Per idem
tempus Iniuriosus quidam de senatoribus Arvernis cum magnis opibus similem sibi
in coniugio puellam expetiit, datumque arrabone, diem statuit nuptiarum. Erat autem uterque unicus patri. Adveniente vero die,
celebrata nuptiarum sollemnitate, in uno strato ex more locantur. Sed puella
graviter contristata, aversa ad parietem, amarissime flebat. Cui ille: 'Quid',
inquid, turbaris? Indica, quaeso, mihi'. Illaque silente, adiecit: 'Obsecro te
per Iesum Christum, filium Dei, ut mihi quid doleas sapienter exponas. Tunc illa conversa
ad eum ait: 'Si omnibus diebus vitae meae plangam, numquid tantae erunt
lacrimae, ut queant abluere tam inmensum pectoris mei dolorem? Statueram enim,
ut corpusculum meum inmaculatum Christo a virili tactu servarem, sed vae mihi!
qui taliter ab eo relicta sum, ut quod obtabam perficere non valerem et quod ab
initio aetatis meae servavi in hac novissima die, quam videre non debueram,
perdidi. Ecce enim relicta ab inmortali Christo, qui mihi dotem promittebat
paradisum, mortalis hominis sum sortita consortium; et pro rosis
inmarcescibilibus arentium me rosarum non ornat, sed deformat spolia. Et cum debui super quadrifluo Agni flumine puritatis
stolam induere, haec mihi vestis onus exhibuit, non honorem. Sed quid amplius
verba protrahimus? Infelix ego, quae debui sorte mereri polos, hodie dimergo in
abyssos. O, si mihi haec futura erant, quare non dies vitae meae ipse fuit
finis, qui fuit initium! O, si ante introissem mortis ianuam, quam lactis
acciperem alimenta. O, si mihi dulcium nutricum oscula in funere fuissent
expensa! Horrent enim mihi terrenae species, quia pro mundi vita transfixas
manus suspicio Redemptoris. Nec cerno diademas gemmis insignibus coruscantes,
cum illam spineam miror mente coronam. Respuo longe lateque diffusa spatia
terrae tuae, quia amaenitate concupisco paradisi. Horrent tua solaria, cum Dominum
resedentem suspicio super astra. Talia cum magno fletu iactanti commotus
pietate iuvenis ait: 'Unicos nos nobilissimi Arvernorum habuere parentes et ad
propagandam generationem coniungere voluerunt, ne recedentibus de mundo
succederet heres extraneus'. Cui illa: 'Nihil est mundus, nihil sunt divitiae,
nihil est pompa saeculi huius, nihil est vita ipsa quam fruemur, sed illa magis
vita quaerenda est, quae morte terminante non clauditur, quae labe ulla non
solvitur nec aliquo occasu finitur, ubi homo in beatitudine aeterna permanet,
luce non occidente vivit et, quod magis est his omnibus, ipsius Domini
praesentiam iugi perfruens contemplatione, in angelico translatus statu,
indissolubili laetitia gaudet'. Ad haec ille: 'Dulcissimis, inquid, 'eloquiis
tuis aeterna mihi vita tamquam magnum iubar inluxit, et ideo, si vis a carnali
abstinere concupiscentiam, particeps tuae mentis efficiar'. Illa respondit:
'Difficile est sexum virilem mulieribus ista praestare. Tamen, si feceris, ut
inmaculati permaneamus in saeculo, ego tibi partem tribuam dotis, quam
promissam habeo ab sponso domino meo Iesu Christo, cui me et famulam devovi
esse et sponsam'. Tunc ille armatus crucis vexillo ait: 'Faciam quae hortaris'.
Et datis inter se dextris, quieverunt, multos postea in uno strato recumbentes
annos, sed cum castitate laudabili, quod postea in eorum transitu declaratum
est. Nam cum, impleto certamine, puella migraret ad Christum, peracto vir
funeris officio cum puellam in sepulchro deponeret, ait: 'Gratias tibi ago,
domine Iesu Christe, aeternae domine deus noster, quia hunc thesaurum, sicut a
te commendatum accepi, ita inmaculatum pietati tuae restituo'. Ad haec illa
subridens: 'Quid', inquid, 'loqueris quod non interrogans?' Illamque sepultam
ipse non post multum insequitur. Porro cum utriusque sepulchrum e diversis
parietibus collocatum fuisset, miraculi novitas, quae eorum castitatem
manifestaret, apparuit. Nam facto mane cum ad locum populi accederent,
invenerunt sepulchra pariter, quae longe inter se distare reliquerant, scilicet
ut, quos tenet socios caelum, sepultorum hic corporum non separet monumentum. Hos usque hodie
Duos Amantes vocitare loci incolae voluerunt. Meminimus de his in libro
Miraculorum.
|