Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
17. De coniuge eius et basilica sancti Stephani.
Cuius coniux
basilicam sancti Stephani suburbano murorum aedificavit. Quam cum fucis
colorum adornare velit, tenebat librum in sinum suum, legens historias actionis
antiquae, pictoribus indicans, quae in parietibus fingere deberent. Factum est
autem quadam die, ut, sedente ea in basilica ac legente, adveniret quidam
pauper ad orationem, et aspiciens eam in veste nigra, senio iam provecta,
putavit esse unam de egentibus protulitque quadram panis et posuit in sinu eius
et abscessit. Illa vero non dedignans munus pauperis, qui personam eius non
intellexit, accepit et gratias egit reposuitque, hanc suis epulis anteponens et
benedictionem ex ea singulis diebus sumens, donec expensa est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |