LIBER
PRIMUS
Scripturus
bella regum cum gentibus adversis, martyrum cum paganis, eclesiarum cum
hereticis, prius fidem meam proferre cupio, ut qui ligirit me non dubitet esse
catholicum. Illud etiam placuit propter eos, qui adpropinquantem finem mundi
disperant, ut, collectam per chronicas vel historias anteriorum annorum summam,
explanitur aperte, quanti ab exordio mundi sint anni. Sed prius veniam
legentibus praecor, si aut in litteris aut in sillabis grammaticam artem
excessero, de qua adplene non sum inbutus; illud tantum studens, ut quod in
eclesia credi praedicatur sine aliquo fuco aut cordis hesitatione reteneam,
quia scio, peccatis obnoxium per credulitatem puram obtenire posse veniam apud
Deum. Credo ergo in Deum patrem omnipotentem. Credo in Iesum Christum, filium
eius unicum, dominum nostrum, natum a patre, non factum, non post tempora, sed
ante cunctum tempus semper fuisse cum patre. Nec enim pater dici potuerat, nisi haberit filium; neque filius esset,
si patrem utique non haberet. Illos vero, qui dicunt: 'Erat quando non erat',
execrabiliter rennuo et ab eclesia segregare contestor. Credo Christum hunc
verbum esse patris, per quem facta sunt omnia. Hunc verbum carne factum credo,
cuius passionem mundus redemptus est, et humanitatem, non deitatem subiacuisse
passione, credo. Credo, eum tertia die resurrexisse, hominem perditum
liberasse, ascendisse caelos, sedere a dexteram Patris, venturum ac iudicaturum
vivos et mortuos. Credo sanctum Spiritum a Patre et Filio processisse, non
minorem et quasi ante non esset, sed aequalem et semper cum Patre et Filio
coaeternum deum, cumsubstantialem natura, aequalem omnipotentia, consempiternum
esse essentia et nunquam sine Patre fuisse vel Filio, neque minorem Patri vel
Filio. Credo hanc Trinitatem sanctam in distinctione subsistere personarum, et
aliam quidem personam Patris, aliam Fili, aliam Spiritus sancti. In qua
Trinitate unam Deitatem, unam potentiam, unam essentiam esse, confiteor. Credo
beatam Mariam, ut virginem ante partum, ita virginem et post partum. Credo
animam inmortalem, nec tamen partem habere Deitatis. Et omnia quae a 318
episcopis Nicaene instituta sunt credo fideliter. De fine vero mundi ea sentio
quae a prioribus didici, Antechristum prius esse venturo. Antechristus vero primum
circumcisionem inducit, se asserens Christum, deinde in templo Hierusolimis
statuam suam collocat adorandam, sicut Dominum dixisse legimus: Videbitis
abhuminationem desolationes stantem in loco sancto. Sed diem illam omnibus
hominibus oculi ipse Dominus manifestat, dicens: De die autem illa et ora nemo
scit, neque angeli caelorum neque filius, nisi Pater solos. Sed et hic
respondibimus hereticis, qui nos inpugnant, asserentis, minorem esse Filium
Patri, qui hanc diem ignoret. Cognoscant ergo, hunc filium christianum populum
nuncopatum, de quo a Deo praedicetur: Ego ero illis in patre, et ipsi erunt
mihi in filios. Si enim haec de unigenito Filio praedixisset, nunquam ei
angelos praeposuisset. Sic enim ait: Neque angeli caelorum neque filios;
ostendens non de unigenito, sed de adoptivo populo haec dixisse. Noster vero
finis ipse Christus est, qui nobis vitam aeternam, si ad eum conversi fuerimus,
larga benignitate praestabit. De subpotatione vero huius mundi evidenter
chronicae Eusebii Caesariensis episcopi ac Hieronimi presbiteri prolocuntur et
rationem de omni annorum serie pandunt. Nam et Horosius diligentissime haec
inquaerens, omnem numerum annorum ab initio mundi usque ad suum tempus in unum
colligit. Hoc etiam et Victurius cum ordine paschalis solemnitates inquirere
fecit. Ergo et nos scriptorum supra memoratorum exsemplaria sequentes, cupimus
a primi homines conditione, si Dominus dignabitur suum commodare auxilium,
usque ad nostrum tempos cunctam annorum congeriem conpotare. Quod facilius
adinplemus, si ab ipso Adam sumamus exordium.
|