Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
45. De sancto Hillidio episcopo.
Quo
defuncto, sanctus Illidius successit, vir eximiae sanctitatis ac praeclarae
virtutis, qui in tanta sanctitate emicuit, ut fama eius etiam extraneos fines
adiret. Unde factum est, ut imperatoris Treverici filiam expetitus ab spiritu
inmundo curaret, quod in libro illo, quem de eius vita conscripsimus, memoravimus.
Fuit autem, ut fama refert, valde senex et plenus dierum plenusque bonis
operibus; qui felici consummatione vitae huius perfunctus tramitem, migravit ad
Christum, sepultusque in cripta suburbano civitatis illius. Habuit autem et archidiaconum nomine et merito Iustum;
qui et cursum vitae bonis consumans operibus, magistri tumulo sociatur. Iam
vero post transitum beati Illidi confessoris ad gloriosum eius sepulchrum tante
virtutes apparent, ut nec scribi integre queant nec memoriae retineri. Huic sanctus Nepotianus
successit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |