Sed haec generatio fanaticis semper cultibus visa est
obsequium praebuisse, nec prursus agnovere Deum, sibique silvarum atque
aquarum, avium bestiarumque et aliorum quoque elementorum finxere formas,
ipsasque ut Deum colere eisque sacrifitium delibare consueti. 0! si eorum fibras cordium vox illa terribilis
attigisset, qui per Moyse populo locuta est, dicens: Non sint tibi dii alii
praeter me. Non facies tibi sculptile neque adorabis omnem similitudinem quae
in caelo sunt et quae in terra et quae versantur in aquis; non facis et non
coles ea. Et illud: Dominum Deum tuum adorabis et ille soli servies ac per
nomen eius iurabis. Quid si intellegere potuissent, quae pro vituli conflatilis
veneratione Israheliticum populum ultio subsecuta conpraesseret, cum post epolum
et cantica, post luxorias atque saltationes cum ore inmundo proferrent de eodem
sculptile: Hii sunt dii tui, Israhel, qui te eduxerunt de terra Aegypti?
Ceciderunt ex eis viginti quattuor milia hominum. Quid de his qui initiati
Belphegor cum Moabitibus scorto commixti, a proximis caesi, prostrati sunt? In
qua plaga Finees sacerdus, interemptis adulteris, sedabit furorem Dei, et
repotatum est illi ad iustitiam. Quid, si et illa eorum aurebus inlata fuisset,
quod Dominus per David intonat, dicens: Quia omnes dii gentium daemonia,
Dominus autem caelos fecit? Et: Simulacra gentium argentum et aurum, opera
manuum hominum. Similis illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in
eis. Vel illud: Confundantur omnes qui adorant sculptile, qui gloriantur in simulacris
suis. Et iterum quod Abbacuc profeta testatur, dicens: Quid prodest sculptile
quod sculpserunt illud? Finxerunt illud cumflatile, fantasma mendum. Est hoc
autem productio argenti et auri, et omnes spiritus non est in eis. Dominus
autem in templo sancto suo: timeat a faciae eius universa terra. Sed et alius
propheta dicit: Dii, qui caelum et terram non fecerunt, pereant a terra et de
his qui sub caelis sunt. Item illic: Haec dicit Dominus, creans caelus, ipse
Deus formans terram et quae in ea sunt; ipse plastis eius, non in vanum
fundavit eam, ut habitaretur creavit eam. Ego
Dominus, hoc mihi nomen est, gloriam meam alteri non dabo neque virtutem meam
sculptilibus, qui ab initio transierunt. Et alibi: Numquid sunt in sculptilibus
gentium qui pluant? Et per Isaiam iterum dicit: Ego primus et novissimus, et
absque me non est deus et formatur, quem ego non noverim. Plastae idoli omnes
nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipse sunt testis eorum, quia
non vident neque intellegent, et confundentur in eis. Ecce! omnes participes
eius confundentur, fabri enim sunt ex hominibus. In prunis et malleis furmavit
illud, et operatus est in brachio fortitudinis suae. Similiter et artifex lignarius in circino turnavit
illud et fecit imaginem viri quasi spetiosi hominis habitantis in domo. Succidit lignum,
operatus est, fecit sculptile et adoravit ut deum, clavis et malleis
conpaginavit, ut non dissolvatur. Portata
tollentur, quia incidere non valent; reliquum vero ligni factus est hominibus
in focum, et calefacti sunt. Ex aliud vero deum fecit et sculptile sibi.
Curvatur ante illud et adoravit illud et obsecrat, dicens: 'Libera me, quia
deus meus es tu. Medietatem eius igni conbussi et coxi super carbones eius
panes; coxi carnes et comedi, et de reliquum eius idolum faciam. Ante truncum
ligni adorabo; pars eius cinis est'. Cor insipiens adoravit illud et non
liberavit animam suam. Neque dicit: Forte mendatium est in dextera mea. Haec autem generatio
Francorum non intellexit primum; intellexerunt autem postea, sicut sequens
historia narrat.
|