Post haec Wandali
a loco suo degressi, cum Gunderico rege in Gallias ruunt. Quibus valde
vastatis, Spanias adpetunt. Hos secuti Suebi, id est Alamanni, Gallitiam
adpraehendunt. Nec multo pos scandalum inter utrumque oritur populum, quoniam
propinqui sibi erant. Cumque ad bellum armati procederent ac iamiamque in
conflicto parati essent, ait Alamannorum rex: 'Quousque bellum super cunctum
populum commovetur? Ne pereant, quaeso, populi utriusque falangae, sed
procedant duo de nostris in campum cum armis bellicis, et ipse inter se
confligant. Tunc ille, cuius puer vicerit, regione sine certamine obtenebit'.
Ad haec cunctus consensit populus, ne universa multitudo in ore gladii rueret. His enim diebus
Gundericus rex obierat, in cuius loco Trasamundus obtenuerat regnum.
Confligentibus vero pueris, pars Wandalorum victa succubuit; interfectoque
puero, placitum egrediendi Trasamundus spondit, ut scilicet, praeparatis
itineris necessariis, se a finibus Hispaniae removerit. Per idem vero tempus
persecutionem in christianus Trasamundus exercuit ac totam Hispaniam, ut
perfidiam Arrianae sectae consentiret, tormentes ac diversis mortibus
inpellebat. Unde factum est, ut puella quaedam relegiosa, praedives opibus ac
secundum saeculi dignitatem nobilitate senatoria florens et, quod his omnibus
est nobilius, fide catholica pollens, quae Deo omnipotenti inreprehensibiliter
serviebat, ad hac quaestionem adduceretur. Cumque regis fuisset oblata
conspectibus, coepit eam primum ad rebaptizandum blandis sermonibus inlicire.
Quae cum venenosum eius iaculum fidei parma propelliret, praecipit rex
facultates eius auferre, quae iam mente possedebat regna paradisi, deinde
suppliciis adplecatam sine spe praesentes vitae torquiri. Quid plura? Post
multas quaestiones, post ablatus terrenarum divitiarum thesaurus, cum ad hoc
frangi non possit, ut beatam scinderit Trinitatem, ad rebaptizandum invita
deducitur. Cumque in illud caenosum lavacrum vi cogeretur inmergi ac
proclamaret: 'Patrem cum Filio ac Spiritum sanctum unius credo esse substantiae
essentiaeque', digno aquas unguine cunctas infecit, id est fluxu ventris
aspersit. Exhinc ad legitimam deductam quaestionem, post aeculeos, post flammas
et ungulas, Christo domino capitis decisione decatur. Post haec prosequentibus
Alamannis usque Traductam, transito mare, Wandali per totam Africam ac
Mauritaniam sunt dispersi.
|