Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
25. De Euvarege persecutore.
Huius temporis et Euarix rex Gothorum, excidens
Hispanum limitem, gravem in Galliis super christianis intulit persecutionem.
Truncabat passim perversitate suae non consentientis, clericus carceribus
subegebat, sacerdotis vero alius dabat exilio, alius gladio trucidabat. Nam et
ipsus sacrorum templorum aditus spinis iusserat obserari, scilicet ut raritas
ingrediendi oblivionem facerit fidei. Maxime tunc Novimpopulanae geminaeque
Germaniae urbes ab hac tempestate depopulatae sunt. Extat hodieque et pro ac
causa ad Basilium episcopum nobilis Sidoni ipsius epistola, quae haec ita
loquitur. Sed persecutor non post multum tempus ultione divina percussus interiit.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |