Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
36. De nativitate sancti Martini et crucis inventione.
Romanorum
tricesimus quartus imperium obtinuit Constantinus, annis triginta regnans feliciter.
Huius imperii anno undecimo, cum post excessum Diocliciani pax reddita fuisset
ecclesiis, beatissimus praesul Martinus apud Sabariam Pannoniae civitatem
nascitur parentibus gentilibus, non tamen infimis. Hic Constantinus anno vicessimo imperii sui Crispum
filium veneno, Faustam coniugem calentem balneo interfecit, scilicet quod
proditores regni eius esse voluissent. Huius tempore venerabile crucis
dominicae lignum per studium Helenae matris repertum est, prodente Iuda
Hebraeo, qui post baptismum Quiriacus est vocitatus. Usque hoc tempus
historiographus in chronicis scribit Eusebius. A vicessimo primo enim eius
imperii anno Hieronimus praesbiter addidit, indicans, Iuvencum praesbiterum
euangelia versibus conscripsisse, rogante supradicto imperatore. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |