His ita gestis, mortuo Childerico, regnavit Chlodovechus,
filius eius pro eo. Anno autem quinto regni eius Siacrius Romanorum rex, Egidi
filius, apud civitatem Sexonas, quam quondam supra memoratus Egidius tenuerat,
sedem habebat. Super quem Chlodovechus
cum Ragnechario, parente suo, quia et ipse regnum tenebat, veniens, campum
pugnae praeparare deposcit. Sed nec iste distolit ac resistere metuit. Itaque
inter se utrisque pugnantibus, Syagrius elisum cernens exercitum, terga vertit
et ad Alaricum regem Tholosa curso veluci perlabitur. Chlodovechus vero ad Alarico
mittit, ut eum redderit; alioquin noverit, sibi bellum ob eius retentationem
inferri. Ad ille metuens, ne propter eum iram Francorum incurrerit, ut Gothorum
pavere mos est, vinctum legatis tradedit. Quem Chlodovechus receptum custodiae
mancipare praecipit; regnoque eius acceptum, eum gladio clam feriri mandavit.
Eo tempore multae aeclesiae a Chlodovecho exercitu depraedatae sunt, quia erat
ille adhuc fanaticis erroribus involutus. Igitur de quadam eclesia urceum mirae
magnitudinis ac pulchritudinis hostes abstulerant, cum reliqua eclesiastici
ministerii ornamenta. Episcopus autem eclesiae illius missus ad regem dirigit,
poscens, ut, si aliud de sacris vasis recipere non meretur, saltim vel urceum
aeclesia sua reciperit. Haec audiens rex, ait nuntio: 'Sequere nos usque
Sexonas, quia ibi cuncta que adquisita sunt dividenda erunt. Cumque mihi vas
illud sors dederit, quae papa poscit, adimpleam'. Dehinc adveniens Sexonas,
cunctum onus praedae in medio positum, ait rex: 'Rogo vos, o fortissimi
proeliatores, ut saltim mihi vas istud' - hoc enim de urceo supra memorato
dicebat, - 'extra partem concidere non abnuatis'. Haec regi dicente, illi
quorum erat mens sanior aiunt: 'Omnia, gloriose rex, quae cernimus, tua sunt,
sed et nos ipsi tuo sumus dominio subiugati. Nunc quod tibi bene placitum
viditur facito; nullus enim potestati tuae resistere valet'. Cum haec ita
dixissent, unus levis, invidus ac facilis, cum voce magna elevatam bipennem
urceo inpulit, dicens: 'Nihil hinc accipies, nisi quae tibi sors vera largitur'.
Ad haec obstupefactis omnibus, rex iniuriam suam patientiae lenitate coercuit,
acceptumque urceum nuntio eclesiastico reddidit, servans abditum sub pectore
vulnus. Transacto vero anno, iussit omnem cum armorum apparatu advenire
falangam, ostensuram in campo Marcio horum armorum nitorem. Verum ubi cunctus
circuire diliberat, venit ad urcei percussorem; cui ait: 'Nullus tam inculta ut
tu detulit arma; nam neque tibi hasta neque gladius neque securis est utilis'. Et adpraehensam
securem eius terrae deiecit. At ille cum paulolum inclinatus fuisset ad
collegendum, rex, elevatis manibus, securem suam capite eius defixit. 'Sic',
inquid, 'tu Sexonas in urceo illo fecisti'. Quo mortuo, reliquos abscedere
iubet, magnum sibi per hanc causam timorem statuens. Multa bella victuriasque fecit. Nam decimo regni sui
anno Thoringis bellum intulit eosdemque suis diccionibus subiugavit.
|