenus recuperare posset; et quia Ramnulfus obierat, et quia Ebulus et
Gotbertus ab illo disciverant, eos aut sibi resociaret aut de regno suo
pelleret aut vita privaret. Ille credulus factus consilium adquievit eorum,
nescius, quae mala sibi parabant. At ubi fines attigit Aquitaniae, Ebulus, eius
adventum praesciens, in fugam versus interfectus est iuxta quoddam castellum
lapide; frater quoque eius Gozbertus post haec obsessus atque in brevi vitam
finivit.
Anno DCCCXCIII. Anno Domini DCCCXCIII.
Franci qui in Francia remanserant, ut inimicitias et odium, quod habebant
contra Odonem regem, panderent, Remis adunati consilium inierunt adversus eum,
ut die purificationis sanctae Mariae in eodem, iterum convenirent loco et quod
invicem firmaverant manifestis indiciis demonstrarent. Mittunt itaque et Karolum
regis Hludowici filium, adhuc puerulum, ad dictum placitum venire fecerunt et
die supra dicto Remis adunati eum in paterno solio benedictum in regem
collocant, omnesque coniurant adversus Odonem regem. Fama itaque citius volans
quod factum est Odoni regi innotuit. Ipse vero, ut tunc conveniens fuerat,
Aquitaniam degens ad eos qui sibi fideles erant in Francia mandavit, ut
constantes essent, in suaque poscit permanere fide. Post pascha Domini
Fulcho archiepiscopus et Heribertus comes assumentes Karolum regem cum omni
exercitu disponunt [ire] contra Odonem regem, veneruntque contra eos Richardus,
Willelmus et Hadamarus, habueruntque exercitum copiosum. Contra quos rex Odo
venire non distulit. Misitque ad eos qui cum Karolo erant mandans, ut quicquid
in eis deliquissent per suum eis vadium emendarent et memores essent sacramenti
quae sibi iuraverant. Atque ita actum est, ut sine aliquo effectu unusquisque
rediret in sua. Karolus cum suis reversus in Francia; Odo vero remansit in
Aquitania. Messivo tempore Odo rex subito Franciam veniens Karolum cum suis e
regno abire coegit. Septembrio vero mense Karolus cum suis redit in Francia
inprovise, atque intercurrentibus nuntiis invicem pacem faciunt usque in
pascha. Atque ita Odo rex Compendio ivit. *Karolus vero cum Fulcone Remis
repedavit.
Anno DCCCXCIIII. Anno Domini
DCCCXCIIII. Denique post pascha adunato exercitu Odo rex disponit ire Remis
contra Karolum eiusque fidelibus. Hi vero qui ab eo disciverant Remis cum suo
adunantur rege. Odo vero rex veniens castra adversus eos posuit. Cumque hi qui
cum Karolo erant viderent se non habere unde ei resistere, civitate munita
custodibusque delegatis, sub obtentu pacis acceptis a Rothberto obsidibus,
noctu civitatem egressi cum suo rege ad Arnulfi regis auxilium cum suo rege se
contulerunt. Arnulfus vero rex benigne suum excepit consobrinum eique regnum
paternum concessit adiutoresque ei delegavit hos qui erant ex superiori
Francia. Qui reversi ab Arnulfo Odonem in regno inveniunt eos cum suo
expectantes exercitu supra Axonam fluvium. Sed hi qui erant cum Karolo ex parte
Arnulfi cum Odone rege amicitiam habebant. Resederuntque et illi ex alia parte
dicti fluminis, nulloque peracto negotio unusquisque rediit in sua. Odo vero
rex remansit in Francia, Karolus vero contulit se ad Richardum; quem insecutus
Odo rex, volens determinare bello finem discordiae. Verum pietas Dei non
concessit sanguinem finem litis finiri. Per idem tempus Teutboldus Lingonicae
urbis episcopus excecatus est a Manasse Richardi dilecto. Odo rex iterum rediit
in Franciam, Karolus vero cum suis in Burgundiam quo poterant morabantur.
Anno DCCCXCV. Anno Domini DCCCXCV. Constricti
vero hi qui sequebantur Karolum - nam Odo rex eis quicquid in Francia habuerant
tulerat - Burgundiam acriter depopulati sunt. Venitque clamor eorum ad aures
Arnulfi regis. Qui missos in Franciam mittens iussit, ut Odo et Karolus ad eum
venirent, quatinus tantae calamitatis malum inter eos finiret. Verum hi qui
Karoli partibus favebant ab ipsa profectione suum retinuere regem missosque
suos ad regem dirigunt Arnulfum. Odo vero rex strenuis secum assumptis viris
ire ad regem perrexit Arnulfum multisque honoribus eum honoravit. Rex vero
illum cum honore excoepit atque cum laetitia ad sua remisit, filiumque suum rex
Arnulfus in praesentia Odoni regis nomine Zuendebolchum benedici in regem fecit
eique concessit regnum quondam Hlotharii.
