Cumque ad officium
dominicum fuisset mancipatus et sanctam ageret in saeculo vitam, surrexerunt
contra eum duo presbiteri, et ablatam ei omnem potestatem a rebus ecclesiae,
artum ei victum et tenuem relinquentes, ad summam eum contumeliam redigerunt.
Sed non longi temporis spatio inultam eius iniuriam divina voluit sustinere
clementia. Nam unus ex his nequissimis et indignum dici presbiteris, cum ante
nocte minatus fuisset eum de ecclesia velle extrahere, signum ad matutinis
audiens fuisset commotum, fervens felle contra sanctum Dei surrexit, hoc iniquo
corde explere cogitans, quod die praecedente tractaverat. Ingressus autem in
secessum suum, dum ventrem purgare nititur, spiritum exalavit. Expectat enim eum
puer a foris cum cereo dominum egressurum. Iamque advenerat lux, et satelles
eius, id est alius presbiter, mittit nuntium, dicens: 'Veni, ne tarderis, ut
quae nobis die hesterna convenit pariter expleamus'. Sed cum responsa dare differret exanimis, elevato puer
velo ostii repperit dominum super sellula secessi defunctum. Unde indubitatum
est, non minoris criminis hunc reum esse quam Arrium illum, cui similiter in
secessum fuerunt interna deposita per partis inferioris egestum, quia nec istud
sine heresi potest accipi, ut in ecclesiam non obaudiatur sacerdos Dei, cui ad
pascendum oves commissae sunt, et ille se ingerat potestati, cui neque a Deo
neque ab hominibus aliquid est commissum. Dehinc beatus sacerdos, uno adhuc
manente nihilominus inimico, suae restituetur potestati. Factum est autem post
haec, ut accedente febre aegrotare coepisset. Qui rogat suos, ut eum in
ecclesiam ferrent. Cumque ibidem inlatus fuisset, conveniebant ad eum multitudo
virorum ac mulierum simulque etiam et infantium plangentium atque dicentium:
'Cur nos deseres, pastor bone, vel cui nos quasi orphanos derelinquis? Numquid
erit nobis post transitum tuum vita? Numquid erit postmodum, qui nos sapientiae
sale sic condiat aut ad dominici nominis timorem talis prudentiae ratione
redarguat?' Haec et his similia populis cum magno fletu dicentibus, tandem
sacerdos, Spiritu in se sancto influente, respondit: 'Nolite timere, o populi,
ecce! frater meus Aprunculus vivit, et ipse erit sacerdos vester'. Qui non
intellegentes, putabant, eum loqui aliquid in extasi. Quo migrante, presbiter
ille nequam, alter ex duobus qui remanserat, protinus omnem facultatem
ecclesiae, tamquam si iam episcopus esset, inhians cupiditate, praeoccupat, dicens:
'Tandem respexit in me Deus, cognoscens, me iustiorem esse Sidonio, largitusque
est mihi hanc potestatem'. Cumque per totam urbem superbus feritur, adveniente
die dominico, qui inminebat post transitum sancti viri, praeparato epulo,
iussit cunctos cives in domo ecclesiae invitari, dispectisque senioribus,
primus recumbit in toro. Cui oblatum pincerna poculum ait: 'Domine mi, vidi
somnium, quem, si permittis, edicam: Videbam hac nocte dominica, et ecce! erat
domus magna, et in domo erat thronus positus, in quo quasi iudex resedebat
cunctis potestate praestantior, cui adsistebant multi sacerdotum in albis
vestibus, sed et promiscuae populorum turbae valde innumerabiles. Verum cum
haec trepidus contemplarem, conspicio eminus inter eos beatum adstare Sidonium,
et cum presbitero illo tibi carissimo, qui ante hos paucos annos de hoc mundo
migravit, adtente litigantem. Quo devicto, iubet rex, ut in imis carceris
angustiis retrudatur; ablatoque isto, contra te iterum suggeret, dicens, te in
eo scelere, propter quod prior ille damnatus fuerat, fuisse participem. Verum
ubi iudex, quem ad te transmitteret, sollicite coepit inquirere, ego me inter
reliquos occolere coepi et a tergo statui, tractans apud memet ipsum, ne forte
ego, qui notus sum homini, mittar. Dum haec mecum tacitus volverem, amotis
omnibus, remansi solus in publico vocatusque a iudice propius accedo. Cuius
virtutem atque splendorem contuens, coepi hebes effectus titubare prae metu. Et
ille: ìNe timeas, puer", inquid, ìsed vade, dic presbitero illi: Veni ad
respondendam causam, quia Sidonius te arcersiri deprecatus est. Tu vero ne
moram facias ad eundum, quia sub grandi testificatione mihi praecepit rex ille
haec loqui, dicens: Si tacueris, morte pessima morieris"'. Haec eo
loquente, exterritus presbiter, elapsum de manu calicem, reddidit spiritum; ac
de recubitu ablatus mortuus sepulturae mandatus est, possessurus infernum cum
satellite suo. Tale iudicium super contumaces clericos Dominus in hunc
praetulit mundum, ut unus Arrii sortiretur mortem, alius tamquam Simon Magus
apostoli sancti oratione ab excelsa arce superbiae praeceps allideretur. Qui
non ambiguntur pariter possidere tartarum, qui simul egerunt nequiter contra
sanctum episcopum suum. Interea cum iam terror Francorum resonaret in his
partibus et omnes eos amore desiderabili cupirent regnare, sanctus Abrunculus
Lingonicae civitatis episcopus apud Burgondiones coepit haberi suspectus.
Cumque odium de die in diem cresceret, iussum est, ut clam gladio feriretur.
Quo ad eum perlato nuntio, nocte a castro Divionensi per murum dimissus
Arvernus advenit, ibique iuxta verbum Domini, quod posuit in ore sancti
Sidonii, undecimus datur episcopus.
|