Igitur ex
Chrotchilde regina habuit filium primogenitum. Quem cum mulier baptismo
consecrare vellit, praedicabat assiduae viro, dicens: 'Nihil sunt dii quos
colitis, qui neque sibi neque aliis potuerunt subvenire. Sunt enim aut ex
lapide aut ex ligno aut ex metallo aliquo sculpti. Nomina vero quae eis
indedistis homines fuere, non dii, ut Saturnus, qui a filio ne a regno
depelleretur, per fugam elapsus adseritur, ut ipse Iovis omnium stuprorum
spurcissimus perpetratur, incestatur virorum, propinquarum derisor, qui nec ab
ipsius sororis propriae potuit abstenere concubitum, ut ipsa ait: Iovisque et
soror et coniux. Quid Mars Mercuriusque potuere? Qui potius sunt magicis
artibus praediti, quam divini nominis potentiam habuere. Sed ille magis coli
debit, qui caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt verbo ex non
extantibus procreavit, qui solem lucere fecit et caelum stillis ornavit, qui
aquas reptilibus, terras animantibus, aera volatilibus adimplivit, cuius nutu
terrae frugibus, pomis arbores, uvis vineae decorantur, cuius manu genus humanum
creatum est, cuius largitione ipsa illa creatura omnes homini suo, quem
creavit, et obsequio et benefitio famulatur'. Sed cum haec regina dicerit,
nullatinus ad credendum regis animus movebatur, sed dicebat: 'Deorum nostrorum
iussione cuncta creantur ac prudeunt, Deus vero vester nihil posse
manefestatur, et quod magis est, nec de deorum genere esse probatur'. Interea
regina fidelis filium ad baptismum exhibet, adornare eclesiam velis praecipit
atque curtinis, quo facilius vel hoc misterio provocaretur ad credendum, qui
flecti praedicationem non poterat. Baptizatus autem puer, quem Ingomerem
vocitaverunt, in ipsis, sicut regeneratus fuerat, albis obiit. Qua de causa commotus felle rex, non signiter
increpabat regina, dicens: 'Si in nomine deorum meorum puer fuisset decatus,
vixisset utique; nunc autem, quia in nomine Dei vestri baptizatus est, vivere
omnino non potuit'. Ad haec regina: 'Deo', inquid, 'omnipotenti, creatori
omnium, gratias ago, qui me non usquequaque iudicavit indigna, ut de utero meo
genitum regno suo dignaretur adscire. Mihi autem dolore huius causae animus non
attingitur, quia scio, in albis ab hoc mundo vocatus Dei obtutibus nutriendus'.
Post hunc vero genuit alium filium, quem baptizatum Chlodomere vocavit; et hic
cum egrotare coepisset, dicebat rex: 'Non potest aliud, nisi et de hoc sicut et
de fratre eius contingat, ut baptizatus in nomine Christi vestri protinus
moriatur'. Sed orante matre, Domino iubente convaluit.
|