Sed quoniam eorum tempore persecutio in christianis
invaluit, sicut superius mentio facta est, videtur, ut aliqua ex his quae circa
Dei eclesias intulerunt vel quemadmodum de regno expulsi sint, memorare.
Defuncto igitur Trasamundo post scelera, quae in sanctis Dei exercuit,
Honericus mente crudilior Africanum occupat regnum atque ex electione
Wandalorum ipsis praeponitur. Cuius sub
tempore quanti christianorum populi pro ipso Christi sacratissimum nomine caesi
sint, ab hominibus non potest conpraehendi. Testes est tamen Africa, quae
misit, et Christi dextera, quae gemmis inmarciscibilibus coronavit. Legimus
tamen quorundam ex ipsis martyrum passiones, ex quibus quaedam replicanda sunt,
ut ad ea quae spondimus veniamus. Igitur Cirola, falso vocatus episcopus,
hereticorum tunc maximus habebatur assertor. Cumque ad persequendum christianus rex per diversa transmitteret,
sanctum Eugenium episcopum, verum inenarrabili sanctitate, qui tunc ferebatur
magnae prudentiae esse, in suburbano civitates suae repperit persecutor. Quem
ita violenter rapuit, ut nec cohortandum gregem christicolum abire permitterit.
Ille vero cum se vi viderit abduci, epistolam civibus pro custodiendam fidem
catholicam hoc modo transmisit: Dilectissimis et in Christi amore dulcissimis
filiis et filiabus ecclesiae mihi a Deo commissae Eugenius episcopus. Regalis
emanavit auctoritas, pro exercenda fide catholica edicto nos ad Cartaginem venire
praecepit. Et ideo ne abiens a vobis ecclesiam Dei in ambiguo, hoc est in
suspenso, dimitterem, aut oves Christi non verus pastor silentio reliquissem,
necessarium duxi has pro me vicarias vestrae dirigere sanctitati, in quibus non
sine lacrimis peto, hortor et moneo et satis abundeque obtestor per Dei
maiestatem et per tremendum iudicii diem atque adventus Christi terribilem
claritatem, ut fixius teneatis catholicam fidem, adserentes Filium Patri et
Spiritum sanctum eandem habere cum Patre et Filio deitatem. Servate itaque
unici baptismatis gratiam, custodientes crismatis unctionem. Nemo post aquam
revertatur ad aquam, renatus ex aqua. Nutu enim Dei sal in aqua conficitur, sed
si in aqua redactum fuerit, omnis species eius confestim evacuatur. Unde non
inmerito Dominus in euangelio ait: ìSi sal infatuatum fuerit, in quo salietur?'
Et utique hoc est infatuari velle secundo condiri, cum semel factum sufficiat.
Non audistis Christum dicentem: 'Qui semel lotus est, non habet necessitatem
iterum lavandi?' Ideoque, fratres et filii filiaeque meae in Domino, non vos
contristet absentia mea, quia, si catholicae disciplinae adhaereatis, ego vos
nec longinquitate aliqua obliviscor nec morte a vobis divellor. Scitote, quia,
quocumque me fecerint dividi agones, mecum est palma: si ad exilium abiero,
beati Iohannis euangelistae exemplum; si ad mortis exitium, 'vivere mihi
Christus est, et mori lucrum'. Si rediero, fratres, implebit Deus desiderium
vestrum. Attamen sufficit modo, quod vobis non tacui; monui, instruxi, quomodo
potui, inmunis sum a sanguine omnium pereuntium, et scio, quia adversus eos
legentur litterae istae ante tribunal Christi, cum venerit reddere unicuique
secundum opera sua. Si reversus fuero, fratres, videbo vos in hac vita; si non
reversus fuero, videbo vos in futuro. Dico vobis: valete, orate pro nobis et
ieiunate, quia ieiunium et elemosina semper ad misericordiam deflexerunt.
Mementote scriptum in euangelio: 'Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam
autem non possunt occidere; timete autem eum, qui, postquam occiderit, habet
potestatem et animam et corpus perdere et mittere in gehennam'. Ductus itaque
sanctus Eugenius ad regem, cum illo Arrianorum episcopum pro fide catholica
decertavit. Cumque eum de sanctae Trinitatis mistirium potentissime devicissit
et insuper multas per eum virtutes Christus ostenderit, in maiore insania idem
episcopus invidia inflammante succenditur. Erant enim tunc temporis cum sancto
Eugenio viri prudentissimi atque sanctissimi Vindimialis et Longinus episcopi,
pares gradu et virtute non inpares. Nam sanctus Vindimialis eo tempore ferebatur
mortuus suscetasse; Longinus autem multis infirmis salutem tribuit. Eugenius
quoque non solum visibilium oculorum caecitatem, sed etiam mentium depellebat.
