Sed tempore Sidoni
episcopi magna Burgundiam famis oppressit. Cumque populi per diversas regiones
dispergerentur, nec esset ullus qui pauperibus alemoniam largeretur, Ecdicius
quidam ex senatoribus, huius propinquos, magnam tunc rem in Deo confisus
fecisse perhibitur. Nam invaliscente fame, misit pueros suos cum equitibus et
plaustris per vicinas sibi civitates, ut eos qui hac inopia vexabantur sibi
adducerent. At illi euntes, cunctus pauperes, quodquod invenire potuerunt,
adduxerunt ad domum eius, ibique eos per omnem tempus sterelitates pascens, ab
interitu famis eximit. Fueruntque, ut
multi aiunt, amplius quam quattuor milia promiscui sexus. Adveniente autem
ubertate, ordinata iterum evectionem, unumquemque in loco suo restituit. Post
quorum discessum vox ad eum e caelis lapsa pervenit, dicens: 'Ecdici, Ecdici,
quia fecisti rem hanc, tibi et simine tuo panis non deerit in sempiternum, eo
quod obaudieris verbis meis et famem meam refectione pauperum saciaberis'. Quem
Ecdicium mirae velocitatis fuisse, multi commemorant. Nam quadam vice
multitudinem Gothorum cum decim viris fugasse perscribitur. Sed et sanctos
Patiens Lugdunensis episcopus simile huic in ipsa fame populis prestetisse
perhibetur benefitium. Extat exinde
hodieque apud nos beati Sidoni epistola, in qua eum declamaturiae conlaudavit.
|