Igitur Chuni a
Pannoniis egressi, ut quidam ferunt, in ipsa sanctae paschae vigilia ad
Mettinsem urbem reliqua depopulando perveniunt, tradentes urbem incendium
populum in ore gladii trucidantes ipsusque sacerdotes Domini ante sacrosancta
altaria perimentes. Nec remansit in ea locus inustus praeter oraturium beati Stefani primi
martyres ac levitae. De quo oraturio quae
a quibusdam audivi narrare non distuli. Aiunt enim, quia, priusquam hi hostes
venerent, vidisse virum fidelem in visu quasi conferentem cum sanctis apostolis
Petro ac Paulo beatum levitam Stefanum de hoc excidio ac dicentem: 'Oro, domini
mi, ut non permittatis obtentu vestro Mettensim urbem ab inimicis exuri, quia
locus in ea est, in quo parvitatis meae pignera contenentur; sed potius
sentiant se populi aliquid me posse cum Domino. Quod si tantum facinus populi
supercrevit, ut aliut fieri non possit, nisi civitas tradatur incendio, saltim
vel hoc oraturium non cremetur'. Cui ille aiunt: 'Vade in pace, dilectissime
frater, oraturium tantum tuum caribit incendium! Pro urbe vero non obtinebimus,
quia dominicae sanctionis super eam sententia iam processit. Invaluit enim
peccatum populi, et clamor malitiae eorum ascendit coram Deo; ideo civitas haec
cremabitur incendio'. Unde procul dubium est, quod horum obtentu, urbe vastata,
oraturium permansit inlaesum.
|