Quod cernens ille nequam Arrianorum episcopus, vocatum ad se quendam hominem ab
illo quo ipse vivebat errore, ait: 'Non patior, quod hi episcopi multa in
populos signa depromunt illosque cuncti, me neglecto, secuntur. Adquiesce nunc
his quae praecipio, et acceptis quinquaginta aureis, sede in platea, per qua
nobis est transitus, et manum super clausus oculus ponens, me praetereunte cum
reliquis, exclama in magna virtute, dicens: ìAd te, beatissime Cirola, nostrae
relegiones antestes, depraecor, ut respiciens manefestis gloriam ac virtutem
tuam, ut oculos meos aperiens merear lucem videre quam perdedi"'. Qui iussa conplens resedensque in platea, transeunte
heretico cum sanctis Dei, iste qui Deum inridere cogitabat exclamat in magna
virtute, dicens: 'Audi me, beatissime Cyrola, audi me, sanctae sacerdus Dei,
respice caecitatem meam! Experear ego medicamenta, quae saepe caeci reliqui a
te meruerunt, quae lebrosi experti sunt, quae ipsi mortui praesenserunt. Adiuro
te per ipsam virtutem quam habes, ut mihi desideratam restituas lucem, quia
gravi sum caecitate percussus'. Veritatem enim nesciens, verum dicebat, quia
caecaverat eum cupiditas, et virtutem Dei omnipotentis inridere per pecuniam
aestimabat. Tunc hereticorum episcopus paulolum se divertit, quasi in virtute
triumphaturus, elatus vanitate atque superbia, posuit manum super oculos eius,
dicens: 'Secundum fidem nostram, qua recte Deum credimus, aperiantur oculi
tui'. Et
mox ut hunc nefas erupit, risus mutatur in planctum, et dolus episcopi
patefactus in publico; nam tantus dolor oculos miseri illius invasit, ut eos
digitis vi comprimeret, ne creparent. Denique
clamare coepit miser ac dicere: 'Vae mihi misero, quia seductus sum ab inimico
legis divinae! Vae mihi, quia Deum per pecuniam inridere volui et quinquaginta
aureos accepi, ut hoc facinus perpetrarem!' Ad episcopum autem aiebat: 'Ecce
aurum tuum, redde lumen meum, quod dolo tuo perdidi! Vos quoque rogo,
gloriosissimi christiani, ne despiciatis miserum, sed velociter occurrite
pereunti! Vere enim cognovi, quia Deus non inridetur'. Tunc sancti Dei
misericordia moti: 'Si', inquiunt, 'credis, omnia possibilia' sunt credenti'.
At ille clamabat voce magna: 'Qui non credederit Christum Filium Dei et
Spiritum sanctum aequalem habere substantiam atque deitate cum Patre, hodie
quae ego perfero patiatur'. Et adiecit: 'Credo Deum Patrem omnipotentem, credo
Filium Dei Christum Iesum aequalem Patri, credo Spiritum sanctum Patri et Filio
consubstantialem atque coaeternum'. Haec illi audientes et se invicem honore
mutuo praevenientes, oritur inter eos sancta contentio, quis oculis eius signum
beatae crucis inponeret. Vindimialis vero ac Longinus Eugenium, ille autem eos
exorat, ut manus inponerent caeco. Quod cum fecissent et manus suas super capud
eius tenirent, sanctus Eugenius crucem Christi super oculos caeci faciens, ait:
'In nomine Patris et Fili et Spiritus sancti, veri Dei, quem trinum in unam
aequalitatem atque omnipotentiam confitemur, aperiantur oculi tui'. Et statim
ablata dolore, ad pristinam rediit sanitatem. Manefestissime autem patuit per
huius caecitatem, qualiter hereticorum episcopus oculos cordium misero
adsertiones suae velabat amictu, ne veram lucem ulli liceret fidei oculis
contemplare. O miserum, qui non ingressus
per ianuam, id est per Christo, qui est ianua vera, lupus magis gregi quam
custus effectus est et facem fidei, quam in credentium cordibus debuerat
accendere, in pravitate cordis sui conabatur extinguere! Sancti vero Dei alia
signa in populis multa fecerunt, et erat vox una populi dicentes: 'Verus Deus
Pater, verus Deus Filius, verus Deus Spiritus sanctus, una fide colendus, uno
timore metuendus, eodem honore venerandus; nam quae Cyrola asserit falsa esse
cunctis est manefestum'. Videns autem Honoricus rex, assertiones suas per
sanctorum fidem gloriosam taliter denutari, nec erigi sectam erroris, sed
potius distrui, famamquae pontefices sui in hoc scelere fuisse detectam,
sanctus Dei post multa tormenta, post eculeos, post flammas, post ungulas,
iussit interfici; beatum vero Eugenium decollari iussit, sub ea speciae, ut, si
in ea hora, qua ensis super cervicem eius incumbebat, non reverteretur ad
hereticorum sectam, non occideretur, ne eum pro martyrem excolerent christiani,
sed exilio damnaretur. Quod ita factum esse, manefestum est. Nam cum imminente
morte interrogatus fuisset, se mori pro fide catholica distinaret, respondit:
'Haec enim est sempiterna vita, pro iustitia mori'. Tunc, suspenso gladio, apud
Albiginsem Galliarum urbem exilio depotatus est; ubi et finem vitae praesentis
fecit. Ad cuius nunc sepulchrum multae virtutis et creberrimae ostenduntur.
Sanctum vero Vindimialem gladio percuti praecipit; quod ita impletum est. In
hoc certamine et Octavianus archidiaconus et multa milia virorum ac mulierum
hanc fidem asserentes interempta atque debilitata sunt. Sed pro amore gloriae
nihil erant haec supplicia confessoribus sanctis, qui in paucis vexati, in
multis bene noverant disponendus iuxta illud apostoli: Quia non sunt condignae
passiones huius tempores ad futuram gloriam, quae revelatur in sanctis. Multi tunc errantes
a fide, accipientes divitias, inseruerunt se doloribus multis, sicut infilex
ille episcopus nomine Revocatus est revocatus a fide catholica. Tunc et sol
teter apparuit, ita ut vix ab eo pars vel tertia eluceret; credo pro tantis
sceleribus et effusione sanguinis innocentes. Honoricus vero post tantum
facinus arreptus a daemone, qui diu de sanctorum sanguine pastus fuerat,
propriis se morsibus laniabat, in quo cruciatu vitam indignam iusta morte
finivit. Huic Childericus successit; quo defuncto, Gelesimeris regnum suscipit.
Ipse quoque a re publica superatus, vitam principatumque finivit. Et sic regnum
decidit Wandalorum.
|