Apud Arvernus vero post transitum sancti Artemi
Venerandus ex senatoribus episcopus ordenatur. Qualis autem fuerit hic
pontifex, testatur Paulinus dicens: Si enim hodie videas dignos Domino
sacerdotes, vel Exsuperium Tholosae, vel Simplicium Viennae, vel Amando
Burdigale, vel Diogenianum Albigae, vel Dinamium Ecolisnae, vel Venerandum
Arvernus, vel Alithium Cadurcis, vel nunc Pegasium Petrocoris, utcumque se
habent saeculi mala, videbis profectus dignissimus totius fidei relegionesque
custodes. Hic in ipsa dominici natalis vigilia transisse refertur. Mane autem
facto processio solemnitates funeris eius obsequium fuit. Post cuius obitum
foeda apud civis pro episcopatu intentio vertebatur. Cumque partes inter se divisae alium aliumque eregere
vellent, magna conlisio erat populi. Resedentibus tamen episcopis die dominico,
mulier quaedam velata atque devota Deo audenter ad eos ingreditur, qui ait:
'Audite me, sacerdotes Domini! Scitote enim, quod non est in his bene placitum
Deo, quos hi ad sacerdotium elegerunt. Ecce enim Dominus hodie ipsi sibi
providebit antestitem. Itaque nolite conturbare neque conlidere populum, sed
pacientes estote parumper! Dominus enim nunc diriget, qui regat ecclesiam
hanc'. His itaque mirantibus haec verba, subito Rusticus nomine, qui erat ex
ipsa urbis Arvernae diocese presbiter, advenit. Ipsi enim iam mulieri per
visionem fuerat indicatus. Quo viso, ait: 'En ipsum quem elegit Dominus! Ecce
qualem vobis pontificem distinavit! Hic ordenetur episcopus!' Haec ea loquente,
omnis populus, cuncta intentione postposita, clamavit, dignum ac iustum esse. Qui in cathedra
positus, septimus in eodem loco pontificatus honorem, populo gaudente,
suscepit.
|