Igitur post
excessum beati Martini Turonicae civitatis episcopi, summi et inconparabilis
viri, de cuius virtutibus magna apud nos volumina retinentur, Brictius ad
episcopatum succedit. At vero hic Brictius, cum esset primaevae aetatis
iuvenis, sancto adhuc viventi in corpore multas tendebat insidias, pro eo quod
ab eodem plerumque, cur faciles res sequeretur, arguebatur. Quadam tamen die
dum quidam infirmus medicinam a beato Martino expeteret, Brictium adhuc diaconum
in platea convenit; cui simpliciter ait: 'Ecce! ego praestolor beatum virum et
nescio, ubi sit vel quid operis agat'. Cui Brictius: 'Si', inquid, 'delerum
illum quaeris, prospice eminus; ecce! caelum solite sicut amens respicit'.
Cumque pauper ille, occursu reddito, quod petierat inpetrasset, Brictionem
diaconem vir beatus adloquitur: 'En ego, Brictio, delerus tibi videor?' Cumque
ille confusus haec audiens dixisse se denegaret, ait vir sanctus: 'Nonne aures
meae ad os tuum erant, cum haec eminus loquebaris? Amen dico tibi, quia obtinui
apud Deum, ut post me ad pontificatus honorem accedas, sed noveris te in
episcopatu multa adversa passurum'. Brictius haec audiens inridebat, dicens:
'Nonne verum dixi, istum delera verba proferre?' Sed et praesbiterii honore
praeditus, saepius beatum virum conviciis lacessivit. Adeptum ergo consentientibus civibus pontificatus
officium, orationi vacabat. Quia quamquam esset superbus et vanus, castus tamen
habebatur in corpore. Tricesimo tertio vero ordinationis suae anno oritur
contra eum lamentabilis causa pro crimine. Nam mulier, ad quam cubicularii eius
vestimenta deferebant ad abluendum, quae sub specie religionis erat veste
mutata, concepit et peperit. Qua de re surrexit omnis populus Toronorum in ira,
et totum crimen super episcopum referunt, volentes eum unanimiter lapidare.
Aiebant enim: 'Diu pietas sancti tuam celavit luxoriam, nec nos Deus diutius
sinit manus tuas indignas osculando pollui. Illo quoque e contrario viriliter
haec negante: 'Adferte', inquid, 'infantem ad me'. Cumque oblatus fuisset
infans, triginta dies ab ortu habens, ait ad eum episcopus: 'Adiuro te per
Iesum Christum, filium Dei omnipotentis, ut, si ego te generavi, coram cunctis
edicas'. Et ille: 'Non es', inquid, 'tu pater meus'. Populis autem rogantibus,
ut quis esset pater interrogaret, ait sacerdos: 'Non est hoc meum. Quod ad me
pertinuit, sollicitus fui; vobis si aliquid suppetit, per vos quaerite. Tunc
illi magicis haec artibus factum adseverantes, insurgunt contra eum in una
conspiratione, et trahentes eum, dicebant: 'Non diutius nobis falso pastoris
nomine dominaberis'. Ille autem ad satisfaciendo adhuc populo prunas ardentes
in byrrum suum posuit, et ad se stringens, usque ad sepulchrum beati Martini
una cum populorum turbis accedit, proiectasque ante sepulchrum prunas,
vestimentum inustum apparuit. Illo quoque sic prosequente: 'Sicut istud
vestimentum ab his ignibus videtis inlesum, ita et corpus meum a tactu
muliebris coiti est inpollutum, illis vero non credentibus, sed contradicentibus,
trahitur, calumniatur, eicitur, ut sermo sancti adimpleretur: 'Noveris, te in
episcopatu multa adversa passurum'. Hunc enim eiectum, Iustinianum in
episcopatu constituunt. Denique Brictius Romanae urbis papam expetiit, flens et
eiulans atque dicens: 'Merito haec patior, quia peccavi in sanctum Dei et eum
delerum et amentem saepe vocavi; cuius videns virtutes non credidi'. Post cuius
abscessum aiunt Toronici sacerdoti suo: 'Vade post eum et exere negotium tuum,
quia, si eum prosecutus non fueris, a nostro omnium contemptu humiliaberis'.
Iustinianus vero egressus a Turonus, Vircellis Italiae civitatem adgressus,
iudicio Dei percussus, obiit peregrinus. Toronici eius obitum audientes et in
sua malitia perdurantes, Armentium in eius loco constituunt. At Brictius
episcopus Romam veniens, cuncta quae pertulerat papae refert. Qui ad sedem
apostolicam resedens, plerumque missarum solemnia caelebravit ibi, quicquid in
sanctum Dei deliquerat deflens. Septimo igitur regressus anno a Roma, cum
auctoritate papae illius Toronus redire disponit; et veniens ad vicum cui nomen
est Laudiacum, sexto ab urbe miliario, mansionem accepit. Armentius vero febre
corripitur, media autem nocte spiritum exalavit. Quod protinus Brictio episcopo
per visum revelatum est; qui ait suis: 'Surgite velocius, ut ad tumulandum
fratrem nostrum, Turonicum pontificem, occurramus'. Cumque illi venientes
portam civitatis ingrederent, ecce! istum per aliam portam mortuum efferebant. Quo sepulto,
Brictius in cathedram suam regressus est, septem postea feliciter vivens annos.
Cui post quadragesimo septimo episcopatus
anno defuncto sanctus Eustochius successit magnificae sanctitatis.
|