De Francorum vero
regibus, quis fuerit primus, a multis ignoratur. Nam cum multa de eis Sulpici
Alexandri narret historia, non tamen regem primum eorum ullatinus nominat, sed
duces eos habuisse dicit. Quae tamen de eisdem referat, memorare videtur. Nam
cum dicit, Maximum intra Aquileiam, amissam omnem spem imperii, quasi amentem
resedere, adiungit: Eo tempore Genobaude, Marcomere et Sunnone ducibus Franci
in Germaniam prorupere, ac pluribus mortalium limite inrupto caesis, fertiles
maxime pagus depopulati, Agrippinensi etiam Coloniae metum incusserunt. Quod ubi Treverus
perlatum est, Nanninus et Quintinus militaris magistri, quibus infantiam filii
et defensionem Galliarum Maximus conmiserat, collecto exercitu, apud Agripinam
convenerunt. Sed onusti praeda hostes, provinciarum opima depopulati, Rhenum
transierunt, pluribus suorum in Romano relictis solo, ad repetendam
depopulationem paratis, cum quibus congressus Romanis adcomodus fuit, multis
Francorum apud Carbonariam ferro perimptis. Cumque consultaretur succensu, an
in Franciam transire deberit, Nannenus abnuit, quia non inparatus et in locis
suis indubiae fortiores futurus sciebat. Quod cum Quintino et reliquis viris
militaribus displicuisset, Nanneno Mogontiacum reverso, Quintinus cum exercitu
circa Nivisium castellum Rhenum transgressus, secundis a fluvio castris, casas
habitatoribus vacuas atque ingentes vicos distitutos offendit. Franci enim
simulatu metu se in remotiores saltus reciperant, concidibus per extrema
silvarum procuratis. Itaque universis domibus exustis, in quas saevire
soliditas ignava victoriae consummationem reponebat, nocte sollicita militis sub
armorum onere duxerant. Ac primo diluculo
Quintino proelii duci ingressi saltus, in medium fere diem inplicantes se
erroribus viarum, toto pervagati sunt. Tandem cum ingentibus saeptis omnia a
solido clausa offendissent, in palustres campus, qui silvis iungebantur,
prorumpere molientibus, hostium rare apparuere, qui coniuncti arborum truncis
vel concidibus superstantes, velut e fastigiis turrium sagittas turmentorum
ritu effudere inlitas herbarum venenis, ut summe cutis neque letalibuse
inflicta locis vulnera aut dubiae mortis sequerentur. Dehinc maiore multitudine
hostium circumfusus exercitus, in aperta camporum, quae libera Franci
reliquerant, avide effusus est. Ac primi equites voraginibus inmersi, permixtis
hominum iumentorumque corporibus, ruinam invicem suorum oppraessi sunt. Pedites
etiam, quos nulla onera equorum calcaverant, inplicati limo, egre explecantes
gressum, rursus se, qui paulo ante vix emerserant, silvis trepidantes
occulebant. Perturbatis ergo ordinibus, caesae legionis. Heraclio Iovinianorum
tribuno ac paene omnibus qui militibus praeerant extinctis, paucis effugium
totum nox et latibula silvarum praestiterunt. Haec in tertio Historiae libro
narravit. In quarto vero libro, cum de interfectione Victuris, fili Maximi
tyranni, narraret, ait: Eo tempore Carietto et Sirus in locum Nanneni
subrogati, in Germania cum exercitu opposito Francis diversabantur. Et post
pauca, cum Franci de Germania praedas tulissent, adiecit: Nihil Arbogastis
differre volens, conmonet caesarem poenas debetas a Francis exigendas, nisi
universa, quae superiore anno caesis legionibus diripuerant, confestim
restituerent auctorisque belli traderent, in quos violatae pacis perfidia
poneretur. Haec acta, cum duces essent, retulit; et deinceps ait: Post dies
paucolus, Marcomere et Sunnone Francorum regalibus transacto cursim conloquio
imperatisque ex more obsidibus, ad hiemandum Treverus concessit. Cum autem eos
regales vocet, nescimus, utrum reges fuerint, an in vices tenuerunt regnum.
