Igitur rumor erat, Chunos in Galliis velle prorumpere.
Erat autem tunc temporis apud Tungrus oppidum Aravatius eximiae sanctitatis
episcopus, qui vigiliis ac ieiuniis vacans, crebro lacrimarum imbre perfusus,
Domini misericordiam praecabatur, ne umquam gentem hanc incredulam sibique
semper indignam in Galliis venire permitterit. Sed sentiens per spiritum, pro
dilictis populi sibi hoc non fuisse concessum, consilium habuit expetendi urbem
Romanam, scilicet ut, adiunctam sibi apostolicae virtutis patrocinia, quae
humiliter ad Domini misericordiam flagitabat, mereretur facilius obtinere. Accedens ergo ad beati apostoli tumolum, depraecabatur
auxilium bonitatis eius, in multa abstinentia, maximae inaedia se consumens,
ita ut bidui triduique sine ullo cibo putuque maneret, nec esset intervallum
aliquod, in quo ab oratione cessaret. Cumque ibidem per multorum dierum spatia
in tali adflictione moraretur, fertur hoc a beato apostolo accepisse responsum:
'Quid me, vii sanctissime, inquietas? Ecce! enim apud Domini deliberationem
prursus sanccitum est, Chunos in Gallias advenire easque maxima tempestate
debere depopulari. Nunc igitur sume consilium, accelera velociter, ordena domum
tuam, sepulturam conpone, require lentiamina munda! Ecce! enim migraberis a
corpore, nec videbunt oculi tui mala, quae facturi sunt Chuni in Galliis, sicut
locutus est dominus Deus noster'. Hoc a sancto apostolo pontifex responso
suscepto, iter accelerat Galliasque velociter repetit, veniensque ad urbem
Tungrorum, quae erant necessaria sepulturae secum citius levat, valedicensque
clericis ac reliquis civibus urbis, denuntiat cum fletu et lamentatione, quia
non visuri essent ultra faciem illius. At ille cum heiulato magno et lacrimis
prosequentes supplecabant humili praece, dicentes: 'Ne derelinquas nos, pater
sanctae, ne obliviscaris nostri, pastor bonae!' Sed cum eum fletibus revocare
non possent, accepta benedictione cum osculis, redierunt. Hic vero ad
Treiectinsem urbem accedens, modica pulsatus febre, recessit a corpore,
ablutusque a fidelibus, iuxta ipsum agerem publicum est sepultus. Cuius beatum
corpus qualiter post multorum temporum spatia sit translatum, in libro
Miraculorum scripsimus.
|