Cumque Odo rex rediret ab Arnulfo, Fulchonem archiepiscopum, qui pergebat ad
Arnulfum, in itinere obviant; qui vix fuga lapsus est, interfecto Adalungo
comite, qui cum eo erat. At hi qui cum Karolo erant conferunt se ad
Zuendebolchum eique partem regni consentiunt, uti veniat et iuvet Karolo suo
consobrino. Quod audiens Odo rex, quia sui fatigati erant, quasi ignorans hoc
Sequanam transiit. Zuendebolchus vero rex et Karolus cum exercitu veniunt
Laudunumque obsidione cingunt. Balduinus vero comes et Hrodulfus frater eius
necnon et Ragnerus non bono consilio accepto Karolum reliquerunt et se ad
Zuendebolchum contulerunt. Hi vero qui cum Karolo erant videntes se inminui et,
ut ferunt, quia Zuendebolchus cum suis Karolum privari vitam cogitabant, ab
ipsa obsidione legatos [ad] Odonem mittunt, ut partem regni, qualemcumque ei
placuerit, Karolo et eis consentiat atque eos in pace recipiat. Quod rex
libentissime annuit, indeque adunato exercitu in Franciam repedavit. Ut
Zuendebolcho nuntiatum est, qui iam a Lauduno recesserat, episcopo Didone
indutias sub spetie pacis petendo, et quia primores Karoli videbat non ita esse
erga se ut fuerant, velociter reversus est in regnum suum.
Odo vero rex Corbeiam venit indeque Atrebatis castrumque seu monasterium sancti
Vedasti obsidione vallavit. Sed miseratus Christianitati noluit eum bellando
capere. Homines vero Balduini, videntes ei non posse resistere, pacem petunt,
obsides regi dant, ad sauum dirigunt seniorem, ut, quid illis agendum sit,
insinuet. Et dum moram facit his qui missus fuerat, rex iussit sibi aperiri
portas, ingressusque monasterium seu castellum ad limina perrexit sancti
Vedasti coramque eius sepulchro humi prostratus devotissime oravit ac uberrime
flevit, inibi etiam missam audivit, gratias agens Deo. Venerunt etiam a parte Karoli
et primorum eius Heribertus et Herkengerus et Hekfridus propter dictam
rationem. Missi vero Balduini regressi
*cum Rotberto egerunt ea quae senior illorum iussit. Statimque rex iussit illis
reddi claves castelli omnesque suos iussit exire, et ita homines Balduini
recipere ipsum castrum. Rex vero ab Atrebatis disponit ire ad Sanctum Quintinum
et Perronam. Nam Sancti Quintini castrum, per noctem tradendo eum abintus,
tulerat Rodulfus filio Theoderici. Sed intercurrentibus nuntiis distulit rex
profectionem et Karoli fidelibus indixit placitum usque post pascha, ut hieme
sine discordiis agerent.
Anno DCCCXCVI. Anno Domini DCCCXCVI. Odo
rex in Francia hiemavit, Karolus vero rex supra Mosellam. Exhinc hi qui cum
Karolo erant Balduinum infestum habuere, et ubique depraedationes agebantur ab
eis. Nam omnia castella tulerat eis Odo rex, excepto Remis. Igitur per varia
placita totus hic annus pertransiit. Odo rex placitum cum suis fidelibus
habuit, volens partem regni, quam eius fideles tenuerant, Karolo concedere. Sed Rodulfus comes
omne illud placitum disrupit; unde Heribertus et Herkengerus, omnibus iam
perditis, contulerunt se ad regem Odonem, paucique relicti sunt cum Karolo.
Post haec Odo rex castrum Sancti Quintini et Perronam obsedit hominesque
Rodulfi inde eiecit. Fulcho vero archiepiscopus, qui adhuc favebat partibus
Karoli, circumventus a fidelibus Odonis et, licet invitus, venit ad regem et de
omnibus quae ei rex iussit satis illi fecit. Karolus vero hoc audito secessit in regnum Zuendebolchi.
Ac per idem tempus iterum Nortmanni cum duce Hundeo nomine et quinque barchis
iterum Sequanam ingressi; et dum rex ad alia intendit, magnum sibi et regno
malum accrescere fecit. Rodulfus vero in ira commotus propter castella perdita,
dum depraedari non cessat abbatiam sancti Quintini, ab Heriberto in bello
occiditur. Nortmanni vero iam multiplicati paucis ante nativitatem Domini diebus
Hisam ingressi Cauciaco sedem sibi nullo resistente firmant.
Anno DCCCXCVII. Anno Domini
DCCCXCVII. Post haec usque Mosam in praeda exierunt, nullo sibi resistente. A
praeda vero illis revertentibus occurrit regis exercitus, sed nil profecerunt.
Verum Nortmanni ad naves reversi, timentes multitudinem exercitus, ne
obsiderentur, in Sequanam redierunt, ibique toto demorantes aestate praedas
agebant, nullo sibi resistente. Karolus vero Hundeum ad se deductum Duninio
monasterio in pascha eum de sacro fonte suscepit.
