De episcopatu
Eustochi Turonici atque Perpetui, et de basilica sancti Martini.
Apud urbem vero Turonicam, defuncto Eustochio episcopo septimo decimo
sacerdotii sui anno, quintus post beatum Martinum Perpetuus ordinatur. Qui cum
virtutes assiduas ad sepulchrum eius fieri cerneret, cellulam, quae super eum
fabricata fuerat, videns parvulam, indignam talibus miraculis iudicavit. Qua
submota, magnam ibi basilicam, quae usque hodie permanet, fabricavit, quae
habetur a civitate passus 550. Habet in longo pedes 160, in lato 60, habet in
alto usque ad cameram pedes 45; fenestras in altario 32, in capso 20; columnas
41; in toto aedificio fenestras 52, columnas 120; ostia 8, tria in altario,
quinque in capso. Sollemnitas enim ipsius basilicae triplici virtute pollet: id
est dedicatione templi, translatione corporis sancti vel ordinatione eius
episcopati. Hanc enim quarto Nonas Iulias observabis; depositionem vero eius
tertio Idus Novembris esse cognoscas. Quod si fideliter celebraveris, et in
praesenti saeculo et in futuro patrocinia beati antistitis promereberis. Et
quoniam camera cellulae illius prioris eleganti opere fuerat fabricata,
indignum duxit sacerdos, ut opera eius deperiret, sed in honore beatorum
apostolorum Petri et Pauli aliam construxit basilicam, in qua cameram illam
adfixit. Multas et alias basilicas aedificavit, quae usque hodie in Christi
nomine constant.
|