Igitur his ita degestis ac per ordinem expletis, quid
de Aetio supra memorato Renati Frigiredi narret historia, tacere nefas putavi. Nam cum in duodecimo historiarum libro referat, post
divi Honori excessum Valentinianum puerolum, uno tantum lustro peracto, a
consubrino Theodosio imperatorem fuisse creatum et apud urbem Romam tyrannum
Iohannem in imperium surrexisse, legatusque eius a caesare dicat fuisse
dispectus, adiecit: Dum haec ita gererentur, legati ad tyrannum reversi sunt,
mandata atrocia reportantes. Quibus permotus Iohannis Aetium, id temporis curam
palatii, cum ingenti auri pondere ad Chunus transmittit, notus sibi obsidatus
sui tempore et familiari amicicia divinctos, cum mandatis huiusmodi: cum primum
partes adversae Italiam ingressae forent, ipse a tergo adoriretur, se ad fronte
venturum. Et quia de hoc viro consequenter plura memoranda sunt, genus moresque
ordire placet. Gaudentius pater, Scyciae provintiae primoris loci, a
domesticatu exorsus militiam, usque ad magisterii equitum culmen profectus.
Mater Itala, nobilis ac locuplex faemina. Aetius filius a puero praetorianus,
tribus annis Alarici obsessus, dehinc Chunorum; post haec Carpilionis gener, ex
comite domesticorum et Iohannis cura palatii. Medii corporis, virilis
habitudinis, decenter formatus, quo neque infirmitudini esset neque oneri,
animo alacer, membris vegitus, eques prumptissimus, sagittarum iactu peritus,
contu inpiger, bellis aptissimus, pacis artibus celebris, nullius avaritiae,
minimae cupiditatis, bonis animi praeditus, ne inpulsoribus quidem pravis ab
instituto suo devians, iniuriarum patientissimus, laboris adpetens, inpavidus
periculorum, famis, sitis, vigiliarum tolerantissimus. Cui ab ineunte aetate
praedictum liquet, quantae potentiae fatis distinaretur, temporibus suis
locisque celebrandus. Haec supradictus historiograffus de Aetio narrat. Adultus
autem Valentinianus imperator, metuens, ne se per tyrannidem Aetius
oppraemeret, eum nullis causis extantibus interimit. Ipse postmodum augustus
dum in campo Martio pro tribunali resedens concionaretur ad populum, Occila, buccellarius
Aeti, ex adverso veniens, eum gladio perfodit. Talis utrisque extitit finis.
|