LIBER
SECUNDUS
Prosequentes
ordinem temporum, mixte confusequae tam virtutes sanctorum quam strages gentium
memoramus. Non enim inrationabiliter accipi puto, se filicem beatorum vitam
inter miserorum memoremus excidia, cum idem non facilitas scripturis, sed
temporum series praestitit. Nam sullicitus lector, si inquirat strinue, invenit
inter illas regum Israheliticorum historias sub Samuhel iustum Fineen interisse
sacrilegum ac sub David, quem Fortem manu dicunt, Golian alophilum conruisse.
Meminiat etiam sub Heliae eximii vatis tempore, qui pluvias cum voluit abstulit
et cum libuit arentibus terris infudit, qui viduae paupertatem oratione
locopletavit, quantae populorum strages fuere, quae famis vel quae siccitas
miseram oppraesserit humum; quae sub Ezechie tempore, cui Deus ad vitam
quindecim annos auxit, Hierusolima mala pertulerit. Sed et sub Heliseum prophetam,
qui mortuos vitae restituit et alia in populis multa miracula fecit, quantae
internitiones, quae miseriae ipsum Israheliticum populum oppraesserunt. Sic et
Eusebius, Severus Hieronimusquae in chronicis atque Horosius et bella regum et
virtutes martyrum pariter texuerunt. Ita
et nos idcircum sic scripsemus, quod facilius saeculorum ordo vel annorum ratio
usque nostra tempora tota repperiatur. Venientes ergo per
antedictorum auctorum historias, ea quae in posterum acta sunt Domino iubente
disseremus.
|