Idem tamen scriptor, cum necessitates Valentiniani agusti commemorat, haec
adiungit: Dum diversa in Oriente per Thracias geruntur, in Gallia status
publicus perturbabatur. Clauso apud
Viennam palatii aedibus principe Valentiniano paene infra privati modum
redacto, militaris rei cura Francis satellitibus tradita, civilia quoque
officia transgressa in coniurationem Arbogastis; nullusque ex omnibus
sacramentis militiae obstrictis repperiebatur, qui familiari principis sermoni
aut iussis obsequi auderet. Dehinc refert: Eodem anno Arbogastis Sunnonem et
Marcomere subregolus Francorum gentilibus odiis insectans, Agrepinam regentem
maxime hieme petiit, gnarus toto omnes Frantiae recessus penetrandus
urendusque, cum decursis foliis nudae atque arentes silvae insidiantes occulere
non possent. Collicto ergo exercitu, transgressus Rhenum, Bricteros ripae
proximos, pagum etiam quem Chamavi incolunt depopulatus est, nullo umquam
occursante, nisi quod pauci ex Ampsivariis et Catthis Marcomere duce in
ulterioribus collium iugis apparuere. Iterum hic, relictis tam ducibus quam
regalibus, aperte Francos regem habere designat, huiusque nomen praetermissum,
ait: Dehinc Eugenius tyrannus, suscepto expeticionale procincto, Rheni limitem
petit, ut, cum Alamannorum et Francorum regibus vetustis foederibus ex more
initis, inmensum ea tempestate exercitum gentibus feris ostentaret. Haec suprascriptus
historiograffus de Francis exseruit. Renatus Profuturus Frigiretus, cui iam
supra meminimus, cum Romam refert a Gothis captam atque subversam, ait: Interea
Respendial rex Alanorum. Goare ad Romanos
transgresso, de Rheno agmen suorum convertit, Wandalis Francorum bello
laborantibus, Godigyselo rege absumpto, aciae viginti ferme milibus ferro
peremptis, cunctis Wandalorum ad internitionem delendis, nisi Alanorum vis in
tempore subvenisset. Movet nos haec causa, quod cum aliorum gentium regis
nominat, cur non nominet et Francorum. Tamen cum ait, quod Constantinus,
adsumpta tyrannide, Constantium filium ad se de Hispaniis venire iussisset, ita
disseruit: Accito Constantinus tyrannus de Hispaniis Constante filio idemque
tyranno, quo de summa rerum consultarent praesentes; quo factum est, ut
Constans, instrumento aulae et coniuge sua Caesaraugustae dimissis, Gerontio
intra Hispanias omnibus creditis, ad patrem continuato itinere decurreret. Qui
ubi in unum venere, interiectis diebus plurimis, nullo ex Italia metu,
Constantinus gulae et ventre deditus redire ad Hispanias filium monet. Qui,
praemissis agminibus, dum cum patre resederet, ab Hispania nuntii commeant,
Gerontio Maximum unum e clientibus suis imperio praeditum atque in se cometatu
gentium barbararum accinctum parari. Quo exterreti, Edobecco ad Germanias
gentes praemisso, Constans et praefectus iam Decimius Rusticus ex officiorum
magistro petunt Gallias, cum Francis et Alamannis omnique militum manu ad
Constantinum iam iamque redituri. Item cum Constantinum obsedire scribit, ita
dicit: Vixdum quartus obsidionis Constantini mensis agebatur, cum repente ex
ulteriore Gallia nuntii veniunt, Iovinum adsumpsisse ornatus regius et cum Burgundionibus,
Alamannis, Francis, Alanis omnique exercitu inminire obsedentibus. Ita
adceleratis moris, reserata urbe, Constantinus deditur, confestimque ad Italiam
directus, missis a principe obviam percussoribus, supra Mintium flumine capite
truncatus est. Et post pauca idem refert: Hisdem diebus praefectus tyrannorum
Decimius Rusticus, Agroetius ex primicirio notariorum Iovini multique nobiles
apud Arvernus capti a ducibus Honorianis et crudeliter interempti sunt.
Treverorum civitas a Francis direpta incensaque est secunda inruptione. Cum
autem Asterius codicillis imperialibus patriciatum sortitus fuisset, haec
adiungit: Eodem tempore Castinus domesticorum comes, expetitionem in Francos
suscepta, ad Gallias mittitur. Haec hi de Francis dixire. Horosius autem et
ipse historiograffus in septimo operis sui libro ita commemorat: Stilico,
congregatis gentibus, Francos proteret, Rhenum transit, Gallias pervagatur et
ad Pyrenius usque perlabitur. Hanc nobis notitiam de Francis memorati historici
reliquere, regibus non nominatis. Tradunt enim multi, eosdem de Pannonia fuisse
degressus, et primum quidem litora Rheni amnes incoluisse, dehinc, transacto
Rheno, Thoringiam transmeasse, ibique iuxta pagus vel civitates regis crinitos
super se creavisse de prima et, ut ita dicam, nobiliore suorum familia. Quod
postea probatum Chlodovechi victuriae tradedirunt, itaque in sequenti
digerimus. Nam et in Consolaribus legimus, Theudomerem regem Francorum, filium
Richimeris quondam, et Ascylam, matrem eius, gladio interfectus. Ferunt etiam,
tunc Chlogionem utilem ac nobilissimum in gente sua regem fuisse Francorum, qui
apud Dispargum castrum habitabat, quod est in terminum Thoringorum. In his
autem partibus, id est ad meridianam plagam, habitabant Romani usque Ligerem
fluvium. Ultra Ligerem vero Gothi dominabantur. Burgundiones quoque, Arrianorum
sectam sequentes, habitabant trans Rhodanum, quod adiacit civitate Lugdunense.
Chlogio autem, missis exploratoribus ad urbem Camaracum, perlustrata omnia,
ipse secutus, Romanus proteret, civitatem adpraehendit, in qua paucum tempus
resedens, usque Sumenam fluvium occupavit. De huius stirpe quidam Merovechum
regem fuisse adserunt, cuius fuit filius Childericus.
|