Attela vero Chunorum rex a Mittense urbe egrediens,
cum multas Galliarum civitates oppraemeret, Aurilianis adgreditur eamque maximo
arietum inpulsu nititur expugnare. Erat autem eo tempore beatissimus Annianus
in supradicta urbe episcopus, vir eximiae prudentiae ac laudabilis sanctitatis,
cuius virtutum gesta nobiscum fideliter retenentur. Cumque inclusi populi suo pontefice, quid agerent,
adclamarent ille confisus in Deo, monet omnes in oratione prosterni et cum
lacrimis praesentem semper in necessitatibus Domini auxilium inplorare. Denique
his ut praeciperat depraecantibus, ait sacerdus: 'Aspicite de muro civitatis,
si Dei miseratio iam succurrat'. Suspicabatur enim per Domini misericordiam
Aetium advenire, ad quem et Arelate abierat prius suspectus futuri. Aspicientes
autem de muro, niminem viderunt. Et ille: 'Orate', inquid, 'fideliter; Dominus
enim liberavit vos hodie!' Orantibus autem illis, ait: 'Aspicite iterum!'. Et
cum aspexissent, niminem viderunt qui ferret auxilium. Ait eis tertio: 'Si
fideliter petitis, Dominus velociter adest'. Ad ille cum fletu et heiulatu
magno Domini misericordiam inplorabant. Exactam quoque orationem, tertio iuxta
senis imperium aspicientes de muro, viderunt a longe quasi nebolam de terra
consurgere. Quod renuntiantes, ait sacerdus: 'Domini auxilium est'. Interea iam
trementibus ab impetu arietum muris iamque ruituris, ecce! Aetius et Theudor
Gothorum rex ac Thorismodus, filius eius, cum exercitibus suis ad civitatem
adcurrunt adversumque hostem eieciunt repelluntque. Itaque liberatam obtentu
beati antestites civitatem, Attilanem fugant. Qui Mauriacum campum adiens, se
praecingit ad bellum. Quod hi audientes, se contra eum viriliter praeparant.
His diebus Romam sonus adiit, Aetium in maximo discrimine inter falangas
hostium laborare. Quo auditu uxor eius anxia atque maesta, assiduae basilicas
sanctorum apostolorum adibat atque, ut virum suum de hac via reciperet
sospitem, praecabatur. Quae cum die
noctuque haec agerit, quadam nocte homo pauperculus, crapulatus a vino, in
angulo basilicae beati Petri apostoli obdormivit. Clausis autem ex more usteis,
a custodibus non est nanctus. De nocte vero consurgens, relucentibus per tota
aedis spatia lychinis, pavore territus, aditum, per quem foris evaderit,
quaerit. Verum ubi primi atque alterius ustei claustra pulsat et obserata
cuncta cognoscit, solo decubuit, trepidus praestolans locum, ut, convenientibus
ad matutinis hymnis populis, hic liber abscederit. Interea vidit duas personas se invicem venerabiliter
salutantes sollicitusque de suis esse prosperetatibus. Tunc qui erat senior ita
exorsus est: 'Uxoris Aeti lacrimas diutius sustenire non patior. Petit enim
assiduae, ut virum suum de Galliis reducam incolomem, cum aliud exinde fuisset
apud divinum iuditium praefinitum, sed tamen obtenui inmensam pietatem pro vita
illius. Et ecce nunc illum propero viventem exinde reducturus! Verumtamen
obtestor, ut qui haec audierit sileat arcanumque Dei vulgare non audeat, ne
pereat velociter a terra'. Ille autem haec audiens, silire non potuit; sed mox
inluciscente caelo omnia quae audierat matrisfamiliae pandit, expletisque
sermonibus, lumen caruit oculorum. Igitur Aetius cum Gothis Francisque coniunctus
adversus Attilanem confligit. At ille ad internitionem vastari suum cernens
exercitum, fuga delabitur. Theodor vero Gothorum rex huic certamine subcubuit.
Nam nullus ambigat, Chunorum exercitum obtentu memorati antestites fuisse
fugatum. Verum Aetius patritius cum Thorismodo victuriam obtinuit hostesque
delivit. Expletoque bello, ait Aetius
Thorismodo: 'Festina velociter redire in patriam, ne insistente germano a
patris regno priveris'. Haec ille audiens, cum velocitate discessit, quasi
antecipaturus fratrem et prior patris cathedram adepturus. Simili et Francorum regem
dolo fugavit. Illis autem recedentibus, Aetius, spoliato campo, victor in
patriam cum grande est reversus spolia. Attila vero cum paucis reversus est,
nec multo post Aquileia a Chunis capta, incensa atque deruta, Italia pervagata
atque subversa est. Thorismodus cui supra meminimus, Alanos bello edomuit, ipsi
deinceps post multas lites et bella a fratribus oppraessus ac iugulatus
interiit.
|