Verum post haec hi qui cum Karolo erant, videntes suam paucitatem et nullum
tutum habere locum refugii, iterum ad Odonem regem dirigunt, quatinus ad
memoriam reduceret, quod senior eorum filius esset sui quondam senioris, et
partem aliquam ei ex paterno regno concederet. At vero rex cum consilio suorum
respondit se illi velle misereri, si sibi liceret; et intercurrentibus nuntiis
venit Karolus ad eum; quem ille benigne suscepit, deditque ei tantum e regno,
quantum sibi visum fuit, promisitque maiora et remisit eum ad locum suum,
pacificato Heriberto cum eo. Balduinus etiam Rothberto faciente venit ad regem;
quem rex honorifice suscepit, et de omnibus quae iusserat illi rex satis illi
fecit, et ita remisit eum rex ad sua. Nortmanni vero iam in multitudine
fidentes omnes reliquias regni ferro et igne devastant. Unde rex misit ad eos,
regnum redimere volens; et facto placito super Ligerem hiemandi gratia pergunt.
Odo vero rex venit ad quoddam castrum super fluvium Isam, quod Fera dicitur,
ibique graviter infirmari coepit. Qui dum languor per dies singulos
incresceret, onmibus rogare coepit, ut Karolo servarent fidem.
Anno DCCCXCVIII. Anno Domini DCCCXCVIII.
Obiit ipse in eodem loco Kalendis Ianuarii, corpusque eius apud Sanctum
Dionisium delatum ibique honorifice humatum. Franci vero rege mortuo die . . .
Remis conveniunt Karolumque in sede paterna restituunt. Balduinus vero propter
Heribertum venire distulit, attamen missos dirigit, qui regi innotescerent se
illi fidelem esse, sicut dignum erat.
Nortmanni vero verno tempore rediere ad naves, vastatam Aquitaniae partem
atque Neustriam, insuper plurima eversa castra, interfectis habitatoribus. Post haec
Rothbertus comes, frater regis Odoni, venit ad regem; quem rex honorifice
suscepit, eiusque fidelis effectus rediit ad sua. Similiter fecit et Richardus,
[insuper et Willelmus]. Post haec rex Karolus cum exercitu parvo Nortmannis a
praeda revertentibus in pago Vitmau iuxta quandam . . . insecutus, aliquibus
suorum interfectis plurimisque vulneratis, Nortmanni more solito loca
inoportuna tenentes rediere ad naves.
Hiemis vero tempore Burgundiam petierunt ibique sedem sibi statuunt ad
hiemandum. Sed Richardus comes noctu in natale sanctorum Innocentium commisit
cum eis proelium et victor existens compulit eos redire in Sequanam. Ragnerus
vero comes venit ad regem Karolum et fidem ei promittens suasit illi atque suis
fidelibus invadere regnum Zuendebolchi.
Sed ille suis adunatis fidelibus venit contra Karolum, nuntiisque
discurrentibus inter eos, Karolus nullo peracto negotio rediit in regnum suum.
Anno DCCCXCVIIII. Anno Domini
DCCCXCVIIII. Balduinus vero contra regis voluntatem Perronam invasit, sed sub
celeritate amisit. Post haec mense Novembrio Nortmanni quasi sedem sibi
firmandam super Hisam iter arripientes omnem terram pervagati sunt usque Mosam,
insecutusque est eos Zuendebolchus rex, sed non comprehendit eos. Karolus rex
obsedit castrum Sancti Vedasti, et habitatoribus excommunicatis omnibus, hi qui
ipsum castrum tenebant missos dirigunt ad Balduinum et, quamvis non voluntarie,
obsides regi dederunt, dato spatio ad sua exportanda. Ad dictum vero placitum
rediit rex, venitque ad eum Balduinus in pago Camaracense; et primitus
pacificati sunt Karolus rex atque Zuendebolchus, et reddidit Balduinus regi
castrum et suos exinde fecit exire; quem rex dedit Altmaro comiti. In ipso
etiam placito debuerunt se pacificari Heribertus et Balduinus, atque redierunt
unusquisque ad sua loca.
Anno CM. Karolus vero rex aestivo tempore super Hisam adunato
exercitu resedit tractaturus, quid agerent de suis inimicis. Balduinus
vero perrexit ad ipsum placitum, volens sibi regem reblandiri, ut terram,
quam ei tulerat, redderet. Cumque hoc contradiceret Fulcho
atque Heribertus, Winetmarus inprovise superveniens Fulchoni
archiepiscopo cum suis complicibus, quod dictum nefas est, multis
perfossum vulneribus interfecerunt XVI. Kal. Iulii, corpusque eius
Remis delatum atque in aecclesia beati Remigii positum. Post haec
ordinato episcopo Hereveo Remis synodoque facto, omnes interfectores
episcopi damnaverunt et a liminibus sanctae matris aecclesiae extorres
reddiderunt. Rex vero cum Rothberto et Richardo atque Heriberto
coepit sermocinari de Nortmannis, quid agerent. Unde contigit quadam die,
ut Manasses, quidam ex fidelibus Richardi, cum rege loquens quae illi
non conveniebat de Rothberto locutus est. Quod ubi Rothberto nuntiatum est, ascenso equo rediit in
sua, atque ita omnes discordantes sine ullo effectu reversi sunt
[unusquisque in sua].
|