Arcadi
vero et Honori secundo imperii anno sanctus Martinus Turonorum episcopus,
plenus virtutibus et sanctitate, praebens infirmis multa beneficia,
octuaginsimo et primo aetatis suae anno, episcopatum autem vicissimo sexto,
apud Condatinsem diocisis suae vicum excedens a saeculo, filiciter migravit ad
Christum. Transiit autem media nocte,
quae dominica habebatur, Attico Caesarioque consolibus. Multi enim in eius
transitum psallentium audierunt in caelum, quod in libro virtutum eius primo
plenius exposuemus. Nam cum primitus sanctus Dei apud Condatinsem, ut dixemus,
vicum aegrotare coepisset, Pectavi populi ad eius transitum sicut Toronici
convenerunt. Quo migrante, grandis altercatio in utrumque surrexit populum.
Dicebant enim Pectavi: 'Noster est monachus, nobis abba extetit, nos requiremus
commendatum. Sufficiat vobis, quod, dum esset in mundo episcopus, usi fuistis
eius conloquium, participastis convivio, firmati fuistis benedictionebus,
insuper et virtutibus iocundati. Sufficiant ergo vobis ista omnia, nobis liciat
auferre vel cadaver exanimum' . Ad haec Toronici respondebant: 'Si virtutum
nobis facta sufficere dicitis, scitote, quia vobiscum positus amplius est quam
hic operatus. Nam, ut praetermittamus plurimum, vobis suscitavit duos mortuos,
nobis unum; et, ut ipse saepe dicebat, maior ei virtus ante episcopatum fuit,
quam post episcopatum. Ergo necesse est, ut, quod nobiscum non inplevit
vivens, expleat vel defunctus. Vobis est enim ablatus, nobis a Deo donatus.
Virum si mus antiquitus institutus servatur, in urbe qua ordenatus est habebit
Deo iubente sepulchrum. Certe si pro
monasthirio privilegio cupitis vindecare, scetote, quia primum ei monasthirium
cum Mediolaninsibus fuit'. His ergo litigantibus, sol ruente nox clauditur,
corpusque in medio positum, firmatis serra usteis, ab utroque populo
costoditur, futurum ut mane facto a Pectavensibus per violentiam aufereretur.
Sed Deus omnipotens noluit urbem Toronicam a proprio frustrari patrono. Denique
nocte media omnes Pectava somno falanga conpraemitur, nec ullus superfuit, qui
ex hac multitudine vigilaret. Igitur ubi Toronici eos conspiciunt obdormisse,
adpraehensam sanctissimi corporis glebam, alii per fenestram eiciunt, alii a
foris suscipiunt, positumque in navi, cum omni populo per Vingennam fluvium
discendunt, ingressique Legeris alveum, ad urbem Toronicam cum magnis laudibus
psallentioque dirigunt copioso. De quorum vocibus Pectavi expergefacti, nihil
de thesauro quem costodiebant habentes, cum magna confusione ad propria sunt
reversi. Quod si quis requiret, cur post transitum Catiani episcopi unus
tantum, id est Litorius, usque ad sanctum Martinum fuisset episcopus, noverit,
quia, obsistentibus paganis, diu civitas Toronica sine benedictione sacerdotale
fuit. Nam qui christiani eo tempore videbantur, occultae et per latebras
divinum offitium celebrabant. Nam si qui a paganis repperti fuissent
christiani, aut adficiebantur verberibus aut gladio truncabantur. A passione
ergo Domini usque transitum sancti Martini anni 412 conpotantur.
Explicit liber primus, continens annos 5596, qui conpotantur a principio usque
ad transitum sancti Martini episcopi.
|