Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
41. De interitu Valentis imperatoris.
Post
mortem autem Valentiniani Valens integri successor imperii, monachus ad
militiam cogi iubet, nolentes fustibus praecipit verberari. Post haec bellum saevissimum
in Thracias Romani gessire, in quo tanta stragis fuit, ut Romani, amisso
equorum praesidio, pedebus fugirent. Cumque a Gotis internitione maxima caederentur
et Valens sagitta fugiret sauciatus, parvum tugurium adgressus, inminentibus
hostibus, super se incensam casulam, optatam caruit sepulturam. Sicque ultio divina ob sanctorum effuso sanguinem
tandem emissa processit. Hucusque Hieronimus; ab hoc vero tempore Horosius
presbiter plus scripsit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |