Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
22. De Sidonio episcopo.
Sanctus vero
Sidonius tantae facundiae erat, ut plerumque ex inproviso luculentissime quae
voluisset, nulla obsistente mora, conponeret. Contigit autem quadam die, ut ad
festivitatem basilicae monasterii, cui supra meminimus, invitatus accederet,
ablatoque sibi nequiter libello, per quem sacrosancta sollemnia agere
consueverat, ita paratus a tempore cunctum festivitatis opus explicuit, ut ab
omnibus miraretur nec putaretur ab adstantibus, ibidem hominem locutum fuisse,
sed angelum. Quod in praefatione libri, quem de missis ab eo conpositis
coniunximus, plenius declaravimus. Cum autem esset magnificae sanctitatis
atque, ut diximus, ex senatoribus primis, plerumque nesciente coniuge vasa
argentea auferebat a domo et pauperibus erogabat. Quod illa cum cognosceret,
scandalizabatur in eum, sed tamen, dato egenis pretio, species domi restituebat.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |