Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
34. De sancto Privato martyre.
Inruentibus
autem Alamannis in Gallias, sanctus Privatus Gabalitanae urbis episcopus in
criptam Memmatinsis montis, ubi ieiuniis orationibusque vacabat, reperitur,
populum Gredonensis castri monitione conclusum. Sed dum oves suas ut bonus
pastor lupis tradere non consentit, daemoniis immolare conpellitur. Quod
spurcum ille tam exsecrans quam refutans, tamdiu fustibus caeditur, quoadusque
putaretur exanimis. Sed ex ipsa quassatione, interpositis paucis diebus, spiritum
exalavit. Chrocus vero apud Arelatinsim Galliarum urbem conprehensus, diversis
adfectus suppliciis, gladio verberatus interiit, non inmerito poenas, quas
sanctis Dei intulerat, luens. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |